4. De
quaternario animae.
Huius quoque progressionis regressionisque
rationem ipse etiam numerus docet. dic: «ter unum fiunt tria,» dic: «ter tria fiunt
novem,» dic: «ter novem fiunt viginti septem,» dic: «ter viginti septem fiunt
octoginta unum.» ecce tibi in quarto gradu unitas prima occurrit, idemque
evenire videbis, si usque ad infinitum duxeris multiplicationem, ut semper in
quarto gradu unitas emineat. rectissime autem simplex animae essentia unitate
exprimitur, quae ipsa quoque incorporea est. ternarius quoque propter
indissolubile mediae unitatis vinculum congrue ad animam refertur, sicut
quaternarius, quia duo media habet ideoque dissolubilis est, proprie ad corpus
pertinet. prima igitur progressio animae est qua de simplici essentia sua, quae
monade figuratur, in virtualem ternarium se extendit, ubi iam per
concupiscentiam aliud appetat, aliud per iram contemnat, per rationem inter
utrumque discernat. et recte a monade in triadem profluere dicitur, quia omnis
essentia naturaliter prior est potentia sua. rursum, quod eadem unitas in
ternario multiplicante ter invenitur, hoc significat, quoniam anima non per
partes, sed tota in singulis suis potentiis consistat. neque enim vel rationem
solam vel iram solam vel concupiscentiam solam tertiam partem animae dicere
possumus, cum nec aliud, nec minus sit in substantia ratio quam anima, nec
aliud, nec minus ira quam anima, nec aliud, nec minus concupiscentia quam
anima, sed una eandemque substantia secundum diversas potentias suas diversa
sortitur vocabula. deinde a virtuali ternario secunda progressione ad regendam
humani corporis musicam descendit, quae novenario componitur, quia novem sunt
foramina in humano corpore quibus secundum naturalem contemperantiam influit et
effluit omne quo idem corpus vegetatur et regitur. hic quoque ordo est, quia
prius naturaliter anima potentias suas habet quam corpori commisceatur. postea
autem in tertia progressione per sensus iam extra se profusa ad visibilia haec,
quae per viginti septem, qui solidus numerus est et trina dimensione ad
similitudinem corporis extenditur, figurantur dispensanda, per infinitas
actiones dissipatur. in quarta autem progessione soluta a corpore ad puritatem
simplicitatis suae revertitur, ideoque in quarta multiplicatione, ubi ter
viginti septem in octoginta unum excrevit, monas in summo apparet, ut evidenter
clareat quod anima post huius vitae terminum, qui per octoginta designatur, ad
unitatem suae simplicitatis redeat, a qua prius discesserat cum ad humanum
corpus regendum descendebat. quod autem in octoginta meta humanae vitae
naturaliter consistat, propheta declarat: Si, inquit, in valetudine octoginta
anni, et amplius eorum labor et dolor. hanc quadruplam progressionem illum
quaternarium animae, de quo supra locuti sumus, quidam intelligendum putant
cumque, ad differentiam quaternarii corporis, quaternarium animae appellatum.
|