Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hugo de Sancto Victore
Didascalicon

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS
    • 7. Quomodo sit legenda scriptura ad correctionem morum.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

7. Quomodo sit legenda scriptura ad correctionem morum.

 

Qui virtutum notitiam et formam vivendi in sacro quaerit eloquio, hos libros magis legere debet qui huius mundi contemptum suadent, et animum ad amorem conditoris sui accendunt, rectumque vivendi tramitem docent, qualiterque virtutes acquiri et vitia declinari possint, ostendunt. Primum enim, inquit, quaerite regnum Dei et iustitiam eius. ac si aperte diceret: «Et caelestis patriae gaudia desiderate, et quibus iustitiae meritis ad ea perveniatur sollerter inquirite. utrumque bonum, utrumque necessarium amate et quaerite. si amor est, otiosus esse non potest. pervenire desideratis? discite quomodo perveniatur quo tenditis.» haec vero scientia duobus modis comparatur, videlicet exemplo et doctrina; exemplo, quando sanctorum facta legimus; doctrina, quando eorum dicta ad disciplinam nostram pertinentia discimus. inter quae beatissimi Gregorii singulariter scripta amplexanda aestimo, quae, quia mihi prae caeteris dulcia, et aeternae vitae amore plena visa sunt, silentio nolui praeterire.

 

Oportet autem ut qui hanc ingressus fuerit viam in libris quos legerit, discat non solum colore dictaminis, sed virtutum aemulatione provocari, ut eum non tam verborum pompositas aut concinnatio quam veritatis pulchritudo delectet. sciat etiam ad propositum suum non conducere, ut, inani raptus desiderio scientiae, obscuras et profundae intelligentiae scripturas exquirat, in quibus magis occupetur quam aedificetur animus, ne sic eum sola lectio teneat, ut a bono opere vacare compellat. Christiano philosopho lectio exhortatio debet esse, non occupatio, et bona desideria pascere, non necare. relatum mihi aliquando memini de quodam satis probabilis vitae viro, qui tanto sanctarum scripturarum amore flagrabat, ut eis continuum impenderet studium. cumque in dies crescente scientia cresceret et desiderium eius, coepit tandem sapientiam zelatus imprudenter, spretis simplicioribus scripturis, profunda quaeque et obscura rimari, atque aenigmatibus prophetarum enodandis et mysticis sacramentorum intellectibus vehementer insistere. sed mens humana, tantum non sustinens pondus, coepit mox et rei magnitudine et intentionis iugitate deficere, tantaque huius importunae occupationis cura confundi, ut non solum iam ab utilibus, sed etiam a necessariis actibus cessaret. verso siquidem eventu in contrarium, qui legere scripturas ad aedificationem vitae suae coeperat, quia discretionis moderamine uti non novit, easdem nunc occasionem erroris habebat. sed miseratione divina tandem per revelationem admonitus est, ne amplius harum scripturarum studio incumberet, sed sanctorum patrum vitam et martyrum triumphos, aliasque tales simplici stylo dictatas, frequentare consuesceret, sicque in brevi ad statum pristinum reductus, tantam internae quietis gratiam accipere meruit, ut vere in eo illam Domini vocem impletam diceres, qua ipse nostrum laborem et dolorem considerans, pie nos consolari voluit, dicens: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, et deinceps: Invenietis, inquit, requiem animabus vestris.

 

Hoc exemplum ideo apposui, ut ostenderem eis, qui in disciplina non litteraturae, sed virtutum positi sunt, non oportere lectionem esse fastidio, sed oblectamento. nam et Propheta: Non novi, inquit, litteraturam, sive negotiationem, introibo in potentiam Domini; Domine, memorabor iustitiae tuae solius. Deus, docuisti me a iuventute. qui enim ad occupationem scripturas et, ut ita dicam, ad afflictionem spiritus legit, non philosophatur, sed negotiatur, vixque tam vehemens et indiscreta intentio vitio superbiae carere valet. quid autem de lectione simplicis Pauli dicam, qui ante implere legem voluit quam discere? quae nobis profecto satis exemplo esse potest, non auditores, neque lectores legis, sed factores potius iustos esse ante Deum.

 

Considerandum praeterea est, quod lectio duobus modis animo fastidium ingerere solet et affligere spiritum; et qualitate videlicet, si obscurior fuerit, et quantitate, si prolixior exstiterit. in quo utroque magno uti moderamine oportet, ne quod ad refectionem quaesitum est sumatur ad suffocationem. sunt qui omnia legere volunt. tu noli contendere. sufficiat tibi. nihil tua interest, annon omnes legeris libros. infinitus est librorum numerus, tu noli sequi infinita. ubi finis non est, requies esse non potest. ubi requies non est, pax nulla est. ubi pax non est, Deus habitare non potest. In pace, inquit Propheta, factus est locus eius, et in Sion habitatio eius. In Sion, sed in pace; esse Sion oportet, sed pacem non amittere. contemplare, et occupari noli. noli avarus esse, ne forte semper egeas. audi Salomonem, audi Sapientem, et disce prudentiam. Fili mi, inquit, amplius his ne requiras; faciendi plures libros, nullus est finis, frequensque meditatio carnis afflictio est. ubi ergo est finis? finem loquendi omnes pariter audiamus. Deum time, et mandata eius observa: hoc est omnis homo.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License