Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hugo de Sancto Victore Didascalicon IntraText CT - Text |
|
|
4. De septem regulis.
Illud quoque diligenter attendendum est, quod septem esse inter ceteras regulas locutionum sanctarum scripturarum quidam sapientes dixerunt. prima regula est de Domino et eius corpore, quae de uno ad unum loquitur, atque in una persona modo caput, modo corpus ostendit, sicut Isaias ait: «Induit me Dominus vestimento salutari quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis.» in una enim persona duplici vocabulo nominata, et caput, id est, sponsum, et ecclesiam, id est, sponsam manifestavit. proinde notandum est in scripturis, quando specialiter caput scribitur, quando et caput et corpus, aut quando ex utroque transeat ad utrumque, aut ab altero ad alterum, sicque quid capiti, quid corpori conveniat, prudens lector intelligat.
Secunda regula est de Domini corpore vero et permixto. nam videntur quaedam convenire uni personae, quod tamen non est unius, ut est illud: «Puer meus es tu Israel, ecce delevi ut nubem iniquitates tuas, et sicut nebulam peccata tua. convertere ad me, et rediman te.» hoc ad unum non congruit. nam altera pars est cui peccata delevit et cui dicit: «Meus es tu,» et altera cui dicit. «Convertere ad me, et redimam te,» qui si convertantur, peccata eorum delentur. per hanc enim regulam sic ad omnes loquitur scriptura, ut et boni redarguantur cum malis, et mali laudentur pro bonis, sed quid ad quem pertineat, qui prudenter legerit discet.
Tertia regula est de littera et spiritu, id est, de lege et gratia: lege per quam praecepta facienda admonentur, gratia per quam ut operemur iuvamur, vel quod lex non tantum historice, sed etiam spiritualiter sentienda sit. namque et historice oportet fidem tenere, et spiritualiter legem intelligere.
Quarta regula est de specie et genere, per quam pars pro toto, et totum pro parte accipitur, veluti si uni populo vel civitati loquatur Deus, et tamen intelligatur omnem contingere mundum. nam licet adversus unam civitatem Babyloniam per Isaiam prophetam Dominus comminetur, tamen dum contra eam loquitur, transit ad genus de specie, et convertit contra totum mundum sermonem. certe si non diceret adversus universum orbem, non adderet infra generaliter: «Et disperdam omnem terram et visitabo super orbis mala», et cetera quae sequuntur ad internecionem mundi pertinentia. unde et adiecit: «Hoc est consilium quod cogitavi super omnem terram, et haec manus extenta super omnes gentes.» item postquam sub persona Babyloniae arguit universum mundum, rursus ad eandem quasi de genere ad speciem reveritur, dicens quae eidem civitati specialiter contigerunt: «Ecce ego suscitabo super eos Medos.» nam regnante Balthasar, a Medis obtenta est Babylonia. sic ex persona unius Aegypti totum vult intelligere mundum dicendo: «Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios, regnum adversus regnum,» cum Aegyptus non multa regna, sed unum describitur habuisse regnum.
Quinta regula est de temporibus, per quam aut pars maxima temporis per partem minorem inducitur, aut pars minima temporis per partem maiorem intelligitur. sic est de triduo Dominicae sepulturae, dum nec tribus plenis diebus ac noctibus iacuerit in sepulcro, sed tamen a parte totum triduum accipitur. vel sicut illud quod quadringentis annis praedixerat Deus filios Israel in Aegypto servituros et sic inde egressuros, qui tamen dominante Ioseph Aegypto dominati sunt, nec statim post quadringentos annos egressi sunt, ut fuerat repromissum, sed quadringentis triginta peractis, ab Aegypto recesserunt. est et alia de temporibus figura, per quam quaedam quae futura sunt, quasi iam gesta narrantur, ut est illud: «Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea et diviserunt sibi vestimenta mea,» et his similia, in quibus futura, tamquam si iam facta sint, ita dicuntur. sed cur quae adhuc facienda erant, iam facta narrantur? quia ea quae nobis futura sunt, apud Dei aeternitatem iam facta sunt. quapropter quando aliquid faciendum esse pronuntiatur, secundum nos dicitur. quando vero quae futura sunt iam facta dicuntur, secundum Dei aeternitatem accipienda sunt, apud quem iam omnia facta sunt quae futura sunt.
Sexta regula est de recapitulatione. recapitulatio enim est dum scriptura redit ad illud cuius narratio iam transierat, sicut cum filios filiorum Noe scriptura commemorasset, dixit illos fuisse in linguis et gentibus suis, et tamen postea quasi hoc etiam in hoc ordine temporum requiritur: «Erat,» inquit, «omnis terra labium unum, et vox una omnibus erat.» quomodo ergo secundum suas gentes et secundum suas linguas erant, si una lingua erat omnibus, nisi quia ad illud quod iam transierat recapitulando est reversa narratio?
Septima regula est de diabolo et eius corpore, qua saepe dicuntur ipsius capitis, quae suo magis conveniunt corpori. saepe vero videntur eius dicta membrorum, et non nisi capiti congruunt. ex nomine quippe corporis intelligitur caput, ut est illud in evangelio de zizaniis tritico admixtis, dicente Domino: «Inimicus homo hoc fecit,» hominem ipsum diabolum vocans, et ex nomine corporis caput designans. item ex nomine capitis significatur corpus sicut in evangelio dicitur: «Duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est,» Iudam utique indicans, quia diaboli corpus fuit. apostata quippe angelus omnium caput est iniquorum, et huius capitis corpus sunt omnes iniqui, sicque cum membris suis unus est, ut saepe quod corpori eius dicitur, ad eum potius referatur; rursum quod illi, ad membra ipsius iterum derivetur, sicut in Isaia, ubi dum contra Babyloniam, hoc est, contra diaboli corpus multa dixisset sermo propheticus, rursus ad caput, id est, ad diabolum oraculi sententiam derivat, dicens: «Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, qui mane oriebaris,» et cetera.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |