Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hugo de Sancto Victore
Didascalicon

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • 5. Unicuique arti quod suum est tribuendum esse.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

5. Unicuique arti quod suum est tribuendum esse.

 

Est rursum alius error non multo minor isto, quem summopere vitare oportet. sunt enim quidam, qui licet ex his quae legenda sunt nihil praetermittant, nulli tamen arti quod suum est tribuere norunt, sed in singulis legunt omnes. in grammatica de syllogismorum ratione disputant, in dialectica inflexiones casuales inquirunt, et quod magis irrisione dignum est, in titulo totum paene legunt librum, et «incipit» tertia vix lectione expediunt. non alios docent huiusmodi, sed ostentant suam scientiam. sed utinam quales mihi, tales omnibus apparerent! attende quam perversa sit haec consuetudo, cum profecto quanto magis superflua aggregaveris, tanto minus ea quae utilia sunt capere possis vel retinere. in qualibet igitur arte duo nobis maxime discernenda sunt et distinguenda, primum, qualiter oporteat de ipsa arte agere, secundum, qualiter oporteat ipsius artis rationes quibuslibet aliis rebus accommodare. duo sunt, agere de arte, et agere per artem. verbi gratia, agere de arte, ut est agere de grammatica, agere per artem, ut est agere grammatice. distingue haec duo, agere de grammatica, et agere grammatice. de grammatica agit, qui regulas de vocibus datas et praecepta ad hanc artem pertinentia tractat. grammatice agit omnis qui regulariter loquitur vel scribit. agere igitur de grammatica quibusdam tantummodo scripturis, ut Prisciano, Donato, Servio convenit, agere vero grammatice, omnibus. cum igitur de qualibet arte agimus, maxime in docendo, ubi omnia ad compendium restringenda sunt et ad facilem intelligentiam evocanda, sufficere debet id de quo agitur quantum brevius et apertius potest explanare, ne si alienas nimium rationes multiplicaverimus, magis turbemus quam aedificemus lectorem. non omnia dicenda sunt quae dicere possumus, ne minus utiliter dicantur ea quae dicere debemus. id tandem in unaquaque arte quaeras quod ad eam specialiter pertinere constiterit. deinde cum legeris artes, et quid uniuscuiusque sit proprium agnoveris disputando et conferendo, tunc demum rationes singularum invicem conferre licebit, et ex alterna consideratione vicissim quae minus prius intellexeras investigare. noli multiplicare diverticula quoadusque semitas didiceris. securus discurres cum errare non timueris.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License