DE LIBERO ARBITRIO
-1-
Quia circa rerum esse potest esse dubitatio, quaestionum prima est quaestio «an sit»? Ideo, cum ad esse et non-esse liberi arbitrii
urgentes videantur rationes et contrariae sint sapientium opiniones, primo
circa eius esse vertatur disputatio.
Quod autem contrarie opinentur sapienties patet. «Quidam enim sic negant liberum arbitrium, ut audeant
excusare peccatum. Quidam autem sic defendunt ipsum, ut auferant orationem. «Et hoc dicit Augustinus, super
Joh. Hom. . - Et Anselmus dicit: «Multi
putant ad salutem vel ad damnationem nihil valere liberum arbitrium, sed solam
necessitatem propter Dei praescientiam.»
- Et iterum idem Anselmus: «quoniam
in sacra scriptura quaedam invenimus, quae soli gratiae favere videntur, et
quaedam, quae solum liberum arbitrium statuere sine gratia putantur, fuerunt
quidam superbi, qui totam virtutum efficaciam in sola arbitrii libertate
consistere sunt arbitrati; et sunt nostro tempore multi, qui liberum arbitrium
penitus esse aliquid desperant.»
Cicero etiam «de natura
deorum» libro III. totum
bonum virtutis attribuit libero arbitrio et diis nihil.
Cum igitur eius esse sit dubium, proponantur, quae eius esse penitus auferre
videntur. Quae sunt praescientia Dei et praedestinatio, veritas dicti de
futuro, divinatio et prophetia, fatinecessitas, gratia, coactio pertemptationem
vel vim aliquam ad peccandum. Quod etiam peccamus per liberum arbitrium,
videtur ipsum destruere et forte alia, quae ad praesens memoriae meae non
occurrunt.
Per praescientiam videtur destrui, sicut beatus Anselmus et Boetius satis
arguunt. Quia tamen illae rationes et illarum rationum ab eisdem datae
solutiones patent, eis supersedemus et sic arguimus: Omne scitum a Deo est vel
fuit vel erit. A est scitum a Deo --
et sit A aliquid futurum contingens - : ergo A est vel fuit vel erit. Sed nec
est nec fuit: ergo erit.
Constat, quod utraque
praemissarum est necessaria. Patet etiam, quod consecutio sit
necessaria, ergo consecutio non solum vera, sed etiam necessaria: Ex
necessariis enim non sequitur nisi necessarium. Sic igitur vel aliqua
praemissarum est falsa, vel consecutio non est necessaria, vel ex necessariis
sequitur contingens, vel omnia ex necessitate.
Sed de consecutione nulli dubium est, quin sit necessaria. Item constat,
quod maior est vera. Sed dicet quis, quod minor est falsa - scilicet: «A est scitum a Deo» - et hoc, vel quia solum scit
universalia et non singularia, ut quidam cthnicorum dicunt, vel quod non est
necessarium Deum scire A, quia potest nescire, quod scit.
|