DE COLORE
Textus
Color est lux incorporate
perspicuo. - Perspicui vero duae
sunt differentiae: est enim perspicuum aut purum separatum a terrestreitate, aut impurum terrestreitatis admixtione. - Lux autem quadrifarie
partitur: quia aut est lux clara vel obscura,
pauca vel multa. Nec dico lucem multam per
subiectum magnum diffusam. Sed in puncto colligitur lux multa, cum speculum
concavum opponitur soli et lux cadens super totam superficiem speculi in
centrum sphaerae speculi reflectitur. Cuius etiam lucis virtute in ipso centro
collecta combustibile citissime inflammatur.
Lux igitur clara multa in perspicuo puro albedo est. Lux
pauca in perspicuo impuro nigredo est. Et in hoc
sermone explanatus est sermo
Aristotelis et Averrois, qui ponunt nigredinem privationem et albedinem habitum
sive formam.
Sequitur etiam
ex hoc sermone, quod colores
proximi albedini, in quibus
potest fieri recessus ab albedine et permutatio, septem sunt, nec plures
nec pauciores. - Similiter septem erunt proximi nigredini,
quibus a nigredine versus albedinem ascenditur, donec fiat concursus aliorum septem colorum, quibus ab albedine descenditur. Cum enim albedinis essentiam tria constituant, scilicet lucis multitudo, eiusdemque claritas et perspicui puritas, duobus manentibus cuiuslibet trium potest fieri remissio, eritque per hunc modum trium colorum
generatio; vel quolibet trium solo manente, duorum reliquorum erit remissio, et sic fiet aliorum colorum
a tribus prioribus trina generatio; aut omnium trium simul erit remissio;
et sic in universo ab
albedine erit septem colorum immediata progressio.
Consimilis est ratio, per quam ostenditur a nigredine per septem colores illi proximos
versus albedinem ascensio. Erunt ergo in universo colores sedecim: duo scilicet extremi et hinc inde
septem extremis annexi hinc per intensionem ascendentes illinc per remissionem descendentes ac in medio in idem concurrentes.
In quolibet autem
colorum mediorum gradus intensionis et remissionis sunt infiniti. Unde qui per
numerationem et combinatione eorum, quae intenduntur et remittuntur,
multitudinis scilicet et claritatis luminis et etiam puritatis perspicui et
oppositorum his, fiunt colores novem, per numerationem graduum intensionis et
remissionis erunt infiniti. Quod autem secundum dictum modum se habeat colorum
essentia et eorundem multitudo, non solum ratione, verum etiam experimento
manifestum est his, qui scientiae naturalis et Perspectivae profundius et
interius noverunt principia. Quod est, quia sciunt figurare perspicuum, sive
fuerit purum sive impurum ita, ut in ipso recipiant lumen clarum, sive si
maluit obscurum et per figuram formatam in ipso perspicuo lumen paucum faciant,
aut ipsam pro libito multiplicent; et sic per artificium omnes modos colorum,
quos voluerint visibiliter ostendere possunt.
Explicit tractatus de colore
secundum Lincolniensem.
|