|
DE
IRIDE SEU DE IRIDE ET SPECULO
Textus
Et perspectivi
et physici est speculatio de iride. Sed ipsum «quid» physici est scire, «propter
quid» vero perspectivi.
Propter hoc Aristoteles in libro meteorologicorum non manifestavit «propter quid», quod est perspectivi, sed ipsum «quid», de iride, quod est physici, in brevem sermonem coarctavit. Ideoque in
praesenti ipsum «propter
quid», quod attinet ad
perspectivum, pro modulo nostro et temporis opportunitate suscepimus
explicandum.
In primis
igitur dicimus, quod Perspectiva est scientia, quae erigitur super figuras
visuales, et haec subalternat sibi scientiam, quae erigitur super figuras, quas
continent lineae et superficies radiosae, sive proiecta sint illa radiosa ex
sole, sive ex stellis, sive ex aliquo corpore radiante. Nec putandum, quod
egressio radiorum visualium sit positio imaginata solum absque re, sicut putant
illi, qui partem considerant et non totum. Sed sciendum, quod species visibilis
est substantia assimilata naturae solis lucens et radians, cuius radiatio
coniuncta radiationi corporis lucentis exterius totaliter visum complet.
Unde philosophi
naturales tangentes id, quod est ex parte visus naturale et passivum, dicunt
visum fieri intussuscipiendo. Mathematici vero et physici considerantes ea,
quae sunt supra naturam, tangentes id, quod est ex parte visus supra naturam et
activum, dicunt visum fieri extramittendo. Hanc partem visus, quae fit per
extramissionem, exprimit Aristoteles aperte in libro de animalibus ultimo
dicens: «oculus profundus videt
remote; nam motus eius non dividitur, neque consumitur, sed exit ab eo virtus
visualis et vadit recte ad res visas.» Et iterum in eodem: «Tres
dicti sensus scilicet visus, auditus, olfactus, exeunt ab instrumentis, sicut
aqua exit a canalibus, et propter hoc longiores nasus sunt boni olfactus.»
Perspectiva igitur veridica est in positione radiorum
egredientium.
Cuius partes principales sunt tres secundum triplicem
modum transitionis radiorum ad rem visam. Aut enim transitus radii ad rem visam
est rectus per medium diaphani unius generis interpositi inter videntem et rem
visam. - Aut transitus eius est secundum rectum ad corpus habens naturam huius
modi spiritualis, per quam ipsum est speculum, et ab ipso reflectitur ad rem
visam. - Aut transitus radii est per plura diaphana diversorum generum, in
quorum contiguitate frangitur radius visualis et facit angulum, et pervenit
radius ad rem visam non per incessum rectum, sed per viam plurium linearum
rectarum angulariter conjunctarum.
Primam partem couplet scientia nominata de visu; secundam
illa, quae vocatur de speculis. Tertia pars apud nos intacta et incognita usque
ad tempus hoc permansit. Scimus tamen, quod Aristoteles tertiam partem
complevit, quae plus ceteris partibus sui subtilitate multo difficilior et
naturarum profunditate longe mirabilior extitit. - Haec namque pars
Perspectivae perfecte cognita ostendit nobis modum, quo res longissime
distantes faciamus apparere propinquissime positas et quo res magnas propinquas
faciamus apparere brevissimas et quo res longe positas parvas faciamus apparere
quantum volumus magnas, ita ut possibile sit nobis ex incredibili distantia
litteras minimas legere, aut arenam, ant granum, aut gramina, aut quaevis
minuta numerare. Qualiter autem haec admiranda contingunt, sic fiet manifestum.
Radius visualis penetrans per plura diaphana diversarum naturarum in illorum
contiguitate frangitur et eius partes in diversis diaphanis existentes in
illorum contiguitate angulariter coniunguntur. - Hoc autem manifestum est per
experimentum illud, quod ponitur principium in libro de speculis: si in vas
mittatur quid, sumatur distantia, ut iam non videatur et infundatur aqua,
videbitur, quod immissum est. - Manifestatur etiam illud idem per hoc, quod
subiectum continui est corpus unius naturae; radium igitur visualem in
contiguitate duorum diaphanorum diversi generis necesse est a contiguitate
decidere. Cum autem totalis radius a principio uno sit generatus, nec possit
penitus continuitas illius solvi, nisi interrupta esset eius generatio, necesse
est, ut in contiguitate duorum diaphanorum non sit completa radii
discontinuatio; medium autem inter plenam continuitatem et completam
discontinuitatem non potest esse nisi punctus unius contingens duas partes non
directe, sed angulariter.
Quanta autem sit radii angulariter adiuncti a recto incessu
declinatio, sic imaginabimus. Intelligamus radium ab oculo per medium aeris
secundum diaphanum incidentem in continuum et directum protrahi et a puncto, in
quo incidit super diaphanum, lineam protrahi in profunditatem illius diaphani,
quae cum superficie diaphani ex omni parte faciat angulos aequales. Dico
igitur, quod incessus radii in secundo diaphano est secundum viam lineae
dividentis per aequalia angulum, quem continet radius imaginabiliter in
continuum et directum protractus et linea a puncto incidentiae radii ad angulos
aequos super superficiem secundi diaphani in profunditatem eius ducta.
Quod autem sic determinetur anguli quantitas in fractione
radii, ostendunt nobis experimenta similia illis, quibus cognovimus, quod
refractio radii super speculum fit in angulo aequali angulo incidentiae. - Et
idem manifestavit nobis hoc principium phi losophiae naturalis, scilicet quod «omnis operatio naturae est modo
finitissimo, ordinatissimo, brevissimo et optimo, quo ei possibile est».
Res autem, quae videtur per medium plurium perspicuorum,
non apparet esse ut ipsa est secundum veritatem, sed apparet esse in concursu
radii egredientis ab oculo in continuum et direc tum protractum et lineae
ductae a re visa cadentis in super ficiem secundi perspicui propinguiorem oculo
ad angulos aequales undique. Hoc autem nobis manifestum est per idem experimen
tum et consimiles ratiocinationes, quibus novimus, quod res visae in speculis
apparent in concursu visus directe protracti et lineae ductae super speculi
superficiem ad angulos undique aequales.
His itaque manifestis, scilicet quantitate anguli,
secundum quem frangitur radius in contiguitate duorum diaphanorum, et loco
apparentiae rei visae per medium diaphanorum plurium, adiunctis his principiis,
quae sumit perspectivus a philosopho naturali, scilicet quod secundum
quantitatem anguli, sub quo videtur aliquid, et situin et ordinem radiorum
apparet quantitas et situs et ordo rei visae, et quod magna distantia non facit
rem invisibilem, nisi per accidens, sed parvitas anguli, sub quo videtur:
patens est perfecte in rationibus geometralibus posito diaphano notae
magnitudinis et figurae et notae ab oculo distantiae, qualiter apparebit res
notae distantiae et notae magnitudinis et situs secundum locum et magnitudinem
et situm; et patens est eisdem modus figurandi diaphana ita, ut illa diaphana
recipiant radios egredientes ab oculo secundum quantitatem anguli, quem
voluerint, in oculo facti, et restringant radios receptos, quomodocunque
voluerint, super res visibiles, sive fuerint illae res visibiles magnae sive
parvae, sive longae sive prope positae; et ita appareant eis omnes res
visibiles in situ, quo voluerint, et in quantitate, qua voluerint; et res
maximas, cum voluerint, faciant apparere brevissimas, et e contrario
brevissimas et longe distantes faciant apparere magnas et optime visu
perceptibiles.
Et huic tertiae
parti Perspectivae subalternata est scientia de iride. Non enim
possibile est iridem fieri radiis solaribus per incessum rectum a sole in
concavitatem nubis incidentibus. Facerent enim in nube illuminationem continuam
non secundum figuram arcualem, sed secundum figuram aperturae ex parte solis,
per quam ingrederentur radii in nubis concavitatem. - Nec possibile est, ut
iris fiat per reflexionem radiorum solis super convexitatem rorationis a nube
descendentis, sicut super speculum convexum, ita, ut concavitas nubis recipiat
radios reflexos et sic appareat iris, quia, si sic esset, non esset iris omnino
arcualis figurae, et accideret, quod quanto sol esset altior, tanto iris esset
maior et altior, et quanto sol esset dimissior, esset etiam iris minor; cuius
contrarium sensui est manifestum. - Necesse est ergo, quod iris fiat per
fractionem radiorum solis in roratione nubis convexae. Dico ergo, quod exterius nubis est convexum et
interius illius est concavum. Quod patet per naturam levis et ponderosi. Et
illud, quod apparet nobis de nube, necessario est minor semisphaera, licet
appareat in visu semisphaera et cum a concavitate nubis descendat roratio,
necesse est illam rorationem in summo esse convexam pyramidaliter, ad terram
descendentem, ideoque in propinquitate terrae plus quam in superiori parte
condensatam.
Erunt igitur in
universo quattuor diaphana, per quae penetrat radius solis scilicet aer purus
continens nubem, secundo nubes ipsa, tertio supremum et rarius rorationis a
nube venientis, quarto inferius et densius eiusdem rorationis. Necesse est
igitur per ea, quae praedicta sunt de fractione radii et quantitate anguli
fractionis in contiguitate duorum diaphanorum, radios solares primo frangi in
contiguitate aeris et nubis et deinde in contiguitate nubis et rorationis, ut
per has fracturas concurrant radii in densitate rorationis, ibique iterum
fracti sicut a cono pyramidali se diffundant non in pyramidem secundi rotundam,
sed in figuram assimilatam curvae superficiei pyramidis rotundae expansam in
oppositum solis. Ideoque est eius figura arcualis, et apud nos apparet iris australis;
et quia conus praedictae figurae est prope terram et ipsius expansio est in
oppositum solis, necesse est, ut medietas illius figurae vel amplius cadat in
superficiem terrae et reliqua medietas vel minus cadat ex opposito solis in
nubem. Ideoque sole existente prope ortum vel occasum apparet iris
semicircularis et est maior; sole vero existente in aliis sitibus apparet iris
portio semicirculi. Et quanto sol altior, tanto portio iridis minor. Et propter
hoc in locis multae accessionis solis ad zenith capitum non apparet omnino iris
in hora meridiana. - Quod Aristoteles dicit arcum varium apud ortum et occasum
solis parvae esse mensurae, non intelligendum est de parvitate quantitatis, sed
de parvitate luminositatis, quae accidit propter transitum radiorum per
multitudinem vaporum in hac hora plus, quam in horis ceteris. Quod ipse
Aristoteles consequenter innuit dicens: hoc esse propter diminutionem eius,
quod resplendet de radio solis in nubibus.
Cum autem color
sit lumen admixtum cum diaphano, diaphanum vero diversificetur, secundum
puritatem et impuritatem, lumen autem quadrifarie dividatur, secundum
claritatem scilicet et obscuritatem et tunc secundum multitudinem et
paucitatem, et secundum harum sex differentiarum connumerationes sint omnium
colorum generationes et diversitates, varietas coloris in diversis partibus
unius et eiusdem iridis maxime accidit propter multitudinem et paucitatem
radiorum solis. Ubi enim est maior radiorum multiplicatio, apparet color magis
clarus et luminosus; ubi vero minor est radiorum multiplicatio, apparet color
magis attinens hyazintino et obscuro. Et quia luminum multiplicatio et a
multiplicatione ordinata diminutio non sit, nisi per resplendentiam luminosi
super speculum, vel a diaphano, quod per figuram suam in loco quodam congregat
lumen et in loco conveniente disgregando diminuit, et haec dispositio
receptionis luminis non est dispositio fixa, manifestum est, quod non est in
potestate pictorum assimilare iridem, cum tamen sit possibilis eius assimilatio
secundum dispositionem non fixam.
Diversitas vero
unius iridis ad aliam in coloribus suis tum accidit ex puritate et impuritate
diaphani recipientis, tum ex claritate et obscuritate luminis imprimentis. Si
enim fuerit diaphanum purum et lumen clarum, erit color eius plus assimilatus
albedini et luci. Si vero fuerit diaphanum recipiens habens permixtionem
vaporum fumosorum et claritas luminis fuerit pauca, sicut accidit prope ortum
et occasum, erit color minoris splendoris et magis obfuscatus. Et similiter
secundum alias connumerationes claritatis et obscuritatis luminis et puritatis
et impuritatis diaphani satis manifestae sunt secundum colores omnes arcus
varii variationes.
Explicit
tractatus de iride secundum Lincolniensem.
|