19.
Item.
Practica dividitur in solitariam, privatam
et publicam; vel aliter, in ethicam, oeconomicam et politicam; vel aliter, in
moralem et dispensativam et civilem. una est solitaria, ethica et moralis; una
rursum, privata, oeconomica et dispensativa. eademque publica, politica atque
civilis. oeconomus interpretatur dispensator. inde oeconomica dicta est
dispensativa. polis Graece, Latine civitas dicitur; inde politica dicta est, id
est, civilis. quando ethicam partem constituimus practicae, stricte accipienda
est ethica in moribus uniuscuiusque personae, et est eadem quae solitaria.
solitaria igitur est quae sui curam gerens cunctis sese erigit, exornat
augetque virtutibus, nihil in vita admittens quo non gaudeat, nihil faciens
paenitendum. privata est quae familiaris officium mediocri componens
dispositione distribuit. publica est quae reipublicae curam suscipiens,
cunctorum saluti suae providentiae sollertia, et iustitiae libra, et
fortitudinis stabilitate, et temperantiae patientia medetur. solitaria igitur
convenit singularibus, privata patribus familias, politica rectoribus urbium.
practica actualis dicitur, eo quod res propositas operationibus suis explicet.
moralis dicitur per quam mos vivendi honestus appetitur, et instituta ad
virtutem tendentia praeparantur. dispensativa dicitur cum domesticarum rerum
sapienter ordo disponitur. civilis dicitur per quam totius civitatis utilitas
administratur.
|