|
DE CALORE SOLIS
Textus
Cum
principalis intentio nostra sit de calore solis, cuiusmodi habet principium
generationis quaeramus universaliter: quot sunt principia generationis? - Et
cum tria sint, ex quibus generatur calor, scilicet calidum, motus et collectio
radiorum, sciendum quod calidum in his sit univocum; quo univoco fit in his
passio univoca. Cum ergo in his sit passio
univoca, erit in his
omnibus causa univoca: omnis enim
passionis univocae est
causa univoca.
Quod autem calidum in his omnibus sit univocum, patet: Calidum enim ex quocunque istorum generatum eandem habet virtutem, idem facit opus. Ergo non est
aequivoce dictum, sed univoce.
Quaeramus ergo istam causam univocam! In omnibus autem
illis est proxima causa calidi disgregatio. Unde cum calidum generat calidum,
hoc est per disgregationem materierum. Qualiter autem illud conveniat motui et collectioni radiorum, difficile est
videre.
Motus autem
localis, ex quo generatur calidum, dividitur in motum naturalem et motum
violentum. Motus naturalis dividitur in motum rectum et circularem.
Primo loquamur de motu violento vel de gravi violenter
moto. Contingit autem grave moveri
violenter tribus modis: aut sursum, aut deorsum, aut deorsum sed non directe ad
centrum. In his omnibus patet in motu violento fieri disgregationem ex motu.
Est enim in motu violento duplex virtus motus naturalis scilicet et violenta,
quae in diversas partes movent unamquamque partem mobilis. Ad istam autem inclinationem
in partes diversas sequitur disgregatio. Et ita ex motu violento necesse est,
illud, quod movetur, disgregari secundum suas partes et ita fieri calidum. Et
quia in modo primo movendi violenter est maior oppositio in inclinatione
virtutis moventium, quia movent in partes omnino oppositas, maxime conseqtiitur
disgregatio et maxime calidum, in medio autem et in tertio mediocriter. Et
illud maxime patet ratione et experimento.
Hoc idem patet
in motu naturali. Generatur enim calidum in motu in eo quod movetur naturaliter
deorsum. Secundum unamquamque partem est duplex virtus movens actualiter,
scilicet naturalis et violenta. Quod enim ibi sit virtus naturalis patet. Sed
quod ibi sit virtus violenta probo: Omne quod est ponderosum et movetur deorsum
non directe ad centrum, movetur violenter. Sed omnes partes ponderosi moventur
deorsum non directe ad centrum. Igitur omnes partes ponderosi moventur
violenter. - Probo minorem: Partes gravis aequalem distantiam semper habent in
toto. Ergo cum moventur deorsum motu totius, moventur lineis aeque distantibus.
Lineae autem aeque distantes in infinitum protractae ex alterutra parte nunquam
concurrent. Ergo partes gravis naturaliter moti moventur deorsum lineis non
concurrentibus: ergo non directe ad centrum, quia si directe moverentur ad
centrum, moverentur in lineis directe ad idem centrum concurrentibus. Sic ergo
patet prinicipium, quod secundum unamquamque partem moti naturaliter deorsum
est duplex virtus inclinans ad diversas partes. Sed istarum inclinationum
oppositio est minor valde oppositione inclinationum in partibus moti violenti.
Et propterea inter omnes generantes calorem motus naturalis minime generat
calorem naturalem in moto. Sic ergo patet, quod ex motu naturali recto
et motu violento generatur calidum et ex calido generatur calidum secundum
causam univocam.
In tertio autem patet hoc similiter: Quod enim ex
collectione radiorum aliquid calidum generetur secundum causam univocam
caloris, patet per secundum «de
Speculis», quod hoc speculo
concavo ad solem posito accenditur: et hoc est propter disgregationem. Radius
enim in diaphano densiori habet maiorem incorporationem, quam in subtiliori, et
non dicimus incorporationem omnimodam sicut calor, sed quandam levem incorporationem:
ex hac autem incorporatione secum distrahet partes aeris, scilicet cum
colliguntur radii in punctum unum, in ipso puncto unusquisque secundum suam
viam rectam, et propterea prope ipsum punctum erit maxima distractio aeris in
partes diversas; et ita erit disgregatio et consequitur calor. Sic ergo patet,
quod in his tribus generibus calidum inest causa univoca.
Si vero sol generat calidum, erit hoc aut sicut calidum
generat calidum, aut sicut motus generat calidum, aut sicut collectio radiorum
generat calidum.
Quod autem sol non generat calidum sicut calidum generat
calidum patet sic: Probatur enim in VII Phys. quod alterans et alteratum
oportet esse immediata. Unde si inter primum alterans et ultimum alteratum
fuerit medium, oportet id medium prius alterari secundum calidum a sole calido,
quam alteretur illud ultimum; alioquin primum alterans et primum alteratum non
essent immediata. Cum ergo inter solem et aerem sint plura media et propinquum
ipsi soli alteranti secundum calidum in ipso est quinta essentia vel pars
quintae essentiae, oportet, quintam essentiam prius alterari secundum calidum a
sole calido, quam aerem. Sed hoc, est impossibile, quia si esset alterabile,
esset corruptibile. Igitur primum est impossibile, quod sol generat calidum
sicut calidum generat calidum. - Diceret forte aliquis, quod calidum est in
sole virtualiter sicut calidum in pipere. Sed hoc est inconveniens. Eo enim,
quod calidum est in pipere virtualiter et non actu, non potest movere, nisi
moveatur, nec alterare, nisi alteretur. Et similiter de sole. Sed hoc est impossibile: ergo et primum.
Quod autem ex motu solis non generetur calidum, patet. Similiter
motus non generat calidum, nisi secundum unamquamque partem rei motae insint
inclinationes diversae moventes eam in partes diversas. Sed omne quod movetur
circulariter et non violenter, quaelibet pars eius habet tantum inclinationem
cum toto et non est ibi diversitas. Uniuscuiusque partis est inclinatio
secundum motum circularem. Ergo ex motu circulari non aliquod generatur
calidum. - Sed diceres forte, quod quamvis intrinsecus in eo quod movetur
circulariter non sit causa caloris, tamen est extrinsecus sicut est in
inferioribus ex resistentia medii. Sed hoc duplicem habet falsitatem: unam quia
in istis inferioribus resistentia medii non est caloris ageneratrix in moto. Si
enim sic esset, cum aequaliter resistat medium ei, quod movetur naturaliter et
ei, quod movetur violenter, aequaliter generaretur calor in moto violenter et
moto naturaliter. Sed hoc est falsum, ut patet experimento: ergo et primum. -
Aliam falsitatem habet eo, quod sol et ceterae stellae in movendo non habent
resistentiam, quia non moventur motibus propriis, sed cum sint fixae in suis
sphaeris, moventur tantum per motum sphaerarum suarum sicut navis in flumine,
quae movetur motu fluminis, sicut probat philosophus in secundo de caelo et
mundo.
Relinquitur ergo, quod sol generat calidum per
collectionem radiorum. Quod sic patet: Radii solis in perspicuo aeris per
naturam densi in eo incorporantur quodammodo; sed radii solis cadentes deorsum
super planum terrae vel concavum, vel convexum reflectuntur secundum angulos
aequales, ut patet ex ultimo principiorum doctrinae «de Speculis».
Si ergo cadunt radii orthogonaliter, reflectuntur orthogonaliter; et ita radius
cadens et reflectens super eandem viam intendit per partes omnino oppositas et
est ibi maxima disgregatio; et est hoc sub aequinoctiali circulo, cum sol
transierit super zenith huius regionis, et in loco declinante ab aequinoctiali
versus meridiem vel septentrionem, vel cuiusquam declinatio minor est
declinatione capitis cancri, vel capitis capricorni ab eodem aequinoctiali. Necesse
enim est, quod in his locis cadant radii solis bis in anno super eos. In loco
autem, cuius declinatio ab aequinoctiali est aequalis declinationi capitis
cancri vel capitis capricorni, necesse est, solem semel transire super zenith
eorum et semel ad haec loca emittere radios perpendiculariter, et tunc in his
locis in summo fieri disgregationes et summum calorem. Et haec est disgregatio
violenta, quae solet fieri ex collectione radiorum fractorum super corpus
sphaericum, vel reflexorum ad speculum concavum, eo quod illa in partes omnino
oppositas fit, haec autem non.
In climatibus autem, quorum declinatio ab aequinoctiali
maior est declinatione capitis cancri, quia sol non vadit super zenith eorum in
septentrione, cadunt radii secundum angulos, minores rectis et reflectuntur
secundum eosdem et propterea non omnino in partes oppositas. Et quanto magis
distans fuerit locus ab aequinoctiali, tanto magis cadunt et reflectuntur radii
solares secundum angulos obtusiores et tanto minus in partes oppositas cedunt
radius cadens et radius reflexus et minor fit disgregatio et minus generatur
calidum. Quod etiam patet experimento.
Si vero quaeratur, quare in quinta essentia ex radiis
solis non generatur calidum, potest ad hoc responderi dupliciter: uno modo,
quia non intersecant se ibi reflectendo; alio modo: etiamsi intersecarent se
reflectendo omnino in partes oppositas, non generaretur calor vel calidum. Quia
enim in ipso perspicuo non est natura densi, non incorporantur aliquo modo
radii solares in eo, quod ita non possunt disgregare partes materiae. - Unde
etiam in suprema tunica aeris, ubi est aer maxime subtilis, minime generatur in
eo calidum, quod patet experimento. In summitatibus enim montium abundant
nives, ubi radii solares clariores sunt, quam in convallibus, et tamen est ibi
reflexio radiorum sicut in valle; sed propter subtilitatem aeris ibi est
densitas aeris parva et parva incorporatio lucis cum aere et propterea parva
disgregatio partium aeris in collectione radiorum. Hic autem est maior incorporatio radiorum et
propterea maior disgregatio et calor.
Explicit.
|