Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hugo de Sancto Victore
Didascalicon

IntraText CT - Text

  • LIBER SEXTUS
    • 10. De sensu.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

10. De sensu.

 

Sensus, alius congruus, alius incongruus. incongruus, alius incredibilis, alius impossibilis, alius absurdus, alius falsus. multa huiusmodi invenis in scripturis, ut illud: Comederunt Iacob. et illud: Sub quo curvantur hi qui portant orbem. et illud: Elegit suspendium anima mea, et multa alia. sunt loca quaedam in divina scriptura, ubi, licet sit aperta verborum significatio, nullus tamen sensus esse videtur, vel propter inusitatum modum loquendi, sive propter aliquam circumstantiam quae legentis intelligentiam impedit, ut est, verbi gratia, illud quod dicit Isaias: Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes: «Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur, tantummodo invocetur nomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum.» plana sunt et aperta verba. intelligis satis: Apprehendent septem mulieres virum unum. intelligis: Panem nostrum comedemus. intelligis: Vestimentis nostris operiemur. intelligis: Tantummodo invocetur nomen tuum super nos. intelligis: Aufer opprobrium nostrum.

 

Sed fortasse quid hoc totum simul significare velit, intelligere non potes. quid dicere voluerit propheta, bonum promiserit an malum minatus fuerit, ignoras. unde evenit ut spiritualiter tantum intelligendum credas quod, qualiter ad litteram dictum sit, non vides. dicis igitur septem mulieres septem esse dona Spiritus Sancti, quae unum virum apprehendent, id est, Christum, in quo omnem plenitudinem gratiae placuit inhabitare, quia ipse solus sine mensura Spiritum accepit, qui solus earum opprobrium aufert, ut inveniant in quo requiescant, nullo alio vivente ut Spiritus Sancti dona poscebant. ecce spiritualiter interpretatus es, et quid sit dicere ad litteram non intelligis. potuit tamen propheta per haec verba etiam ad litteram aliquid significare. quia enim supra de internecione populi praevaricatoris locutus fuerat, subiungit nunc tantam in eodem populo cladem futuram, et usque adeo virorum genus delendum, ut vix septem mulieres unum virum inveniant, cum modo una unum habere soleat. et cum mulieres nunc a viris rogari soleant, tunc converso more mulieres viros rogabunt. et ne forte unus vir septem mulieres simul ducere formidaret, cum, unde eas pasceret et vestiret, non haberet, dicunt ei: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur. non te oportet de nobis esse sollicitum, tantummodo invocetur nomen tuum super nos, ut dicaris vir noster, et sis, ne repudiatae dicamur, et steriles, et sine semine moriamur, quod eo tempore magnum opprobrium fuit. et hoc est quod dicunt: Aufer opprobrium nostrum. multa huiusmodi invenis in scripturis, et maxime in Veteri Testamento, secundum idioma illius linguae dicta, quae, cum ibi aperta sint, nihil apud nos significare videntur.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License