Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hugo de Sancto Victore
Didascalicon

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
    • 8. Ratio vocabulorum divinorum librorum.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

8. Ratio vocabulorum divinorum librorum.

 

Pentateuchus a quinque voluminibus dicitur. penta enim Graece quinque, teucus volumen vocatur. Genesis eo dicitur quod generatio saeculi in eo contineatur; Exodus, ab exitu filiorum Israel de Aegypto; Leviticus, eo quod levitarum ministeria et diversitatem victimarum exsequitur. Numerorum liber vocatur, eo quod in eo egressae de Aegypto tribus enumerantur et xlii per eremum mansiones. deutrus Graecum verbum est dissyllabum, et interpretatur secundus, nomia interpretatur lex. inde dictus est Deutronomius, quasi secunda lex, quia in eo replicantur ea quae in praecedentibus tribus diffusius dicta sunt. in libro Iosue, quem Hebraei Iosue ben Nun dicunt, terra promissionis populo dividitur. liber Iudicum dictus est a principibus qui iudicabant populum Israel, antequam reges essent in eodem populo. huic quidam compingunt historiam Ruth sub uno volumine. liber Samuel dictus est quia nativitatem eius et sacerdotium et gesta describit, qui licet etiam historiam Saul et David contineat, utrique tamen ad Samuel referuntur, quia unxit utrumque. malach Hebraice, Latine regum interpretatur. inde dictus est malachim, pro eo quod reges Iudae et Israeliticae gentis gestaque eorum per ordinem digerat. Isaias, evangelista potius quam propheta, edidit librum suum, cuius omne textum eloquentiae prosa incedit. Canticum vero hexametro et pentametro versu discurrit. Ieremias similiter edidit librum suum cum Threnis eius quos nos lamenta vocamus, eo quod in tristioribus rebus funeribusque adhibeantur, in quibus quadruplicem diverso metro composuit alphabetum, quorum duo prima quasi sapphico metro scripta sunt, quia tres versiculos qui sibi nexi sunt et ab una tantum littera incipiunt, heroicum comma concludit. tertium alphabetum trimetro scriptum est, et a ternis litteris idem terni versus incipiunt. quartum alphabetum simile primo et secundo habetur. Ezechiel principium et finem obscuriora habet. unum est volumen duodecim prophetarum. principia et fines libri Iob apud Hebraeos prosa oratione contexta sunt, media autem ipsius ab eo loco quo ait: «Pereat dies in qua natus sum,» usque ad eum locum, «idcirco ego me reprehendo et ago paenitentiam,» omnia heroico metro discurrunt. Psalmorum liber Graece Psalterium, Hebraice nabla, Latine organum dicitur. ideo autem vocatur Psalterium quod uno propheta canente ad psalterium, chorus consonando responderit. hinc librum quinque incisionibus et uno psalmorum volumine comprehendunt. Psalmos David composuit, sed Esdras postea ordinavit.

 

Omnes autem Psalmi et Lamentationes Ieremiae et omnia ferme scripturarum cantica apud Hebraeos metrice composita sunt, ut testatur Hieronymus, Origenes, Iosephus et Eusebius Caesariensis. nam in morem Romani Flacci et Graeci Pindari, nunc alii iambo currunt, nunc sapphico nitent, trimetro vel tetrametro incedentes. tribus nominibus vocatum esse Salomonem scriptura manifestissime docet: Idida, id est, dilectum Domini, quia eum dilexit Dominus, et Coeleth, id est, Ecclesiasten. Ecclesiastes autem Graeco sermone appellatur, qui coetum, id est, ecclesiam congregat, quem nos nuncupare possumus contionatorem, qui loquitur non ad unum specialiter, sed ad totam contionem populi. porro pacificus vocatus est, eo quod in regno eius pax fuerit. is itaque iuxta numerum vocabulorum tria edidit volumina: primum, quod Hebraice masloth, Graece Parabolae, Latine Proverbia inscribitur, eo quod in ipso sub comparativa similitudine figuras verborum et imagines veritatis ostenderit, quae videlicet Parabolae in fine ab eo loco in quo ait: «Mulierem fortem quis inveniet,» alphabeto texuntur, sicut Lamentationes Ieremiae et cetera quaedam scripturae cantica; secundum, quod Hebraice coeleth, Graece Ecclesiastes, Latine Contionator dicitur, eo quod sermo eius non specialiter ad unum, sicut in Proverbiis, sed ad universos generaliter, quasi ad totam contionem et ecclesiam dirigatur; tertium, sira syrin, id est, Cantica canticorum, quod est quasi epithalamium, id est, carmen nuptiale Christi et ecclesiae. in Proverbiis parvulum docet et, quasi de officiis, per sententias erudit, unde et ad filium ei crebro sermo repetitur. in Ecclesiaste vero maturae virum aetatis instituit, ne quicquam in mundi rebus putet esse perpetuum, sed caduca et brevia universa quae cernimus. ad extremum iam consummatum virum et calcato saeculo praeparatum, in Cantico canticorum Sponsi iungit amplexibus. haud procul ab hoc ordine doctrinarum, et philosophi suos sectatores erudiunt, ut primum ethicam doceant, deinde physicam interpretentur, et, quem in his profecisse perspexerint, ad theologiam usque perducant.

 

Daniel apud Hebraeos non inter prophetas sed inter hagiographos habetur. hunc secundum lxx interpretes catholica ecclesia non legit, eo quod multum a veritate discordet. Daniel maxime et Esdras propheta et una pars Ieremiae, Hebraicis quidem litteris, sed Chaldaico sermone conscripti sunt. Iob quoque cum Arabica lingua plurimam habet societatem. Daniel apud Hebraeos nec Susannae habet historiam, nec hymnum trium puerorum, nec Belis draconisque fabulas. Paralipomenon Graece dicitur, quod nos praetermissorum vel reliquorum dicere possumus, quia ea quae in lege vel regum libris, vel omissa vel non plene relata sunt, in isto summatim ac breviter explicantur. hic Hebraice dicitur, dabrehiamin, quod interpretatur verba dierum, quod significantius chronicon totius divinae historiae possumus appellare. liber Esdrae unus est, in quo eiusdem Esdrae Nehemiaeque sermones sub uno volumine continentur. secundus, tertius et quartus apocryphi sunt. liber qui Sapientia Salomonis inscribitur ideo Sapientia vocatur, quia in eo Christi adventus qui est Sapientia Patris et passio eius evidenter exprimitur. liber Iesu filii Sirach ideo Ecclesiasticus dicitur, quod de totius ecclesiae disciplina religiosae conversationis magna cura et ratione sit editus. de his duobus Hieronymus sic dicit: Fertur Panaeretus Iesu filii Sirach liber, et alius pseudographus qui Sapientia Salomonis inscribitur, quorum priorem Hebraicum repperi, non Ecclesiasticum ut apud Latinos, sed Parabolas praenotatum. cui iuncti erant Ecclesiastes et Canticum canticorum, ut similitudinem Salomonis, non solum librorum numero, sed etiam materiarum genere coaequaret. secundus apud Hebraeos nusquam est, quia et ipse stylus Graecam eloquentiam redolet. et nonnulli scriptorum veterum hunc esse Iudaei Philonis affirmant. sicut ergo Iudith et Tobi et Machabaeorum libros legit quidem eos ecclesia, sed inter canonicas scripturas non recipit, sic et haec duo volumina legat ad aedificationem plebis, non auctoritatem ecclesiasticorum dogmatum confirmandam. quomodo igitur viginti duo elementa sunt per quae Hebraice scribimus omne quod loquimur, et eorum initiis vox humana comprehenditur, ita viginti duo volumina supputantur, quibus quasi litteris et exordiis in Dei doctrina, tenera adhuc et lactens viri iusti eruditur infantia. quidam historiam Ruth et Lamentationes Ieremiae seorsum per se inter hagiographa computantes, et hos duos praecedentibus xxii addentes, xxiiii veteris legis libros numerant sub figura et numero xxiiii seniorum, qui in Apocalypsi Agnum adorant.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License