Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hugo de Sancto Victore
Didascalicon

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • 4. De quaternario animae.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

4. De quaternario animae.

 

Huius quoque progressionis regressionisque rationem ipse etiam numerus docet. dic: «ter unum fiunt tria,» dic: «ter tria fiunt novem,» dic: «ter novem fiunt viginti septem,» dic: «ter viginti septem fiunt octoginta unum.» ecce tibi in quarto gradu unitas prima occurrit, idemque evenire videbis, si usque ad infinitum duxeris multiplicationem, ut semper in quarto gradu unitas emineat. rectissime autem simplex animae essentia unitate exprimitur, quae ipsa quoque incorporea est. ternarius quoque propter indissolubile mediae unitatis vinculum congrue ad animam refertur, sicut quaternarius, quia duo media habet ideoque dissolubilis est, proprie ad corpus pertinet. prima igitur progressio animae est qua de simplici essentia sua, quae monade figuratur, in virtualem ternarium se extendit, ubi iam per concupiscentiam aliud appetat, aliud per iram contemnat, per rationem inter utrumque discernat. et recte a monade in triadem profluere dicitur, quia omnis essentia naturaliter prior est potentia sua. rursum, quod eadem unitas in ternario multiplicante ter invenitur, hoc significat, quoniam anima non per partes, sed tota in singulis suis potentiis consistat. neque enim vel rationem solam vel iram solam vel concupiscentiam solam tertiam partem animae dicere possumus, cum nec aliud, nec minus sit in substantia ratio quam anima, nec aliud, nec minus ira quam anima, nec aliud, nec minus concupiscentia quam anima, sed una eandemque substantia secundum diversas potentias suas diversa sortitur vocabula. deinde a virtuali ternario secunda progressione ad regendam humani corporis musicam descendit, quae novenario componitur, quia novem sunt foramina in humano corpore quibus secundum naturalem contemperantiam influit et effluit omne quo idem corpus vegetatur et regitur. hic quoque ordo est, quia prius naturaliter anima potentias suas habet quam corpori commisceatur. postea autem in tertia progressione per sensus iam extra se profusa ad visibilia haec, quae per viginti septem, qui solidus numerus est et trina dimensione ad similitudinem corporis extenditur, figurantur dispensanda, per infinitas actiones dissipatur. in quarta autem progessione soluta a corpore ad puritatem simplicitatis suae revertitur, ideoque in quarta multiplicatione, ubi ter viginti septem in octoginta unum excrevit, monas in summo apparet, ut evidenter clareat quod anima post huius vitae terminum, qui per octoginta designatur, ad unitatem suae simplicitatis redeat, a qua prius discesserat cum ad humanum corpus regendum descendebat. quod autem in octoginta meta humanae vitae naturaliter consistat, propheta declarat: Si, inquit, in valetudine octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor. hanc quadruplam progressionem illum quaternarium animae, de quo supra locuti sumus, quidam intelligendum putant cumque, ad differentiam quaternarii corporis, quaternarium animae appellatum.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License