|
DE IMPRESSIONIBUS AERIS SEU DE
PROGNOSTICATIONE
Textus
Ad
praecognoscendam diversam dispositionem aeris futuram propter diversitatem
motuum superiorum, necesse est, potestates signorum, naturas planetarum,
qualitates quoque quartarum circuli descripti per revolutionem diurnam
perscrutari.
Signa
ergo sunt duodecim, et distinguuntur per naturam elementorum, quia aries, leo,
sagittarius sunt igneae naturae, calida et sicca; taurus, virgo et capricornus
terreae naturae, frigida et sicca, gemini, libra et aquarius aereae naturae,
calida et humida; cancer, scorpio et pisces aqueae naturae, frigida et humida.
Naturae planetarum sunt hae: Saturnus summe frigidus et ex
consequenti siccus est et sic, quantum de se est, omni naturae inimicus. --
Juppiter vero temperate calidus et humidus est et sic omni naturae amicus. Plus tamen in eo abundat calor, quam
humiditas. -- Mars autem superflue calidus et siccus naturae colericae et sic
quodammodo vitae contrarius; plus tamen calidus, quam siccus. -- Sol vero
temperatissime calidus et siccus, vel ut verius dicam, inter omnes qualitates
summe aequalis. -- Venus vero temperate calida, superflue humida, unde fertur
habere dominium super usus venereos. -- Mercurius autem inclinatur per naturam
suam ad eum, cui complectitur ex planetis et signis. Dicitur tamen in se esse
frigidus et siccus. -- Lunae vero natura dicitur temperate frigida et summe
humida; unde dicitur esse fons humiditatis, sicut sol fons caloris, licet
temperate sit calidus.
Sunt autem in
signis praedictis quaedem fortitudines, quae planetis attribuuntur; quae
dicuntur potestates vel dignitates seu testimonia, ut sunt domus, exaltatio,
triplicitas, terminus, facies, aspectus.
Et dicitur
domus habere quinque fortitudines, exaltatio quattuor, triplicitas tres,
terminus duas, facies unam. Unde domus habet in se quinque fortitudines quinque
facierum, et sic de ceteris. Ideoque comparatur domus viro in domo sua
et dominatione sua. Exaltatio
comparatur viro in regno suo et gloria sua. Triplicitas est sicut vir in honore
suo et inter auxiliatores. Terminus autem est sicut vir inter cognatos et
genus. Planeta autem in facie sua est sicut vir in magisterio suo. Aspectus vero bonus est sicut exercitus
validus regem concomitans; aspectus vero malus est sicut exercitus contrarius.
Exaltationes
vero planetarum sunt hae: Sol exaltatur in ariete, luna in tauro, Saturnus in
libra, Juppiter in cancro, Mars in capricorno, Venus in piscibus, Mercurius in
virgine. Et sicut in ariete exaltatur sol per suam virtutem, sic in libra est
eius descensio, cum sit signum oppositum arieti; et sic intelligendum est etiam
de ceteris.
Domus autem
planetae dicitur signum, in quo erat creatus in mundi origine. Est ergo leo
domus solis, cancer lunae, virgo Mercurii, libra Veneris, aries Martis,
sagittarius Jovis, capricornus Saturni. -- Et notandum, quod quinque planetae
accidentales habent potestates in quinque signis residuis, ut Saturnus in
aquario, Jupiter in piscibus, Mars in scorpione, Venus in tauro, Mercurius in
geminis. Unde dicuntur accidentalia eorum domicilia.
Triplicitas planetae dicitur, cum sit in signo eiusdem
naturae cum signo, in quo creatus est, ut, cum sit sol in sagittario vel in
ariete, quae sunt signa calida et sicca, sicut leo, in quo creatus est; et
luna, cum sit in scorpione vel piscibus, quae sunt signa frigida et humida,
sicut cancer, in quo erat creata; et sic de ceteris.
De terminis autem diversi diversa sentiunt. Famosiores vero sunt termini
Aegyptiorum, qui sunt hi: Jupiter habet 6 primos gradus arietis; Venus 6
sequentes, et sic ceteris, ut patet in hac tabella:
Aries Jupiter 6 Venus 6 Mercurius 8 Mars 5 Saturnus 5
Taurus Venus 8 Mercurius 6 Jupiter 8 Saturnus 5 Mars 3
Gemini Mercurius 6 Jupiter 6 Venus 5 Mars 7 Saturnus 6
Cancer Mars 7 Venus 6 Mercurius 6 Jupiter 7 Saturnus 4
Leo Jupiter 6 Venus 5 Saturnus 7 Mercurius 6 Mars 6
Virgo Mercurius 7 Venus 10 Jupiter 4 Mars 7 Saturnus 2
Libra Saturnus 6 Mercurius 8 Jupiter 7 Venus 7 Mars 2
Scorpio Mars 7 Venus 4 Mercurius 8 Jupiter 5 Saturnus 6
Sagittarius Jupiter 2 Venus 5 Mercurius 4 Saturnus 5 Mars 4
Capricorn Mercurius 7 Jupiter 7 Venus 8 Saturnus 4 Mars 4
Aquarius Mercurius 7 Venus 6 Jupiter 7 Mars 5 Saturnus 5
Pisces Venus 2 Jupiter 4 Mercurius 3 Mars 9 Saturnus 2
Facies autem
signorum sic distinguuntur: unumquodque signum dividitur in tres partes
aequales, et unaequaeque constat ex 10 gradibus, quae vocantur facies et alio
nomine decani. Quarum facierum initium est a primo gradu arietis. Prima igitur
facies est usque in decimum gradum arietis et dicitur Martis. Secunda est usque
ad vigesimum et dicitur facies solis, qui succedit Marti in ordine circulorum
i. e. sphaerarum. Tertia facies est a vigesimo usque in finem arietis et
dicitur facies Veneris. Et sic de ceteris secundum ordinem, ut patet in hac
tabula sequente:
Aries Mars 10 Sol 10 Venus 10
Taurus Mercurius 10 Luna 10 Saturnus 10
Gemini Jupiter 10 Mars 10 Sol 10
Cancer Venus 10 Mercurius 10 Luna 10
Leo Saturnus 10 Jupiter 10 Mars 10
Virgo Sol 10 Venus 10 Mercurius 10
Libra Luna 10 Saturnus 10 Jupiters 10
Scorpio Mars 10 Sol 10 Venus 10
Sagittarius Mercurius 10 Luna 10 Saturnus 10
Capricornus Jupiter 10 Mars 10 Sol 10
Aquarius Venus 10 Mercurius 10 Luna 10
Pisces Saturnus 10 Jupiter 10 Mars 10
Haec sunt
testimonia, quae planetae accipiunt a signis. Sunt et aliae fortitudines et
debilitates, quas planetae mutuo accipiunt a se invicem, ut per aspectum bonum
accipit planeta unus ab alio fortitudinem, per malum autem debilitatem.
Sunt autem
aspectus quinque, scilicet: oppositus, quartus trinus, sextilis, coniunctus.
Aspectus quidem
oppositus est, cum fuerit planeta in aliquo signo et alius in signo directe
opposito. Talis autem aspectus dicitur pessimus, et maxime si fuerint planetae
contrariarum qualitatum, sicut et signa: ut, si fuerit Venus in ariete et
Saturnus in libra; unde sicuti signo contradicit signum, sic planeta planetae.
Unde est ibi ex omni parte contrarietas seu contradictio, scilicet ex situ, ex
qualitate signorum et planetarum. -- Trinus autem aspectus est, cum duo
planetae sunt in signis consimilibus et continent inter se tertiam partem
firmamenti. Et dicitur aspectus optimus, quia non est ibi contrarietas in
qualitatibus signorum. Unde si fuerint planetae concordantes, ut Jupiter et
Venus, nulla reperietur in tali aspectu contradictio. -- Quartus autem aspectus
est, cum fuerint inter duos planetas tria signa integra, ut si sol fuerit in
ariete, Saturnus in cancro. -- Et dicitur quartus, quia praedicti planetae
continent inter se quartam partem zodiaci. Et iste aspectus dicitur mediocriter
malus et impeditivus sicut insidiator. -- Sextilis autem aspectus est, cum
fuerint inter duos planetas duo signa integra, scilicet sexta pars zodiaci, et
dicitur mediocriter bonus propter concordantiam signorum in una primarum
qualitatum. -- Coniunctio prout hic sumitur est, cum fuerint duo planetae in
eodem signo. Sed istum aspectum dicunt astrologi fortissimum; nos autem
invenimus oppositum et tertium esse fortiorem.
Sunt et aliae fortitudines et debilitates, quas planetae
accipiunt ex diverso esse in suo circulo brevi, scilicet epicyclo, videlicet
ortus, occasus, progressio, statio, retrogradatio.
Ortus planetae dicitur, cum exit de sub radiis solaribus
et manifeste mundo apparet non impediente solis splendore. -- Occasus vero est
talis introitus in eosdem. -- Progressio dicitur, quando sensibiliter movetur
contra firmamentum. - Retrogradatio vero est, quando ab oriente in occidentem
movetur velocius firmamento. -- Statio autem est, cum diu permanserit in eodem
minuto. Et istae diversitates
comparantur quattuor aestatibus.
Inest autem et alia diversitas cuilibet planetae ex
diverso esse sui in suo deferente, quae prae ceteris est admirabilis et digna
memoria. Et ideo tractandum est de
ea sermone ampliore, cum sit hactenus ab aliis praetermissa.
Omnis igitur planeta in parte sui deferentis inferiori
debilior est; in parte vero superiori fortior, et fortiorem secundum
revolutionem diurnam in istis inferioribus habet operationem. Et hoc est
propter hoc, quod planeta secundum revolutionem diurnam existens in auge vel in
longitudine longiori, quod idem est, movetur motu velociori, quam existens in
opposito augis vel in longitudine propiori, hoc est in parte sui deferentis
inferiori. – Omnis autem planeta motu sphaerae primae tot circulos aeque
distantes aequatori describit, quotus est numerus medians dierum numerum quibus
ascendit circulum signorum, si ille numerus;dierum sit par et habens
medietatem, vel quotus est numerus, qui est maior portio eiusdem numeri dierum,
si ille numerus sit impar, non habens medietatem, cum eosdem circulos describat
planeta existens in medietate zodiaci ascendente, qui est a principio
capricorni usque ad finem geminorum in accessu ad nos versus septentrionem,
quos describit existens in medietate zodiaci descendente, quae est a primo
puncto cancri usque ad finem sagittarii in recessu eius a nobis versus
meridiem. Istos autem circulos describit planeta, non quia defertur centrum
planetae vel centrum epicycli in circumferentiis istorum circulorum, sed quia
circuli, in quorum circumferentiis defertur centrum planetae vel epicycli
planetae sunt, in eisdem superficialibus cum eis, qui aeque distant aequatori
et sunt excentrici.
Linea ergo continens duos polos mundi cum transeat per
centra omnium aeque distantium aequatori et super ipsos sit perpendicularis per
17 secundi libri Theodosii, ipsa transibit per centrum omnium circulorum, in
quorum circumferentiis movetur planeta vel centrum epicycli eius, et super
ipsos a centris eorum erit perpendicularis. Quia igitur aux et oppositum augis
cuiuslibet planetae adhaerent duobus punctis oppositionis per diametrum in
zodiaco, quaelibet duo puncta opposita ipsius zodiaci vel describunt ipsum
aequatorem revolutione diurna, ut initium arietis et initium librae, vel duos
circulos aequales sibi invicem aeque distantes et aequatori ut initium cancri
et initium capricorni. Ipsi autem circull, quos describunt duo puncta opposita
in zodiaco, erunt a centro sphaerae aequedistantes per 17 primi Theodosii. Et
ideo lineae continentes centra eorum cum centro sphaerae, quae super ipsos sunt
perpendiculares et eorum distantias a centro sphaerae designantes, erunt
aequales. Quare cum circuli, in quorum circumferentiis defertur planeta ipso
existente in duobus punctis oppositis sui excentrici, sint, concentrici duobus
circulis aeque distantibus, quos describunt, revolutione diurna, duo puncta
zodiaci opposita, quibus adhaerent puncta excentrici opposita, patet, quod duae
lineae ductae a centro terrae ad centrum duorum circulorum, in quorum
circumferentiis defertur centrum planetae vel centrum epicycli eius ipso
existente in auge vel in opposito augis, sibi invicem erunt aequales et a
centris istorum circulorum ipsis circulis perpendiculariter insistentes.
Istos autem duos circulos contingit
circulus excentricus in auge et in opposito augis. Si ergo ad loca contactuum,
scilicet ad augem et ad oppositum augis, ducantur rectae lineae a centro
terrae, et a centris eorumdem circulorum ducantur ad eadem loca contactuum
rectae lineae, habebis duos triangulos orthogonos, quorum angulis rectis
opponuntur duae lineae ductae a centro terrae ad augem et ad oppositum augis. Quare
per penultimam primi quadrata eorum erunt aequalia duobis quadratis laterum
angulos rectos ambientium.
Cum autem linea directa a centro terrae ad augem sit maior
linea directa a centro terrae ad oppositum augis, quadratum ipsius erit maius
quadrato illius; quare quadrata duorum laterum continentium angulum rectum
oppositum lineae ductae a centro terrae ad augem pariter accepta erunt maiora
quadratis duorum laterum continentium angulum rectum oppositum lineae ductae a
centro terrae ad oppositum augis. Quare demptis aequalibus, scilicet quadratis
duarum linearum continentium centrum terrae cum centris istorum circulorum, cum
lineae sint aequales, ut prius demonstrabatur, remanebit quadratum semidiametri
circuli, in cuius circumferentia defertur centrum planetae vel centrum epicycli
eius, planeta existente in auge, maius quadrato semidia metri circuli, quem
describit ipso existente in opposito augis. Et ideo semidiameter erit maior
semidiametro, et ideo circulus erit maior circulo. -- Planeta igitur existens
in auge vel in opposito augis in tempore aequali, scilicet in tempore
revolutionis primae sphaerae, spatia inaequalia pertransit, quare inaequali
motu move bitur et in pertranseundo maius. spatium citius movebitur et in
pertranseundo minus tardius; quare citius movebitur planeta motu diurno ipso
existente in auge vel prope augem, quam ipso existente in opposito augis vel
prope oppositum augis. Et sic patet, quod movetur planeta aliquando citius,
aliquando tardius. Si ergo, ut ait Ptolemaeus, in motibus superioribus moventur
inferiora, necesse est, secundum motus praedictos hos motus inferiores
diversificari, quod de facili videbimus, si operationem singillatim
uniuscuiusque planetarum in istis inferioribus consideremus.
Si ergo sol, ut dictum est, nunc quidem velocius, nunc
autem tardius movetur secundum revolutionem diurnam, et ea quae solis sunt nunc
quidem velocius, nunc quidem tardius similiter moventur, utpote vegetabilia,
accedente sole ad augem, quae est in 30 gradu geminorum, augetur eorum
incrementum et crescunt velocius. Quo recedente minuitur eorum incrementum et
crescunt tardius, quousque perveniant ad oppositum augis, in 30 gradu
Sagittarii.
In operibus autem lunae est manifestum, ut patet in fluxu
et refluxu maris. Cum enim
movetur luna ad augem sui deferentis, augetur fluxus maris; cum vero recedit ab
auge, minuitur fluxus eius, donec pervenerit ad oppositum augis. Et secundum
astrologos luna est in auge sua in qualibet coniunctione cum sole et similiter
in qualibet praeventione vel oppositione. Ideo fluit mare et refluit bis in
mense lunari. -- Nota, quod luna est causa fluxus maris: oriente enim luna
congregantur undique aquae maris et cumulantur et elevantur quasi versus suam
causam et originem; nec cessat talis augmentatio, donec pervenerit luna ad
lineam meridionalem. Quam cum transierit, minuitur tumor ille et fluunt aquae
ad locum oppositum et generatur ibi tumor consimilis. Et haec est causa, quare
apparent duo fluxus et refluxus in die naturali. Unde ubicunque fuerit luna,
semper linea exiens a centro terrae usque ad corpus lunae ostendit cacumen
summum tumoris praedicti. Sicut enim movetur luna ab oriente in occidentem,
similiter movetur tumor ille. Et sicut luna totam terram circuit in die et in
nocte, similiter circuit tumor ille. Et cum movetur luna ad augem deferentis,
crescit tumor ille, et cum recedit ab auge, minuitur. Et sic, cum sit luna in
auge, tunc est fluxus maris maximus, sicut in omni coniunctione eius cum sole
et oppositione. Cum autem est
in opposito augis, tunc est fluxus maris minimus, ut patet in septimo die lunae
et 21ma, et apparet luna quasi semicirculus.
Et sicut
apparet de operibus solis et lunae in istis inferioribus, similiter de ceteris
planetis considerabis. Unde manifestum est, quod omnes planetae, quanto a terra
remotiores sunt, tanto fortiores, quanto propinquiores, tanto debiliores in
istis inferioribus habent operationes.
Variantur etiam
operationes eorum secundum appropinquationem eorum ad zenith capitis et
elongationem, quia cum prope sunt, tunc fortius, cum autem elongantur, debilius
operantur.
Haec igitur sunt testimonia planetarum essentialia et
accidentalia, quae necessaria sunt ad propositum nostrum insinuandum. Ut ergo
omnia praedicta sine labore et taedio possis comprehendere, describam tibi
figuram octo circulorum. Primus
igitur istorum est circulus signorum, secundus circulus Saturni, et sic de
ceteris, prout ordinantur in suis orbibus. Et dividam omnes circulos in
12 partes aequales secundum distinctionem duodecim signorum et in unoquoque
circulo ponam testimonia planetae in directo signi, in quo reperiuntur. --
Ponam ergo pro domo 5, pro exaltatione 4, pro triplicitate 3, pro terminis 2,
pro facie 1. Cum ergo dispositionem aeris ad aliquem certum terminum
prognosticare volueris, oportet te primum ad eundem terminum uniuscuiusque
planetae locum per tabulas invenire. Quo facto testimonia eorum in signis
annotabis et per planetam plura testimonia eorum habentem iudicabis. Qui enim
planeta plura testimonia habuerit, dispositor illius temporis erit; verbi
gratia ecce quaero loca planetarum anno Arabum 6 46 completo, h. e. anno
gratiae 1249 mense quarto, die mensis 15, h. e. 17 Kalendas Maii: et inventus
est sol in 22 gradu arietis, luna in 21 gradu eiusdem signi, Saturnus in gradu
scorpionis, Jupiter in primo gradu aquarii, Mars in 28 gradu aquarii, Venus in
17 gradu tauri, Mercurius vero in 14 gradu tauri. Procede ergo sic: Sol in
natura summe temperatus vel temperate calidus et siccus est in 22 gradu
arietis, videlicet in exaltatione sua, ubi habet quattuor testimonia, et in
triplicitate sua, ubi habet tria testimonia; et sic in universo habet 7. Nec
est impeditus ab aliquo planeta contrario. Ergo, si praedictorum memineris,
aera secundum naturam suam disponet. -- Item Venus calida et humida est in 17
gradu tauri, qui est domus sua, ubi habet 5 testimonia. Sed Mercurius in sua
natura frigidus et siccus est in 14 gradu tauri, ubi duo habet testimonia.
Aufert ergo a Venere duo testimonia, et sic non remanent Veneri nisi tria
testimonia. --
Item Saturntis
frigidus et siccus est in 10 gradu scorpionis, et sic in opposito aspectu cum
Venere carens testimoniis est retrogradus, et sic testes Veneris non permittit
fructificare. Sed quia exaltatur in suo deferente et est prope augem, et sic
quasi favorem iudicii adquirens testes Veneris reddit suspectos, et sic
debilitatur Venus in sua significatione. -- Item Jupiter in natura calidus et
humidus est in primo gradu aqnarii carens testimoniis et tamen in ortu suo est
processivus et sic quasi puer, de quo speratur; et sic quodammodo soli est
favorabilis. -- Item Mars in natura sua est superflue calidus et siccus in 28
gradu aquarii carens testimoniis. Et tamen in ortu suo est processivus et in
sextili aspectu ipsum solem aspicit. Soli ergo in calido et sicco parabit
auxilium. -- Luna autem in natura sua est frigida et humida in 21 gradu arietis
carens testimoniis, est tamen prope augem sui deferentis, et sic humidum et
frigidum multum procedet (?) -- Permanent ergo solis testimonia penitus
inconcussa, quare signator erit temporis illius et disponetur tempus illud
temperate secundum calidum et siccum, quod et factum est. [Et in eodem tempore
apparuerunt duo circuli mirae magnitudinis solem continentes.]
Haec est ergo
forma generalis, secundum quam procedes in cunctis iudiciis. Cum ergo calorem
excellentem futurum prognosticare volueris, considera planetarum calidorum
plurima testimonia concurrentia cum trino aspectu; verbi gratia cum sol in anno
gratiae 1249 mense Julii fuerit in leone et sic in domo sua, erit Mars tempore
eodem in primo decano arietis et sic in domo et facie sua. Disponet ergo tempus
illud in calido et sicco superflue. Saturnus tamen erit in scorpione sine
testimoniis et in quarto aspectu cum sole, et sic minuet aliquantulum de calore
solis.
Cum frigus excellens
praevidere volueris, testimonia frigidorum planetarum concurrentia plurima
considerabis; verbi gratia, anno Domini 1255 erit Saturnus in domo sua scil. in
capricorno 5 annis continuis ibidem et in aquario moraturus. Disponet ergo tinc
5 hiemes continuas secundum naturam suam, et calores et aestates multum
impediet propter aspectum cum sole oppositum, et sic impediet fructuum
maturationes. Erunt itaque autumnorum tempora frigoribus perniciosa et florum
mortificationes. Timendum est ergo de annonis et maxime vinorum et fructuum,
nisi aliqnando Mars vel Jupiter praedicto modo contradixerint. Minuetur tamen
eius effectus in omnibus praedictis, quia multum distabit a zenith capitis. --
Sed quando abundantiam pluviarum scire desideraveris, planetas humidos
abundantes testimoniis considerabis, et locupletius quam aetimes occurret quod
quaerebas, maxime si in primo aspectu aspexerint se planetae humidi in signis
aquosis.
Explicit
tractatus de impressionibus aeris secundum Lincolniensem.
|