DE
FINITATE MOTUS ET TEMPORIS
Textus
Primum argumentum, quod ponit Aristoteles ad probandum
perpetuitatem motus est hoc: Motus aut est perpetuus, aut fuit motus primus
ante quem non fuit alius. Si
fuit motus primus ante quem non fuit alius, ergo motus alius fuit postquam non
fuit. Sed omne, quod est postquam non fuit, prius fuit in potentia, quia omne,
quod est et prius non fuit, fuit in potentia. Sed omne, quod de potentia
priore exit ad actum, non exit ad actum nisi per motum praecedentem. Si ergo
motus primus de potentia priore exit ad actum, non exit ad actum nisi per motum
praecedentem. Ergo si motus primus
exivit de potentia ad actum, motum primum praecessit motus alius; et ita motus
primus non est motus primus, quod est inconveniens.
Haec autem
propositio: «omne
quod est, de potentia priore exit in actum per motum praecedentem» sic ostenditur: Cum aliquid est in
potentia et nondum egreditur in actum, aut hoc est, quia causa efficiens nondum
est, aut si est, insufficiens est aut impeditur, aut quia illud in quod agit
efficiens, nondum est, aut si hoc fuerit, quia agens et illud in quod agit
disiuncta sunt. -- Sed si agens nondum est, oportet, ut per motum fiat. Si
insufficiens est, oportet, ut pet, motum fiat sufficiens. Similiter si illud,
in quod agat agens, nondum est, aut si disiuncta sunt, necesse est, illud
passim per motum fieri, aut ista disiuncta per motum coniungi.
Et ut ad unum
dicam: Causa, quare aliquid quod est in potentia nondum egreditur ad actum, est
defectus alicuius conditionis ex parte agentis, vel ex parte patientis. Quam
conditionem oportet acquiri per motum, antequam fiat de potentia agente actu
agens. Ita in omni, quod fit sub tempore, necesse est, eius fieri praecedere
motum alium non disiunctum a sequente per quietem.
Et in hac
ratiocinatione manifestum est, quod omne, quod fit, necesse est reduci ad motum
continuum circularem.
Haec autem
ratiocinatio, quae convincit, primum motum non fuisse, convincit etiam, quod
non fuit motus ante motum infinitum, ita quod fuit aliquando quies absque motu
intermedio.
Dico autem,
quod haec ratiocinatio Aristotelis et philosophorum est diminuta. Quod enim
dicitur «motus aliquando primo
fuit, postquam non fuit»,
distinguendum est, quia, si haec dictio «postquam»
significet ordinem temporalem, implicata est in sermone ideo contradictio, quia
implicatur, quod tempus praecesserit primum principium motus et ita, quod motus
fuerit ante motum primum et tempus ante tempus primum quod est impossibile. Et
non est hase divisio sufficiens: motus aut est perpetuus et sine initio, aut
fuit postquam non fuit, quia sub neutram partem divisionis cadit mundus, vel
tempus, vel motus, vel aliquid, cuius esse est ease cum tempore, quia nullum
horum est sine initio. Nec tamen aliquod horum habet initium sub tempore; tamen
apud imaginationem ponentem, quod idem est esse sine initio et habere esse
extensum per moram inflnitam, est illa divisio necessaria. - Si autem haec
dictio «postquam» significet ordinem temporis ad
aeternitatem et fuit primo positum, quod significet tempus et secundo
aeternitatem, verum est, quod mundus et tempus et motus fuerunt postquam non
fuerint, et priusquam essent, fuerunt in potentia, ut designetur prioritas
aeternitatis ad tempus et «potentia» non dicat potentiam causae materials, sed
solum potentiam causae efficientis. Haec autem propositio: «Omne, quod de potentia priore exit ad
actum etc.» vera est, si
significetur prioritas temporalis. Et sic tenet probatio illius. Et si
significetur prioritas aeternorum ad temporalia facta, haec eadem so supradicta
ratiocinatio Aristotelis ostendit, quod non fuerunt mobilia prius quiescentia
tempore infinito et coeperunt moveri.
Quia autem
primum motum oporteret praecedere alium motum, quaestio est an acquiretur nova
conditio motori aut mobili, aut remotio impedimenti, per quam conditionem aut
impedimenti remotionem de movente et moto in potentia facerent moventem et
motum in effectu. - Ratio autem Averrois, qua putat, quod intentio Aristotelis
sit de perpetuitate motus unius continuantis motus ceteros est hoc, quod
Aristoteles in septimo ostendit, quod in motis localiter necesse est esse
primum motum et primum motorem. Cuius ostensioni ibi coniungitur haec
ratiocinatio: convincitur primum motum moveri et primum motorem movere perpetuo
secundum dispositionem eandem, qua alterum nunc movet et alterum nunc movetur;
et est intentio secundum Averroëm ostendere, quod semper fuit et erit in
dispositione, qua nunc est.
Secunda ratio
Aristotelis de perpetuitate motus est haec: Si ponatur motus simpliciter
generatus et habens initium: ergo eius non-esse praecessit eius esse; quia
omne, quod habet initium, eius non-esse praecessit eius esse; alioquin, cum
non-esse alicuius initiati fuerit ab aeterno et sine initio, et eius esse
similiter fuit sine initio, quod est impossibile; ergo si motus simpliciter est
habens initium, eius ease et eius non-esse dividuntur prioritate et
posterioritate. Sed prius et posterius non sunt Sine tempore. Ergo cum
prioritate non-esse motus fuit tempus. Sed tempus non fuit sine motu. Ergo ante
motum simpliciter fuit motus; quod est impossibile.
Dico, quod in
hac ratiocinatione est deceptio propter hoc, quod intellectus non distinguit
inter prioritatem temporis et prioritatem, quae significat ordinem aeternitatis
ad tempus. Nonesse namque mundi et eorum, quae cum mundo coeperunt, non
mensurat tempus sine initio, neque omnino tempus, sed aeternitas. Non
ergo fuit eorum non-esse prius i. e. tempore priori, quam eorum esse; sed fuit
prius i. e. in superiori mensura quidem eorum esse, quia eorum non-esse in
aeternitate fuit et eorum esse in tempore.
Tertia ratio Aristotelis sumpta est a natura instantis. Instans enim omne est continuatio
praeteriti et futuri. Non fuit ergo instans, ante quod non fuit tempus; nec
erit instans, post quod non erit tempus. Et ita tempus fuit sine initio et erit
sine fine. Sed non est tempus sine motu, ut ostensum cst tractatu de tempore.
Ergo motus est perpetuus.
Dico autem,
quod haec est falsa: «Omne
instans est continuatio praeteriti et futuri», sed fuit instans primum et forte erit
ultimum in tempore, sicut sunt puncta in ultimo lineae, licet Aristoteles et
Averroës et expositores alii habeant hoc pro inconvenicnti. Sed sine dubio ipsi
non habent ad hoc demonstrationem, sed sola imaginatio perpetuitatis et
infinitatis temporis fecit eos hoc falsum ponere. - Et quod dicunt expositores
Aristotelis, quia in motu circulari non est primum in tempore, quod in eo non
est primum in motu, falsum est: in motu enim circulari primum est, sicut in
aliis motibus. Manifestum est enim, quod omnis pars non sphaerica circulariter
moti habet initium in motu sibi proprio. Et dico, quod tota sphaera
circulariter mota movetur per se et non solum per accidens, eo quod partes eius
per se moventur, et quod moventur etiam localiter, sicut dicit Aristoteles. Sed
localiter moveri, sicut dicit Averroes, est duobus modis: movetur enim
localiter quia transit de uno loco ad alium, et hoc est mutare locum secundum
subiectum; vel quia aliter est nunc quam prius et posterius in eodem loco, et
hoc est mutare locum non secundum subiectum, sed formaliter; et sic movetur
caelum localiter et per se. Et in tali motu per se est sumere initium; et
initium est modus caeli essendi in loco suo, in quo fuit in sui creatione, a
quo modo essendi in loco suo continue post sui creationem recessit et omnes
modos essendi in eodem loco renovavit, et in fine cuiuslibet revolutionis
rediit caelum ad locum primum. - Nec putet aliquis, quod Aristoteles non
intendit hoc ibi probare, quia tempus et motus sunt coaequaeva, quia dicit in
complemento rationis suae haec verba: «quia igitur non verum tempus erat vel erit, quando motus non erat aut non
erit, tanta dicta sint» -
quia haec dixit supponendo perpetuitatem temporis et eius infinitatem ex
utraque parte.
Consimilibus
rationibus eis, quae praedictae sunt, ostendit Aristoteles, quod motus est
incorruptibilis, et iste perpetuus ex parte post, et quod non interrumpitur
quiete, nec erit post motum quies in infinito tempore. Si enim ponatur motus
ultimus, post quem non erit alius, necesse est, ut post motum adveniat conditio
aut motori, aut moto, aut utrisque, propter quam fiat de motore in actu
non-motor in actu et de moto in actu non-motum in actu. - Et ista etiam
conditio aut est motus, aut acquisita per motum; et ita post motum ultimum erit
motus, quod est impossibile.
Dico, quod in
hac opinione est imaginatio temporis post omne tempus; et haec imaginatio est
falsa, si stabit caelum; et haec opinio solvitur ut supra.
Item: ultimum
motum aut est corruptible aut non. Si est ens corruptivum, aut est corruptor
aut non. Quod si est, erit processus in infinitum. Ergo oportet ponere ultimum
motum in corruptibilem et motorem incorruptibilem. Si ergo aliquando cessabit
motus, quaeritur ratio, quare tunc plus, quam prius.
Et manifestum
est, quod istas quaestiones et opiniones non inducit nisi imaginatio temporis
post omne tempus et impotentia intelligendi aeternitatem simplicem motoris
primi secundum dispositionem unam se habentis, mutabilia tamen temporaliter
variantis.
Nec moveat
aliquem, quod Aristoteles et alii philosophi probant Deum esse incommutabilem
et intemporalem et cetera talia, ut putet eum vel alios philosophos
simplicitatem aeternitatis perspicue intellexisse. Quare scire debemus, quod
multa per discursum rationis convincimus esse vera, quorum essentiam non
intelligimus, sicut multi homines sciunt ostendere firma ratione, quod
intelligentiae sunt et quod Deus est, non tamen intelligunt essentiam divinam
vel incorporeitatem intelligentiarum, sed ea sub phantasmatibus corporalibus
quasi solem sub nube vident, et si sequantur phantasmata, multas proprietates
corporales de non corporalibus false affirmant et dicunt et existimant
contraria illis, quae alias per discursus rationis suae invenerunt. Consimile
accidit Aristoteli et aliis, qui per discursum rationis firmiter sciunt
aeternitatem simplicem esse et tamen ipsam aeternitatem simplicem perspicue non
intellexerunt, sed sub phantasmate extensionis temporalis quasi a longe
speculantcs eam viderunt et sequentes ipsum phantasma extensionis temporalis
multa inconvenientia affirmaverunt, sicut de perpetuitate motus et temporis et
per consequens mundi. Et necesse fuit philosophos in hunc errorem incidere, cum
mentis aspectus vel intelligentia non possit superius ascendere, quam ascendunt
eius affectus, et ita, cum Philosophorum affectus ligati erant plus cum
transitoriis quam cum aeternis, ipsorum apprehensiva in phantasmatibus
mutabilium detenta simplicitatem aeternitatis attingere non potuit.
Arguit autem
magister Ricardus de Sancto Victore, quod tempus non sit infinitum ex parte
ante: hoc scilicet totum tempus usque nunc praeteritum eat; sed quicquid est
praeteritum, aliquando fuit praesens. Ergo nihil temporis eat praeteritum, quod
non fuit praesens; ergo praesens fuit, antequam aliquid esset praeteritum. Et
ita praeteritum finitum est.
Consimiliter
potest esse ratio de futuro; licet enim idem magister non retorqueat ea ad
futurum, probant etiam aliqui tempus finiri ex parte post hoc modo: Omnia facta
sunt, propter hominem. Motus ergo caeli est, ut per ipsum sit continua
generatio et corruptio, in quantum hae mutationes et aliae sunt homini
adiumentum. Ergo cum non egebit homo his mutationibus, non erit causa, quare
caelum moveatur. Stabit ergo caelum et finietur motus et tempus, cum cessabit
hominum generatio.
|