5. De
quaternario corporis.
Nam corpori quoque suum assignant
quaternarium. sicut monas animae, ita dias corpori congruit. dic: «bis duo
fiunt quattuor,» dic: «bis quattuor fiunt octo,» dic: «bis octo fiunt sedecim,»
dic: «bis sedecim fiunt triginta duo.» hic in quarto loco similiter idem
numerus, id est binarius, a quo multiplicatio initium sumpsit, tibi occurrit,
idemque si in infinitum processeris, indubitanter continget ut quarto semper
gradu binarius emineat. et hic est quaternarius corporis, in quo intelligi datur
omne quod a solubilibus compositionem accipit ipsum quoque esse dissolubile.
vides nunc satis aperte, ut puto, quomodo animae de intellectibilibus ad
intelligibilia degenerant, quaudo a puritate simplicis intelligentiae, quae
nulla corporum fuscatur imagine, ad visibilium imaginationem descendunt
rursumque beatiores fiunt, quando se ab hac distractione ad simplicem naturae
suae fontem colligentes, quasi quodam optimae figurae signo impressae,
componuntur. est igitur, ut apertius dicam, intellectibile in nobis id quod est
intelligentia, intelligibile vero id quod est imaginatio. intelligentia vero
est de solis rerum principiis, id est, Deo, ideis, et hyle, et de incorporeis
substantiis, pura certaque cognitio. imaginatio est memoria sensuum ex corporum
reliquiis inhaerentibus animo, principium cognitionis per se nihil certum
habens. sensus est passio animae in corpore ex qualitatibus extra accidentibus.
|