22.
Secunda: armatura.
Secunda est armatura. arma aliquando
quaelibet instrumenta dicuntur, sicut dicimus arma belli, arma navis, id est, instrumenta
belli et navis. ceterum proprie arma sunt quibus tegimur, ut scutum, thorax,
galea, vel quibus percutimus, ut gladius, bipennis, sarisa. tela autem sunt
quibus iaculari possumus, ut hasta, sagitta. dicta autem arma ab armo, id est,
bracchio, quia bracchium muniunt quod ictibus opponere solemus. tela autem
dicuntur a Graeco telon, id est, longum, eo quod longa sint huiusmodi, unde et
protelare, id est, prolongare dicitur. armatura igitur quasi instrumentalis
scientia dicitur, non tantum ideo quod instrumentis operando utatur, quantum
quod de praeiacenti alicuius massae materia aliquod, ut ita dicam, instrumentum
efficiat. ad hanc omnis materia lapidum, lignorum, metallorum, harenarum,
argillarum pertinet. haec duas habet species, architectonicam et fabrilem.
architectonica dividitur in caementariam, quae ad latomos et caementarios, et
in carpentariam, quae ad carpentarios et tignarios pertinet, aliosque huiusmodi
utriusque artifices, in dolabris et securibus, lima et assiculo, serra et
terebro, runcinis, artavis, trulla, examussi, polientes, dolantes, sculpentes,
limantes, scalpentes, compingentes, linientes in qualibet materia, luto,
latere, lapide, ligno, osse, sabulo, calce, gypso, et si qua sunt similia
operantium. fabrilis dividitur in malleatoriam, quae feriendo massam in formam
extendit, et in exclusoriam, quae fundendo massam in formam redigit. unde
exclusores dicti sunt, qui de confusione massae noverunt formam vasis
exprimere.
|