Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Robertus Grosseteste
De libero arbitrio

IntraText CT - Text

  • DE LIBERO ARBITRIO
      • -2-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-2-

 

Sed, quod sciat etiam singularia, dupliciter probari potest, scilicet per auctoritates et per rationes:

Per auctoritates sic: in Ecclesiastico enim sic scribitur: «Omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione in viis illorum inspicientes. Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei». -- Sed hominum opera sunt singularia et non universalia: ergo novit singularia.

Item Ecclesiastico (c. ): «Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconditas partes. Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita; sic et post perfectum respicit omnia.» - Item Ezechiel (cp. ): «Haec dicit Dominus: sic locuti estis domus Israel et cogitationes cordis vestri ego novi.» -- Item Regum: Homo videt ea, quae, patent. Dminus autem intuetur cor.»- Item Proverbiis, (c. ): «Omnes viae hominum patent oculis eius.» - Item Jeremia; (c. ): «Oculi mei super omnes vias eorum; non sunt absconditae a facie mea et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis.» -- Item Jeremia (cp. ): «Si occultabitur vir in absconditis et ego non videbo eum dicit Dominus? Numquid non caelum et terram ego impleo?» -- Item, ad Cor. (II, 5): «Deo autem manifesti sumus.» - Item ad Hebraeos (4): «Omnia nuda et aperta oculis eius.»

His igitur auctoritatibus novi et veteris Testamenti, elucescit, quod nihil, vel universale vel singulare Deum latet. -- Sed quia

praedicta sententia de Dei scientia ethnicorum est, qui sacrae scripturae auctoritatibus minime credunt, quia nec eas recipiunt, de propriis auctoritatibus quas recipiunt aliquid contra ipsos proferendum. Ait Seneca: Sic vivendum tanquam in conspectu Dei vivamus; sic cogitandum, tanquam aliquis in pectus intimum prospicere possit et potest. Quid enim prodest, ab homine aliquid esse secretum? Nihil Deo clausum est: interest animis nostris et cogitationibus mediis intervenit.» -- Item Cicero in libro de divinatione: «Quod si dii sunt et corum providentia mundus administratur, et eidem consulunt rebus humanis non solum universis, verum etiam singulis.» -- Item Boetius in libro consolationis philosophiae sic mellifluo cecinit ore:

«Puro clarum lumine Phoebum
Melliflui canit oris Homerus.
Qui tamen intima viscera terrae
Non valet aut pelagi radiorum
Infirma perrumpere luce.
Haut sic magni conditor orbis
Huic ex alto cuncta tuenti
Nulla terrac mole resistunt,
Non ex atris nubibus obstat.
Quae sint, quae fuerint veniantque-
Uno mentis cernit in ictu,
Quem, quia recipit omnia solus,
Possis verum dicere solem

Item idem in eodem: «Uno mentis intuitu tam necessarie, quam non necessarie ventura dinoscitItem idem in eodem: «Atqui Deus ea futura, quae ex arbitrii libertate proveniunt praesentia contuetur.» -- Ex his patet, Deum non solum universalia, sed etiam singularia contingentia aeternaliter seire. Et istae, quae dictae sunt ethnicorum sunt auctoritates:

Item Augustinus I super Genes. ad litt libro V ait: «Cum addidit» quae faciunt Verbum eius» satis ostendit, earum quoque rerum ordinem divino subditum imperio latere nos potius, quam universitatis deesse naturae. Quid autem, ore suo Salvator cum dicit, unum passerem non cadere in terram sine voluntate Dei et quod foenum agri post paululum mittendum in clibanum, ipse tamen vestiat, nonne confirmat non solum totam mundi istam partem rebus mortalibus et corruptibilibus deputatam, verum etiam vilissimas eiusque abiectissimas, particulas divina providentia regi? -- Item Augustinus in libro III de Trinitate: «Nihil fit visibiliter et sensibiliter, quod non de interiore invisibili atque intelligibili aula summi imperatoris aut iubeatur, aut,permittatur, secundum ineffabilem iustitiam praemiorum atque poenarum, gratiarum et retributionum, in ista totius creaturae amplissima quadam immensaque republica». -- Item idem de poenis purgatoriis: «Si a vita bona numquam declinas, lingua. tua tacet, vita tua clamat et aures Dei ad cor tuum. Quomodo enim aures nostrae ad voces nostras, sic aures Dei ad cogitationes nostras

Per rationes quoque idem ostenditur sic:

Cum sit Deus iustus retributor, scit aequilibrare praemia et poenas meritis atque delictis. Sed si scit aequilibrare, cognoscit tam praemia, quam culpas. Merita vero et culpae actiones singulares sunt. Cognoscit igitur singularia.

Item: cum sit singularium creator, de necessitate cognoscit ipsa. Suum enim creare est suum dicere et suum seire.

Item: nullus bene faciet instrumentum, quod ad aliquid est, nisi illud cognoscat, ad quod est instrumentum, vel per se vel per alium. Igitur cum sensus et imaginatio sint instrumenta ad comprehensionem singularium, sensus et inmaginationis fabricator novit vel per se ipsum vel per alium qualia sint singularia. Sed per alium non cognoscit ea. Dicit enim Isaias: «Quis adiuvit spiritum Domini, aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi?» -- Item Apostolus ad Romanos: «Quis cognovit sensum Domini? etc. -- Item Psalmista: «Qui plantavit aurem non audiet? ant qui finxit oculum non considerat?» Ergo per seipsum cognoscit singularia. -- Quod autem maior propositio sit vera, patet. Faber enim ferri non bene faceret dolabrum, nisi esset instructus a fabro lignario, qualia sunt quae dolantur. Et si forte bene faceret non instructus, hoc a casu esset. Deus autem nihil a casu operatur aut tacit.

Item: si Deus nesciret singularia, tu multa seires, quae Deus ignoraret. Hoc autem absurdum est dicere.

Item: si res singulares contingentes non reguntur casu, sed divina providentia, Deus eas cognoscit. Quomodo enim regeret sine errore res, quas ignoraret ?

Item non amatur, nisi quod cognoscitur. Et Deus, eum non sit ingratus, diligentes se diligit. Ergo et ipsos cognoscit.

Item Cicero: «Si Deus ignorat res humanas, nec advertit, quid agimus, quae potest esse pietas, quae sanctitas, quae religio et ad quid Dei cultus, honor et preces adhibentur? Nec enim peccata sen merita puniet vel remunerabit. Quod si est, perit pietas, sanctitas et religio. Quibus sublatis perturbatio vitae sequitur et magna confusio. Atque pietate adversus Deum sublata fides etiam et societas generis humani et una excellentissima virtus iustitia, tollitur

Item dicit Anselmus: «Deus est maius, quam quod possit excogitari.» Sed in unoquoque genere melius est sciens nesciente et maius, ut dicit Augtistitius in Enchiridio. - Ergo, si posuerimus quod Deus solum sciat universalia et non singularia et posuerimus, quod aliud sit per impossibile, quod sciat et universalia et singularia, maius erit, quod scit utrumque, quam alterum tanttim. Ergo contingit secundum intellectum intelligere aliquid maius Deo, cuius oppositum dicit Anselmus, ut praedictum est.

Itaque, ut iam claret, non potest solvi dicta ratiocinatio dicendo, quod Deus nescit singularia, quia hoc manifeste falsum.

Si ergo haec propositio: «Deus scit A» non est necessaria, hoc non erit, quia Deus ignorat singularia, sed quia scit A et poterit nescire. Sed ex hoc sequitur ipsius scientiam esse

alterabilem, quod manifeste falsum est et contra omnes ganctos. Nec flat vis de huiusmodi sophismatibus: Deus scit me sessurum et non sciet me sessurum, postquam sedi, sed sedisse. -- Ergo scit aliquid, quod non sciet. Hoc autem non sequitur, quia in ipsum non cadit temporum vicissitudo, sed abstractis omnibus conditionalibus temporalibus scit. Eius enim scientia cadit super ipsas essentias rerum non relatas ad temporum mutationes. Si vero res non sint comparatae ad temporum mutationes, multa scit, quae non sciet: Et tamen in sua scientia non est mutatio, sed in rebus. Abstrahendo ergo et abiiciendo omnes temporis conditiones sequitur: scit A et non sciet. Ergo eius scientia mutatur. Hoc autem est impossibile.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License