DE IMPRESSIONIBUS ELEMENTORUM
Textus
Ut
testatur Jacobus in canonica sua «omne datum optimum et omne donum perfectum
desursum est descendens a patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec
vicissitudinis obumbratio». Hoc
autem fieri in quibusdam rebus immediate, in quibusdam mediate necesse est.
Quare philosophi, etsi perfecte res non intelligentes, cum naturas rerum non
ignorare debent, radios corporum supercaelestium descendentes super res
corporales mutationis earum maximam causam praebere non ignorantes dicunt, quod
radii reflexi et condensati causa sunt caloris generati apud nos. Cuius signum
est, quod in convallibus maior calor est, quam in montibus; unde in montibus
diutius manet nix, quam in convallibus; unde etiam in quibusdam montibus
altissimis manet nix perpetua. - Et nota quod nihil differt, quod sol in se sit
calidus. Si enim corpus solare in se esset calidum et calor eius excitaret
calorem in rebus inferioribus, tunc quanto propinquiores essent ei res, tanto
calidiores essent et in cacumine montium esset maior calor, quam in convallibus
et in superiori et medio interstitio aeris esset maior, quam in infimo; cuius
oppositum ex toto videmus, quia ill cacuminibus montium manet nix, in
convallibus autem non; et in interstitio superiori generantur grandines et in
infimo pluviae. - Signum ad idem: aves rapaces in aestate ascendunt, ut
frigefiant, ut aquilae volant in sublime, ut temperent calorem suum generatum
ex motu; multum enim volant. Et grues et aliae aves multae in convallibus
descendunt contra forte gelu, contra vero calidum ascendunt ad montana. Et haec
omnia eiusdem signa sunt, scilicet quod calor non provenit ex corpore solari,
sed ex reflexione et condensatione radiorum.
Hoc habito manifestum
est, quod radii in aquis descendunt ad fundum, cum aqua sit corpus transparens
sicut aer, cornuglacies et vitrum. In fundis ergo aquarum est reflexio, quare
maior est calor in fundo, quam in superficie. Unde pisces in hieme in fundo
aquarum sunt, in aestate vero in superficie et congelatur aqua in superficie,
in fundo vero non.
Si autem
quaerat quis, quare aqua multum frigefacta congelatur, cum frigiditas sit eius
naturalis potentia, similiter et humiditas ut videtur et fluxibilitas, ad hoc
respondendum est, quod omnis aqua naturaliter est frigida, sed non fluida, immo
potius ex natura sua est congelata. Fluxibilitas autem eius est ex calore
incluso, ut mollities in terra.
Item radii
reflexi a speculo concavo generant ignem ut stupa apposita inflammetur. Habito
ergo, quod calor proveniat ex condensatione radiorum manifestum est, quod, dum
condensantur in fundis aquarum, calefit aqua et tantum calefit, quod non
remanet sub natura aquae: transit igitur ad naturam aeris. Sed cum natura aeris
non sit esse sub aqua, ascendit super aquam; ascendit autem in ampulla ex ipsa
aqua. Multae autem ampullae, cum ascendunt super aquam, simul se tenent per
naturam humiditatis ampullarum et ex illis fit vapor vel fumus, ex quibus fiunt
nubes. - Sed cum in fundo aquarum sit generatio ampullarum, quaedam earum
transeunt per meatus terrae, quaedam remanent in aquis, quaedam ascendunt super
aquam.
De
ascendentibus primo dicendum est. Si quis autem sensibiliter velit videre,
ponat aquam claram in patella clara et videbit manifeste ampullas generatas et
ascendentes per calorem ignis suppositi sub patella. Idem enim
est modus generationis ampullaruin
hic et ibi.
Notandum tamen, cum aere et cum ampulla esse terram et
ignem. Sunt ergo ibi quattuor elementa in ista ampulla scilicet terrestreitas
propter locum generationis, aer generatus, natura ignis in generatione caloris;
de aqua manifestum est. Haec ergo est quasi prima generatio elementorum et
prima admixtio elementorum. - Ubi est ergo aqua abundans in ampullis generatis,
cum ascendunt super aquam, vocatur vapor humidus; quando terra est abundans,
vocatur fumus siccus; cum vero aer sit abundans erit vapor pinguis. Vapor ergo
ascendens ascendit super quantitatem et grossitiem et subtilitatem caloris
generati. Si enim calor fuerit magnus et grossus, generatur ampulla magna et
grossa et ponderosa. Unde quandoque non ascendit, nisi ad superficiem aquae et
ibi insensibiliter frangitur et calor evaporatur. Et quanto subtilior est
calor, et subtilior est ampulla et tunc debilis est calor. Unde non differt
ampulla a superficie terrae et volitant hinc inde in convallibus. Hoc autem fit
in vespertinis et in matutinis temporibus, quando debilior est calor et sic generatur
nebula. Et cum illae ampullae parvae destruuntur a calore, cadunt ad
superficiem terrae et fit ros. Si autem maior sit calor, facit istas ampullas
praedictas sive nubem ascendere ad primum interstitium aeris. - Est enim
primum, secundum et tertium. Tertium vero non est altitudinis maioris, quam
quinguaginta milliariorum, ut dicit philosophus. -- Cum ergo nubes sit in primo
interstitio, destruitur quandoque a calore et unaquaeque ampulla, cum sit in
nube, trahit se ad sui profundum. Et ideo separantur ampullae ab invicem et
minutae guttatim cadunt. Immo fiunt guttae etsi nubes sit continua et quia non
ex toto destruitur, a calore cadit fluida pluvia et non congelata. Et nota,
quod generatio pluviae et roris differunt secundum magnum et parvum et secundum
diversa loca generationis. -- Cum vero ascendit nubes ad secundum interstitium,
fit major abstractio caloris et destruuntur ampullae penitus a calore
successive tantum, quare molle est quod relinquitur sicut lana et fit nix. Si
autem subito deferatur nubes sursum ad secundum interstitium, subito destruitur
a calore et fit lapis rotundus et est generatio grandinis, sicut ampulla fuit
rotunda. Hoc autem fit maxime, cum calor fuerit magnus. Differt autem pruina a nube, sicut
differt pluvia a rore.
|