Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hugo de Sancto Victore
Didascalicon

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • 10. Quid sit natura.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

10. Quid sit natura.

 

Quia vero iam toties naturam nominavimus, licet, ut ait Tullius, Naturam definire difficile sit, non tamen huius vocabuli significatio omnino silentio praetereunda videtur. neque, quia non omnia quae volumus dicere possumus, id quod possumus tacere debemus. plura veteres de natura dixisse inveniuntur, sed nihil ita ut non aliquid restare videatur. quantum tamen ego ex eorum dictis conicere possum, tribus maxime modis huius vocabuli significatione uti solebant, singulis suam definitionem assignando.

 

Primo modo per hoc nomen significare voluerunt illud archetypum exemplar rerum omnium, quod in mente divina est, cuius ratione omnia formata sunt, et dicebant naturam esse unius cuiusque rei primordialem causam suam, a qua non solum esse sed etiam talis esse habeat. huic significationi talis definitio assignatur: Natura est quae unicuique rei suum esse attribuit. secundo modo naturam esse dicebant proprium esse uniuscuiusque rei. cui significationi talis definitio assignatur: Natura unamquamque rem informans propria differentia dicitur. secundum quam significationem dicere solemus: Natura est omnia pondera ad terram vergere, levia alta petere, ignem urere, aquam humectare. tertia definitio talis est: Natura est ignis artifex, ex quadam vi procedens in res sensibiles procreandas. physici namque dicunt, omnia ex calore et humore procreari. unde Vergilius Oceanum patrem appellat et Valerius Soranus in quodam versu de Iove in significatione ignis aetherei dicit:

 

      Iuppiter omnipotens rerum regumque repertor,

      Progenitor genitrixque Deum verum unus et idem.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License