Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hugo de Sancto Victore Didascalicon IntraText CT - Text |
|
|
7. Hoc ad naturam de ingenio.
Qui doctrinae operam dant, ingenio simul et memoria pollere debent, quae duo in omni studio et disciplina ita sibi cohaerent, ut si desit alterum, neminem alterum ad perfectum ducere possit, sicut nulla prodesse possunt lucra ubi deest custodia, et incassum receptacula munit qui quod recondat non habuerit. ingenium invenit et memoria custodit sapientiam. ingenium est vis quaedam naturaliter animo insita per se valens. ingenium a natura proficiscitur, usu iuvatur, immoderato labore retunditur, et temperato acuitur exercitio. unde satis eleganter a quodam dictum est: Volo tandem tibi parcas, labor est in chartis, curre per aera. duo sunt quae ingenium exercent: lectio et meditatio. lectio est, cum ex his quae scripta sunt, regulis et praeceptis informamur. trimodum est lectionis genus: docentis, discentis, vel per se inspicientis. dicimus enim «lego librum illi,» et «lego librum ab illo,» et «lego librum.» in lectione maxime consideranda sunt ordo et modus.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |