Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Robertus Grosseteste
De libero arbitrio

IntraText CT - Text

  • DE LIBERO ARBITRIO
      • -4-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-4-

 

Ex his auctoritatibus evidenter patet, quod omnia scit Deus in uno indivisibili et simplici conspectu aeternaliter, semper similiter et immutabiliter. Quare, quod scit, non potest non scire in posterum, licet ipsum, quod scitum est, non sit. Ergo cum scit A, semper sciet ipsum, sive fuerit A, sive non fuerit.

Per rationes quoque idem sic potest probari:

Me sedere, dum sedeo est necessarium; et si praesentialiter sederis me vidente, non potes non sedisse me vidente. Ergo multo fortius non potes non sedisse Deo vidente. Sed ei certiora sunt futura, quam nobis praesentia. Ergo cum sint futura sub eius visu, non possunt non esse sub eius visu. Ergo necesse est, ea omnino esse sub eius visu.

Item: si eodem modo viderem cursum tuum futurum sicut praesentem, non posset esse, quin viderem eum. Sed Deus perspicacius et verius videt futura, quam ego praesentia, quia incommutabiliter videt ea. Ergo etc.

Item: Si scit A, aut potest nescire A aut non. Si non, habeo propositum, scilicet quod A scitum a Deo est necessarium. Si potest neseire, potest fieri de sciente nesciens. Ergo potest alterari, quod est impossibile. Ergo primum est impossibile, scilicet quod possit nescire A. Et loquor nunc non de scientia cadente super res secundum quod sunt temporalibus subiectae mutationibus, sed de scientia, quae cadit super ipsas ab his conditionibus penitu abstractas.

Sed dicetur forte, quod licet fiat de sciente nesciens, non tamen sequitur, quod alteratur, quia antichristum fore est verum, scilicet istud enuntiabile, et potest esse falsum, non tamen alterabile de vero in falsum, quia si educatur falsitas in esse, scilicet quod fiat falsum, ab aeterno fuit falsum, et si verum, ab. aeterno fuit verum. Ergo unum contrariorum non erit post reliquum. Ergo ipsum non alteratur. Ubi est alteratio, est motus a contrario in contrarium. Ergo eodem modo, ut videtur, non sequitur: «potest fieri de sciente nesciens: ergo est alterabilis,» quoniam si scit, ab aeterno scivit, et si nescit, ab aeterno nescivit.

Sed antequam ad istud respondeamus, plenius de proposito nostro nos expediamus. Dicamus ergo: si aliquid fuerit in subiecto aliquo, cui non possit non inesse nec alii inesse, tunc ipsum suo subiecto necessario inest; et hoc est verum, qualemcunque modum essendi habeat in suo subiecto. -- Sed antichristum esse futurum est verum et ab aeterno fuit verum et semper erit verum; quia, si non erit semper verum, incipiet esse falsum. Ergo ab aeterno fuit falsum. Ergo nunquam fuit verum; quqd est manifeste falsum. Erit ergo semper verum et gb aeterno fuit verum: ergo necessarium. Et eodem modo videtur, quod possit argui de unoquoque, quod est futurum.

Item: si ita esset, quod Socrati non posset abesse albedo, nisi per sui ipsius corruptionem, possem necessario inferre: Socrates est; ergo Socrates est albus. Sed futuritio est quoddam, quod antichristo inest, et non currumpetur futuritio nisi per ipsius antichristi praesentiam. Ergo est ipsa futuritio necessaria, si antichristus erit.

Item: opinio ipsius Aristotelis idem facit, scilicet si hoc erit in millesimum annum, ante hoc verum fuit dicere hoc esse futurum. Sed omne verum de praeterito est necessarium; ipsum esse futurum est verum de praeterito, ut dictum est: ergo necessarium. -- Nec solvit istam rationem illud, quod solebat dici, quod cum dicitur in millesimo anno ante potuit dici hoc verum, scilicet antichristum esse futurum, dico: non cadit super hoc verum, sed super hoc tantum. Non enim hoc solvit, quia si vidi Socratem album, nunquam potest esse, quoniam Socrates fuisset albus tunc cum vidi ipsum; eodem modo, si fuit verum, quando dixi antichristum fore futurum, nunquam poterit esse, quin. tunc fuisset hoc verum: ergo et necessarium, cum sit verum de praeterito.

Item Isaias praescivit captivitatem Iudaeorum, et adeo certum est prophetae futurum, sicut nobis praesens, sicut dicit Augustinus. Ergo etc.

Ad praedicta non iudicamus posse responderi et maxime ad primam rationem, nisi dicendo, ex necessariis sequi contingens. Cum enim consecutio sit falsa, scilicet omnia ex necessitate fieri, et patet, quod consecutio sit necessaria, vel quod utraque praemissarum sit necessaria, ut praeostensum est, non videtur modus evadendi, nisi dicendo ex necessariis sequi contingens. Istud autem arti contrarium est, quae neque ex veris falsum, neque ex necessariis contingens sequi ostendit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License