20. Divisio mechanicae in septem.
Mechanica
septem scientias continet: lanificium, armaturam, navigationem, agriculturam,
venationem, medicinam, theatricam. ex quibus tres ad extrinsecus vestimentum
naturae pertinent, quo se ipsa natura ab incommodis protegit, quattuor ad
intrinsecus, quo se alendo et fovendo nutrit, ad similitudinem quidem trivii et
quadrivii, quia trivium de vocibus quae extrinsecus sunt et quadrivium de
intellectibus qui intrinsecus concepti sunt pertractat. hae sunt septem
ancillae quas Mercurius a Philologia in dotem accepit, quia nimirum
eloquentiae, cui iuncta fuerit sapientia, omnis humana actio servit, sicut
Tullius in libro rhetoricorum de studio eloquentiae dicit: Hoc tuta, hoc
honesta, hoc illustris, hoc eodem vita iucunda fiat. nam hinc ad rem publicam
plurima commoda veniunt, si moderatrix omnium praesto est sapientia. hinc ad
eos qui ipsam adepti sunt, laus, honos, dignitas, confluit. hinc amicis quoque
eorum certissimum et tutissimum praesidium est. hae mechanicae appellantur, id
est, adulterinae, quia de opere artificis agunt, quod a natura formam mutuatur.
sicut aliae septem liberales appellatae sunt, vel quia liberos, id est,
expeditos et exercitatos animos requirunt, quia subtiliter de rerum causis
disputant, vel quia liberi tantum antiquitus, id est, nobiles, in eis studere
consueverant, plebei vero et ignobilium filii in mechanicis propter peritiam
operandi. in quo magna priscorum apparet diligentia, qui nihil intentatum
linquere voluerunt, sed omnia sub certis regulis et praeceptis stringere.
mechanica est scientia ad quam fabricam omnium rerum concurrere dicunt.
|