Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hugo de Sancto Victore Didascalicon IntraText CT - Text |
|
|
13. De humilitate.
Principium autem disciplinae humilitas est, cuius cum multa sint documenta, haec tria praecipue ad lectorem pertinent: primum, ut nullam scientiam, nullam scripturam vilem teneat, secundum, ut a nemine discere erubescat, tertium, ut cum scientiam adeptus fuerit, ceteros non contemnat. multos hoc decipit, quod ante tempus, sapientes videri volunt. hinc namque in quendam elationis tumorem prorumpunt, ut iam et simulare incipiant quod non sunt et quod sunt erubescere, eoque longius a sapientia recedunt quo non esse sapientes, sed putari putant. eiusmodi multos novi, qui, cum primis adhuc elementis indigeant, non nisi summis interesse dignantur, et ex hoc solummodo se magnos fieri putant, si magnorum et sapientium vel scripta legerint vel audierint verba. «nos,» inquiunt, «vidimus illos. nos ab illis legimus. saepe nobis loqui illi solebant. illi summi, illi famosi, cognovertunt nos.» sed utinam me nemo agnoscat et ego cuncta noverim! Platonem vidisse, non intellexisse gioriamini. puto indignum vobis est deinceps ut me audiatis. non ego sum Plato, nec Platonem videre merui. sufficit vobis: ipsum philosophiae fontem potastis, sed utinam adhuc sitiretis! rex post aurea pocula de vase bibit testeo. quid erubescitis? Platonem audistis, audiatis et Chrysippum. in proverbio dicitur: Quod tu non nosti, fortassis novit Ofellus. nemo est cui omnia scire datum sit, neque quisquam rursum cui aliquid speciale a natura accepisse non contigerit. prudens igitur lector omnes libenter audit, omnia legit, non scripturam, non personam, non doctrinam spernit. indifferenter ab omnibus quod sibi deesse videt quaerit, nec quantum sciat, sed quantum ignoret, considerat. hinc illud Platonicum aiunt: Malo aliena verecunde discere, quam mea impudenter ingerere. cur enim discere erubescis, et nescire non verecundaris? pudor iste maior est illo. aut quid summa affectas cum tu iaceas in imo? considera potius quid vires tuae ferre valeant. aptissime incedit, qui incedit ordinate. quidam dum magnum saltum facere volunt, praecipitium incidunt. noli ergo nimis festinare. hoc modo citius ad sapientiam pertinges. ab omnibus libenter disce quod tu nescis, quia humilitas commune tibi facere potest quod natura cuique proprium fecit. sapientior omnibus eris, si ab omnibus discere volueris. qui ab omnibus accipiunt, omnibus ditiores sunt. nullam denique scientiam vilem teneas, quia omnis scientia bona est. nullam, si vacat, scripturam vel saltem legere contemnas. si nihil lucraris, nec perdis aliquid, maxime cum nulla scriptura sit, secundum meam aestimationem, quae aliquid expetendum non proponat, si convenienti loco et ordine tractetur; quae non aliquid etiam speciale habeat, quod diligens verbi scrutator alibi non inventum, quanto rarius, tanto gratius carpat. nihil tamen bonum est quod melius tollit. si omnia legere non potes, ea quae sunt utiliora lege. etiam si omnia legere potueris, non tamen idem omnibus labor impendendus est. sed quaedam ita legenda sunt ne sint incognita, quaedam vero ne sint inaudita, quia aliquando pluris esse credimus quod non audivimus, et facilius aestimatur res cuius fructus agnoscitur. videre nunc potes quam necessaria tibi sit haec humilitas, ut nullam scientiam vilipendas et ab omnibus libenter discas. similiter tibi quoque expedit, ut, cum tu aliquid sapere coeperis, ceteros non contemnas. hoc autem tumoris vitium hinc quibusdam accidit, quod suam scientiam nimis diligenter inspiciunt, et cum sibi aliquid esse visi fuerint, alios, quos non noverunt, tales nec esse nec potuisse fieri putant. hinc etiam ebullit, quod nugigeruli nunc quidam, nescio unde, gloriantes, priores patres simplicitatis arguunt, et secum natam, secum morituram credunt sapientiam. in divinis eloquiis ita simplicem loquendi modum esse aiunt, ut in eis magistros audire non oporteat, posse satis quemque proprio ingenio veritatis arcana penetrare. corrugant nasum et valgium torquent in lectores divinitatis, et non intelligunt quod Deo iniuriam faciunt, cuius verba pulchro quidem vocabulo simplicia, sed sensu pravo insipida praedicant. non est mei consilii huiusmodi imitari. bonus enim lector humilis debet esse et mansuetus, a curis inanibus et voluptatum illecebris prorsus alienus, diligens et sedulus, ut ab omnibus libenter discat, numquam de scientia sua praesumat, perversi dogmatis auctores quasi venena fugiat, diu rem pertractare antequam iudicet discat, non videri doctus, sed esse quaerat, dicta sapientium intellecta diligat, et ea semper coram oculis quasi speculum vultus sui tenere studeat. et si qua forte obscuriora intellectum eius non admiserint, non statim in vituperium prorumpat, ut nihil bonum esse credat, nisi quod ipse intelligere potuit. haec est humilitas disciplinae legentium.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |