|
DE
DIFFERENTIIS LOCALIBUS
Textus
Differentiarum
idem genus condividentium nulla cum alia simul est in eadem specie vel
individuo illius generis. Sed sex sunt
differentiae locum primo condividentes scilicet: sursum, deorsum, dextrum, sinistrum, ante et retro. Ergo in nullo eodem loco est
aliqua illarum simul cum alia. Sed unaquaeque pars horizontis sursum est: ergo nulla
earum est dextrum vel sinistrum,
vel ante vel retro.
Item loca solum differentias habent ex terminis distantiarum differentibus: ergo
ex oppositis oppositas et ex diversis diversas.
Quod ergo sursum et
deorsum sint diversae differentiae, hoc erit ex distantia unius ad alterum.
Ergo cum idem locus a se non possit distare, in eodem loco naturaliter non erit
dextrum et sinistrum.
Item dicit Aristoteles in libro «de caelo et mundo»,
quod tantum duo sunt loca naturalia scilicet medium et horizonta. Ergo ceterae
differentiae loci, cum non fuerint secundum naturam erunt quoad nos, quod est
contra ipsum in Physicis.
Huius solutio patet ex appositione: «hoc solum sursum est, in quod
movetur leve non prohibitum».
Sed leve extra medium existens
non ad quamcunque partem horizontis movetur, sed ad unam tantum. Ergo termino
distante extra medium sumpto solum, una pars horizontis sursum est respectu
istius, et aliae partes aliis differentiis relinquuntur.
Probatio minoris: natura movens via brevissima movens est.
Sed si in circulo extra centrum signetur punctus, linea, quae ab isto puncto
inchoatur et per centrum transiens ad circumferentiam terminatur, omnium
longissima est, quae vero ab illo puncto ad circumferentiam trahitur et quae
cum ea perficit diametrum, est omnium brevissima. Ergo per eam movebit natura,
si intendat ad circumferentiam. Ergo respectu singularum habitationum in
superficie terrae sunt singulae partes horizontis sursum et non plures,
respectu vero medii omnes. Non ergo erunt reliquae differentiae secundum positionem
nostram, sed secundum situm singularum habitationum terrae.
Item, istae sex differentiae aliquando differentiae
partium corporis sunt, aliquando locorum. Differentiae partium corporis
differentiae sunt hoc modo: Corporis tres sunt dimensiones, scilicet longitudo,
latitudo et spissitudo. Termini longitudinis sunt sursum et deorsum,
latitudinis dextrum et sinistrum, spissitudinis ante et retro, ut dicit
Aristoteles in libro de caelo et mundo. Sed in lineationibus sphaerici corporis
non refert, secundum quam lineationem distinguatur longitudo, latitudo et
spissitudo, quia dimensiones in corpore sphaerico sunt uniformes in figura et
aequales. Unde nec in terminis dimensionum est distantia, et licet pars sursum
sit et illa dextrum, sed in eadem parte confunduntum omnes differentiae.
Item ex hac ratione patet, quod sursum et deorsum omnium
communissima sunt, dextrum vero et sinistrum communiora, quam ante et retro,
quod falsum est. Quaedam enim habent tantum dextrum, cum non habeant ante et
retro. Huius veritas dependet ex hac divisione: istae differentiae aut habent
distinctionem ex terminis dimensionum mathematicarum, aut dimensionum
naturalium, id est dimensionum, quae distinguuntur per potentias naturales. Si
primo modo, solum erit naturarum differentiarum distinctio secundum rationem et
secundum nomen et confusio secundum rem, sicut prius ostensum est. Si autem
secundo modo, tunc erit distinctio secundum rem, ut est in animato, quoniam
pars animati, unde est principium augmentandi, est sursum, ut caput in
animalibus et in arboribus radix. In habentibus autem principium movendi
secundum locum pars, per quam exit virtus motiva secundum locum, dextra est.
Ante autem est pars ipsa, in qua siti sunt sensus. Igitur secundum ordinationem
illarum potentiarum ordinabuntur istae sex differentiae, ut prius sint sursum
et deorsum, postea ante retro, deinde dextrum sinistrum.
Et proportionabiliter sunt istae differentiae in caelo.
Augmentatio enim circuli est ex maiori occupatione spatii, quod est distantia
centri et circumferentiae. Ergo, cum longitudo penes hanc distantiam consistat,
termini huius distantiae, scilicet centrum et circumferentia, sursum et deorsum
erunt. Dextrum autem est pars alia, ut aries, in qua est fortior impressio
lucis, per quam substantia separata caelum movet. Ante vero dicitur pars
septentrionalis, in qua sunt luminaria fixa sempiternae apparitionis.
Si vero dicamus differentias istas locorum tantum, tunc
dicendum, quod dextrum est locus, unde oriuntur stellae. Ortus autem stellarum
differens est apud diversas habitationes secundum differentiam hemisphaeriorum,
ita quod idem locus est his ortus et illis occasus, igitur idem dextrum et
sinistrum respectu diversorum et locus totius caeli dextrum simpliciter
loquendo.
Dubium vero est de habitatione eorum, quorum zenith polus
est. Nam apud eos non est ortus et
occasus stellarum per motum caeli, quia suus horizon est circulus
aequinoctialis. Ergo nullus locus caeli est eis dexterum vel sinistrum. -
Intentio ergo Aristotelis dicendo «dextrum
et sinistrum in caelo secundum ortum et occasum» non est ex motu suo in se, sed ex motu
suarum partium in comparatione ad nos, quibus oriuntur et occidunt suae partes.
Ex ortu enim et occasu effectum generationis et corruptionis habent sicut satis
notum est.
|