Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Robertus Grosseteste De libero arbitrio IntraText CT - Text |
|
|
-3-
Sed forte adhuc dicet quis, quod non est necesse Deum scire A, quia A, cum sit contingens, poterit non esse: Ergo potest nescire illud. Item: dicet aliquis quod illud non est necesse Deum scire A, quia scientia cadit tantum super eus et entis est. Et ideo Deus non scit res, nisi cum res fuerint. Unde, cum A sive antichristus sive quodlibet aliud futurum contingens adhuc non sit, non est ipsum adhuc in Dei scientia. Sed hoc dicere impium est, quia hoc dicere est dicere Deum mutabilem in scientia Huic ergo impietati primo resistendum est per auctoritates, secundo per rationes. Per auctoritates sic: Dicit namque Augustinus Super Gen. ad litt. V: «Ipsi Deo non audeo dicere haec alio modo innotuisse, cum ea fecisset, quam eo, quo ea noverat, ut faceret, apud quem non est commutatio, nec vicissitudinis obumbratio». -- Idem: «simplici ac mirabili modo novit omnia stabiliter atque incommutabiliter.» -- Idem Confess. XIII: «Tu autem Domine semper operaris et semper quiescis, nec vides ad tempus, nec moveris ad tempus, nec quiescis ad tempus.» -- Idem De Trinitate IV: «Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, quod est incommutabilis veritas, ibi principaliter atque incommutabiliter sunt omnia simul non solum quae nunc sunt, verum etiam quae fuerunt et quae futura sunt. Ibi autem nec fuerunt nec futurae sunt, sed tantummodo sunt omnia vita, sunt et omnia unum et quod magis mirum: una est vita.» Idem de Trinitate XV: «Novit, inquit, Verbum eius, quid nobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo. Nec ita ex aliquo tempore cognovit, ut nosset, sed futura omnia temporalia atque in eis etiam quid et quando ab illo petituri fueramus et quos et de quibus rebus exauditurus esset, sine initio ante praescivit. Non enim nescivit, quae fuerat creaturus; nec aliter scivit ea creata quam creanda. Non enim eius sapientiae aliquid abscessit ab eis, sed illis existentibus, sicut oportebat, illa mansit ut erat. Itaque et scriptum est: antequam crearentur omnia nota sunt illi, sic et postquam consummata sunt; sic, inquam, non aliter et antequam crearentur et postquam consummata sunt, sic ei nota sunt.» - Idem super Gen. ad litt. lib. V: «Haec omnia priusquam fierent, erant in notitia facientis.» -- Idem Super Joh.: «Respondebimus Dominum praescium futurorum praedixisse infidelitatem Iudaeorum, praedixisse, non tamen fecisse. Non propterea enim quemquam Deus ad peccandum coegit, quia futura hominum peccata iam novit.» -- Et paulo post: «Fecerunt ergo peccatum ludaei, quod eos facere non compulit, cui peccatum non placet, sed facturos esse praedixit, quem nihil latet. Et ideo, si non malum, sed bonum facere voluissent, non prohiberentur. Et hoc facturi praeviderentur ab eo, qui novit, quid quisque sit-facturus et quid ei sit pro eius opere redditurus.» Idem: «illud autem praedestinandum erat, quod nondum erat, ut sic suo tempore fieret, quemadmodum ante omnia tempora praedestinatum erat, ut fieret» -- Idem Confess. XII: «Creatoris substantia nequaquam per tempora variatur, nec eius voluntas. Unde non eum modo velle hoc, modo velle illud, sed semel et simul et semper velle videtur, quae vult, non iterum et iterum, neque nunc ista, nunc illa, nec velle id quod nolebat, aut nolle quod volebat; prius, quia voluntas talis mutabilis est et omne mutabile aeternum non est. Deus autem aeternus est.» -- Idem in eodem: Quod expectatio rerum fit contuitus, cum venerint; idemque contuitus fit memoria cum praeterierint; omnis porro intentio, quae variatur, mutabilis est; omne autem mutabile aeternum non est. Deus autem aeternus est.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |