18. Collatio supradictorum.
Theorica
dividitur in theologiam, mathematicam, et physicam. vel aliter, theorica
dividitur in intellectibilem, intelligibilem, et naturalem. vel aliter,
theorica dividitur in divinalem, in doctrinalem, et philologiam. eadem est
igitur theologia, intellectibilis et divinalis, eadem est mathematica,
intelligibilus et doctrinalis, eademque physica, philologia, et naturalis. sunt
qui has tres theoricae partes mystice quodam Palladis nomine, quae dea
sapientiae fingitur esse, significari putant. dicitur enim Tritona, quasi
tritoona, id est, tertia cognitio, videlicet Dei, quam intellectibilem
nominavimus, et animarum, quam intelligibilem diximus, et corporum, quam
naturalem appellavimus. et merito ab his tribus tantum sapientia vocabulum
sumit, quia, licet tres reliquas, id est, ethicam, mechanicam, logicam, congrue
ad sapientiam referre possimus, expressius tamen logicam, propter vocis
eloquentiam, mechanicam et ethicam, propter circumspectionem morum et operum,
prudentiam sive scientiam appellamus. solam autem theoricam, propter
speculationem veritatis rerum, sapientiam nominamus.
|