Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hugo de Sancto Victore Didascalicon IntraText CT - Text |
|
|
4. De duobus generibus scripturarum.
Duo sunt genera scripturarum. primum genus est earum quae propriae artes appellantur. secundum est earum quae sunt appendicia artium. artes sunt quae philosophiae supponuntur, id est, quae aliquam certam et determinatam partem philosophiae materiam habent, ut est grammatica, dialectica, et ceterae huiusmodi. appendentia artium sunt quae tantum ad philosophiam spectant, id est, quae in aliqua extra philosophiam materia versantur. aliquando tamen quaedam ab artibus discerpta sparsim et confuse attingunt, vel si simplex narratio est, viam ad philosophiam praeparant. huiusmodi sunt omnia poetarum carmina, ut sunt tragoediae, comoediae, satirae, heroica quoque et lyrica, et iambica, et didascalica quaedam, fabulae quoque et historiae, illorum etiam scripta quos nunc philosophos appellare solemus, qui et brevem materiam longis verborum ambagibus extendere consueverunt, et facilem sensum perplexis sermonibus obscurare. vel etiam diversa simul compilantes, quasi de multis coloribus et formis, unam picturam facere. nota quae tibi distinxi. duo sunt, artes et appendicia artium. sed inter haec tanta mihi distantia esse videtur, ut ille ait:
Lenta salix quantum pallenti cedit olivae, Puniceis humilis quantum saliunca rosetis.
ita ut quicumque ad scientiam pertingere cupit, si relicta veritate artium reliquis se implicare voluerit, materiam laboris, ut non dicam infinitam, plurimam inveniat et fructum exiguum. denique artes sine appendiciis suis perfectum facere lectorem possunt, illa sine artibus nihil perfectionis conferre valent, maxime cum nihil in se expetendum habeant unde lectorem invitent nisi traductum ab artibus et accommodatum, neque quisquam in eis quaerat nisi quod artium est. quapropter mihi videtur primum operam dandam esse artibus ubi fundamenta sunt omnium, et pura simplexque veritas aperitur, maxime his septem quas praedixi, quae totius philosophiae instrumenta sunt. deinde cetera quoque, si vacat, legantur, quia aliquando plus delectare solent seriis admixta ludicra, et raritas pretiosum facit bonum. sic in medio fabulae cursu inventam sententiam avidius aliquando retinemus. verumtamen in septem liberalibus artibus fundamentum est omnis doctrinae, quae prae ceteris omnibus ad manum habendae sunt, utpote sine quibus nihil solet aut potest disciplina philosophica explicare et definire. hae quidem ita sibi cohaerent et alternis vicissim rationibus indigent, ut si vel una defuerit, ceterae philosophum facere non possunt. unde mihi errare videntur qui non attendentes talem in artibus cohaerentiam quasdam sibi ex ipsis eligunt, et, ceteris intactis, in his se posse fieri perfectos putant.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |