Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hugo de Sancto Victore Didascalicon IntraText CT - Text |
|
|
9. De tribus operibus.
Sunt etenim tria opera, id est, opus Dei, opus naturae, opus artificis imitantis naturam. opus Dei est, quod non erat creare. unde illud: In principio creavit Deus caelum et terram. opus naturae, quod latuit ad actum producere. unde illud: Producat terra herbam virentem etc. opus artificis est disgregata coniungere vel coniuncta segregare. unde illud: Consuerunt sibi perizomata. neque enim potuit vel terra caelum creare, vel homo herbam producere, qui nec palmum ad staturam suam addere potest. in his tribus operibus convenienter opus humanum, quod natura non est sed imitatur naturam, mechanicum, id est, adulterinum nominatur, quemadmodum et clavis subintroducta mechanica dicitur. qualiter autem opus artificis imitetur naturam, longum est et onerosum prosequi per singula. possumus tamen exempli causa in paucis id demonstare. qui statuam fudit, hominem intuitus est. qui domum fecit, montem respexit. quia enim, ut ait propheta, qui emittis fontes in convallibus, intra medium montium perstransibunt aquae. eminentia montium aquas non retinet. ita domus in altum quoddam cacumen levanda fuit, ut irruentium tempestatum molestias tuto excipere posset. qui usum vestimentorum primus adinvenit, consideravit quod singula quaeque nascentium propria quaedam habeant munimenta quibus naturam suam ab incommodis defendunt. cortex ambit arborem, penna tegit velucrem, piscem squama operit, lana ovem induit, pilus iumenta et feras vestit, concha testudinem excipit, ebur elephantem iacula non timere facit. nec tamen sine causa factum est quod, cum singula animantium naturae suae arma secum nata habeant, solus homo inermis nascitur et nudus. oportuit enim ut illis, quae sibi providere nesciunt, natura consuleret, homini autem ex hoc etiam maior experiendi occasio praestaretur, cum illa, quae ceteris naturaliter data sunt, propria ratione sibi inveniret. multo enim nunc magis enitet ratio hominis haec eadem inveniendo quam habendo claruisset. nec sine causa proverbium sonat quod:
Ingeniosa fames omnes excuderit artes.
Hac equidem ratione illa quae nunc excellentissima in studiis hominum vides, reperta sunt. hac eadem pingendi, texendi, sculpendi, fundendi, infinita genera exorta sunt, ut iam cum natura ipsum miremur artificem.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |