Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hugo de Sancto Victore Didascalicon IntraText CT - Text |
|
|
15. De magica et partibus eius.
Magicae repertor primus creditur Zoroastres, rex Bactrianorum, quem nonnulli asserunt ipsum esse Cham, filium Noe, sed nomine mutato. hunc postea Ninus, rex Assyriorum, bello victum interfecit, eiusque codices artibus maleficiorum plenos igne cremari fecit. scribit autem Aristoteles de hoc ipso, quod usque ad xxii centum milia versuum eius de arte magica ab ipso dictatos, libri eiusdem usque ad posteritatis memoriam traduxerunt. hanc artem postea Democritus ampliavit tempore quo Hippocrates in arte medicinae insignis habebatur. magica in philosophiam non recipitur, sed est extrinsecus falsa professione, omnis iniquitatis et malitiae magistra, de vero mentiens, et veraciter laedens animos, seducit a religione divina, culturam daemonum suadet, morum corruptionem ingerit, et ad omne scelus ac nefas mentes sequacium impellit. haec generaliter accepta quinque complectitur genera maleficiorum: manticen, quod sonat divinatio, et mathematicam vanam, sortilegia, maleficia, praestigia. mantice autem quinque continet species sub se, primam, necromantiam, quod interpretatur divinatio in mortuis, necros enim Graece, mortuus Latine, unde necromantia, divinatio, quae fit per sacrificium sanguinis humani, quem daemones sitiunt, et in eo delectantur effuso. secunda est geomantia, id est, divinatio in terra. tertia est hydromantia, id est, divinatio in aqua. quarta est aerimantia, id est, divinatio in aere. quinta est divinatio in igne, quae dicitur pyromantia. Varro enim quattuor dixit esse, in quibus divinatio constaret, terram, aquam, ignem, aerem. prima ergo, id est, necromantia, ad infernum videtur pertinere, secunda ad terram, tertia ad aquam, quarta ad aerem, quinta ad ignem.
Mathematica dividitur in tres species: in aruspicinam, in augurium, et in horoscopicam. aruspices sunt dicti quasi horuspices, id est, horarum inspectores, qui observant tempora in rebus agendis, vel aruspices quasi aras inspicientes, qui in extis et fibris sacrificiorum futura considerant. augurium vel auspicium aliquando ad oculum pertinet, et dicitur auspicium quasi avispicium, quia in motu et volatu avium attenditur; aliquando ad aures pertinet, et tunc dicitur augurium quasi garritus avium, quia aure percipitur. horoscopica, quae etiam constellatio dicitur, est quando in stellis fata hominum quaeruntur, sicut genethliaci faciunt, qui nativitates observant, qui olim specialiter magi nuncupabantur, de quibus in evangelio legimus. sortilegi sunt qui sortibus divinationes quaerunt. malefici sunt qui per incantationes daemonicas, sive ligaturas, vel alia quaecumque exsecrabilia remediorum genera, cooperatione daemonum atque instinctu nefanda perficiunt. praestigia sunt, quando, per phantasticas illusiones circa rerum immutationem, sensibus humanis arte daemonia illuditur.
Sunt ergo omnes simul undecim: sub mantice, quinque, id est, necromantia, geomantia, hydromantia, aerimantia, pyromantia; sub mathematica, tres, id est, aruspicina, auspicium, horoscopica; postea tres aliae, id est, sortilegium, maleficium, praestigium. praestigia Mercurius dicitur primus invenisse. auguria Phryges invenerunt. aruspicinam Tages primus Etruscis tradidit. hydromantia primum a Persis venit.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |