3. De mathematica.
Mathematica
autem doctrinalis scientia dicitur. mathesis enim quando thabet sine aspiratione, interpretatur
vanitas, et significat superstitionem illorum, qui fata hominum in
constellationibus ponunt. unde et huiusmodi mathematici appellati sunt. quando
autem thabet aspiratum,
doctrinam sonat. haec autem est, quae abstractam considerat quantitatem.
abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a materia separantes, vel ab
aliis accidentibus, ut est, par, impar, et huiuscemodi, in sola ratiocinatione
tractamus, quod doctrina facit, non natura. hanc Boethius intelligibilem
appellat, quae primam partem, intellectibilem, cogitatione atque intelligentia
comprehendit, quae sunt omnium caelestium operum supernae divinitatis, et
quidquid sub lunari globo beatiore animo atque puriore substantia valet, et
postremo humanarum animarum, quae omnia cum prioris illius intellectibilis
substantiae fuissent, corporum tactu ab intellectibilibus ad intelligibilia
degenerarunt, ut non magis ipsa intelligantur, quam intelligant, et
intelligentiae puritate tunc beatiora sint, quoties sese intellectibilibus
applicarint. spirituum namque et animarum natura, quia incorporea et simplex
est, intellectibilis substantiae particeps est. sed quia per instrumenta
sensuum non uniformiter ad sensibilia comprehendenda descendit, eorumque
similitudinem per imaginationem ad se trahit, in eo quodammodo suam
simplicitatem deserit, quo compositionis rationem amittit. neque enim omnimodo
simplex dici potest, quod composito simile est. eadem igitur res diversis
respectibus intellectibilis simul et intelligibilis est. intellectibilis eo
quod incorporea sit natura, et nullo sensu comprehendi possit. intelligibilis
vero ideo, quod similitudo quidem est sensibilium, nec tamen sensibilis.
intellectibile est enim, quod nec sensibile est, nec similitudo sensibilis.
intelligibile autem quod ipsum quidem solo percipitur intellectu, sed non solo
intellectu percipit, quia imaginationem vel sensum habet, quo ea quae sensibus
subiacent comprehendit. tangendo ergo corpora degenerat, quia, dum invisibiles
corporum formas per sensuum passiones procurrit easque attactas per
imaginationem in se trahit, toties a sua simplicitate scinditur, quoties
aliquibus contrariae passionis qualitatibus informatur. cum vero ab hac
distractione ad puram intelligentiam conscendens in unum se colligit, fit
beatior intellectibilis substantiae participatione.
|