Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Robertus Grosseteste
De libero arbitrio

IntraText CT - Text

  • DE LIBERO ARBITRIO
      • -5-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-5-

 

Sed videtur, quod non solum sit possibile, ex necessariis contingens sequi, sed quod etiam necessarium est, et hoc per rationes necessarias.

Sic loquamur de aliquo contingente futuro, quod tamen erit. Ex hoc arguo: si erit, eius ratio. est in mente divina, hoc de necessitate erit vel est vel fuit. Ergo hoc, scilicet futurum contingens, erit de necessitate, quia nec est nec fuit. Sed constat, quod hoc falsum est. Est enim coningenter. Ergo manifestum est, quod ex necessario sequitur contingens et syllogistice. Quod vero rationes omnium eorum, quae sunt, fuerunt in mente divina aeternaliter, dicit Augustinus in Confessionum libro I: «Apud. te Deus omnium rerum instabilium stant causae et rerum omnium mutabilium immutabiles manent origines et omnium irrationabilium et temporalium sempiternae vivunt rationes.» - Ergo cum rationes sint sempiternae, stabiles, immutabiles, vivantque non vita mortali, sed immortali, ipsae rationes sunt necessariae; ex quibus necessario sequuntur res temporales, mutabiles, corruptibiles contingentes. - Item dicit Boetius 2: «Hoc ad divinam scientiam relatum est necessarium, in se autem contingens. Sed ex hoc in divina scientia sequitur hoc in se: Ergo ex necessario sequitur contingens. -- Item Augustinus super Gen. ad litt. «Haec omnino priusquam erant, erant in notitia facientis, et utique ibi meliora, ubi veriora, ubi aeterna, ubi incommutabilia.» - Item Seneca: «Plato ideas vocat, ex quibus omnia, quaecunque videmus, fiunt et ad quas cuncta formantur. Hae immortales, immutabiles, invariabiles sunt. Quid sit idea audi! Idea eorum, quae natura fiunt, est exemplar aeternum. Talia exemplaria infinita habet rerum natura, hominum, piscium, arborum, ad quae, quodcumque fieri ab illa debet, exprimitur.» «Haec exemplaria rerum omnium Deus intra se habet numerosque universorum, quae agenda sunt et modos mente complexus est. Plenius his figuris est, quas Plato ideas vocat immortales, immutabiles, infatigabiles. Itaque homines quidem pereunt, ipsa autem humanitas, ad quam homo effingitur, permanet et hominibus laborantibus et intereuntibus illa nihil patitur

Ex his patenter habetur, exemplaria esse necessaria, ex quibus tamen sequitur esse exemplati esse contingens.

Item Anselmus: «nulla ratione negari videtur posse, aliquid esse in tempore mutabile, quod in aeternitate est immutabile; quippe non magis opposita sunt mutabile in tempore et immutabile in aeternitate, quam non-esse in aliquo tempore et esse semper in aeternitate et fuisse et futurum esse secundum tempus atque non-fuisse et noti futurum esse in aeternitate » Ergo cum ex esse eius in aeternitate sequitur esse rei in tempore, ex immutabili sequitur mutabile et ex necessario confingens.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License