17.
Quid sit proprium uniuscuiusque artis.
Cum vero omnes artes ad unum philosophiae
tendant terminum, non una tamen via omnes currunt, sed singulae suas proprias
quasdam considerationes habent, quibus ab invicem differunt. logica
consideratio est in rebus, attendens intellectus rerum, sive per
intelligentiam, ut neque sint haec neque horum similitudines, sive per
rationem, ut non sint haec sed horum tamen similitudines. considerat ergo
logica species et genera rerum. mathematicae autem proprium est actus confusos
inconfuse per rationem attendere. verbi gratia, in actu rerum, non invenitur
linea sine superficie et soliditate. nullum enim corpus sic solummodo longum
est, ut latitudine vel altitudine careat, sed in omni corpore haec tria simul
sunt. ratio tamen attendit sine superficie et crassitudine lineam pure per se,
quod est mathematicum, non quia in re ita vel sit vel esse possit, sed quia
ratio saepe actus rerum considerat, non ut sunt, sed sicut esse possunt, non in
se, sed quantum ad ipsam rationem, id est, ut ratio pateretur esse. secundum
quam considerationem dictum est continuam quantitatem in infinita decrescere,
et discretam crescere in infinitum. talis est enim vivacitas rationis, ut omne
longum in longa dividat, latum in lata, et cetera, utque ipsi rationi nihil
carens intervallo intervallum generet. physicae autem est proprium actus rerum
permixtos impermixte attendere. actus enim corporum mundi non sunt puri, sed
compositi ab actibus purorum, quos physica, cum per se non inveniantur, pure
tamen et per se considerat. purum scilicet actum ignis, sive terrae, sive
aeris, sive aquae, et ex natura uniuscuiusque per se considerata, de
concretione et efficientia totius iudicat. hoc etiam praetereundum non est,
quod sola physica proprie de rebus agit, ceterae omnes de intellectibus rerum.
logica tractat de ipsis intellectibus secundum praedicamentalem constitutionem;
mathematica vero, secundum integralem compositionem, et ideo logica quandoque
utitur pura intelligentia, mathematica autem nunquam sine imaginatione est,
ideoque nihil vere simplex habet. quia enim logica et mathematica priores sunt
ordine discendi quam physica, et ad eam quodammodo instrumenti vice funguntur
quibus unumquemque primum informari oportet antequam physicae speculationi
operam det, necesse fuit ut non in actibus rerum, ubi fallax experimentum est,
sed in sola ratione, ubi inconcussa veritas manet, suam considerationem
ponerent, deinde ipsa ratione praevia ad experientiam rerum descenderent.
postquam igitur demonstravimus quomodo divisio theoricae, quam ponit Boethius,
superiori conveniat, breviter nunc utrasque repetimus, ut singula utriusque
verba divisionis invicem conferamus.
|