Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hugo de Sancto Victore
Didascalicon

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • 5. De quaternario corporis.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

5. De quaternario corporis.

 

Nam corpori quoque suum assignant quaternarium. sicut monas animae, ita dias corpori congruit. dic: «bis duo fiunt quattuor,» dic: «bis quattuor fiunt octo,» dic: «bis octo fiunt sedecim,» dic: «bis sedecim fiunt triginta duo.» hic in quarto loco similiter idem numerus, id est binarius, a quo multiplicatio initium sumpsit, tibi occurrit, idemque si in infinitum processeris, indubitanter continget ut quarto semper gradu binarius emineat. et hic est quaternarius corporis, in quo intelligi datur omne quod a solubilibus compositionem accipit ipsum quoque esse dissolubile. vides nunc satis aperte, ut puto, quomodo animae de intellectibilibus ad intelligibilia degenerant, quaudo a puritate simplicis intelligentiae, quae nulla corporum fuscatur imagine, ad visibilium imaginationem descendunt rursumque beatiores fiunt, quando se ab hac distractione ad simplicem naturae suae fontem colligentes, quasi quodam optimae figurae signo impressae, componuntur. est igitur, ut apertius dicam, intellectibile in nobis id quod est intelligentia, intelligibile vero id quod est imaginatio. intelligentia vero est de solis rerum principiis, id est, Deo, ideis, et hyle, et de incorporeis substantiis, pura certaque cognitio. imaginatio est memoria sensuum ex corporum reliquiis inhaerentibus animo, principium cognitionis per se nihil certum habens. sensus est passio animae in corpore ex qualitatibus extra accidentibus.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License