Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Robertus Grosseteste
De libero arbitrio

IntraText CT - Text

  • DE LIBERO ARBITRIO
      • -6-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-6-

 

Quid igitur dicemus? Quomodo ex his evademus? Vere angustiae sunt undique, quia videtur, quod omnia de necessitate fiant. -- Videtur iterum, quod ex necessario sequitur contingens, quod non patitur sine dubio ars syllogistica.

Potest autem ad praedicta sic responderi. Primo tamen dividamus necessarium, ut quae sequuntur magis elucescant, -- Dico igitur, quod est necessarium duplex: uno modo, quod non habet posse aliquo modo ad eius oppositum vel cum initio vel fine, cuiusmodi est hoc: «duo et tria esse quinque.» -- Istud enim posse non habuit neque ante tempus, neque in tempore ad non esse verum. Et tale est necessarium simpliciter.

Est et aliud necessarium, quod neque secundum praeteritum, neque secundum praesens, neque secundum futurum habet posse ad eius oppositum, sine tamen initio fuit posse ad hoc et fuit posse ad eius oppositum, et tale est «antichristum fore futurum» et omnium eorum, quae sunt de futuro, quod eorum veritas, cum est, non potest habere non-esse post esse, ut supra ostensum est. Est tamen posse ad hoc, ut ab aeterno et sine initio fuerint falsa. Et ad talem possibilitatem ab aeterno ad esse et non-esse sequitur, quod res est in se contingens, et non quia potest habere non-esse post esse. Plura enim sunt contingentia, quae non habebunt non-esse post esse, sicut anima antichristi.

Isto secundo modo est de scientia Dei, scilicet quod cum Deus scierit aliqua, non est possibile, ut postea nesciat hoc. Est tamen possibile, quod ab aeterno scierit hoc et nescierit, et ut sciat, quae nescit et nesciat, quae scit. - Unde Magister in Sententiis: Deus potuit nulla creasse et ita nulla creata praescivisse vel scivisse. Ergo habet potentiam, ut nunquam creasset et nunquam scivisset multa, quae scit.

Et ex hac potentia, quae est ad utrumque oppositorum, scilicet verum et falsum sine initio et scisse et non scisse sine initio, sequitur rerum contingentia, ut dictum est. Et e contrario ex contingentia rerum sequitur hoc posse sic ad utrumque sine initio.

Sic ergo ea, quae vera sunt de futuro, habent necessitatem ex parte aliqua, et similiter talia «Deus scit A», «Isaias scivit hoc verum», quia veritas talium non potest desinere, nec possunt alterari a vero in falsum. -- Habent quoque ex parte alia contingentiam, quia posse ad verum et falsum sine initio, ex quo posse, ut praedictum est, sequitur rerum contingentia. Nec tamen sunt sic pure contingentia, ut est hoc contingens: Socratem esse album, quia potest in futuro desinere esse albus. Hic enim est omnino contingentia. - Sed in hac «duo et tria esse quinque» est omnino necessitas.

In his vero de futuro et qualia dicta sunt de praesenti, ut «Deus scit A» et de praeterito, ut «Isaias praescivit et praedixit hoc verum», est quaedam contingentia cuidam necessitati admixta, sequiturque ex parte talis contingentiae rerum ad hoc futurarum contingentia et per viam syllogisticam ex parte necessitatis sequitur talis necessitas conclusionis, qualis est in antecedente. Sicut enim veritas huius «Deus scit A» vel «antichristus fuit futurus» vel «Isaias praedixit hoc verum» non potest desinere, sic veritas vel futuritio huius antichristus est futurus vel erit» non potest desinere, nisi per exhibitionem esse antichristi.

Concedendum est igitur, quod haec est necessaria «antichristus est futurus» ex hoc intellectu, quod eius veritas et eius futuritio non potest desinere. Nec tamen antichristus necessario est futurus vel necessario erit, id est habebit esse ex necessitate in futuro. - Verumtamen haec est duplex: «antichristus necessario

est futurus», quia potest poni necessitas hoc est non-finibilitas super futuritionem attributam antichristo; et sic est vera et sequitur syllogistice ex consimiliter necessariis. -- Vel potest poni necessitas super esse antichristi, quod est futurum, ut is sit sensus: «antichristus habebit in futuro esse in necessitate»: et sic est falsa. Nec sequitur hoc ex aliquibus praemissis vel veris vel necessariis; habebit enim in futuro esse contingens.

Similiter est haec duplex: «antichristus contigenter est futurus, vel contingenter erit,» quia potest poni super illam futuritionem contingentia et sic est falsa, vel super esse antichristi, quod futurum est, et sic est vera.

Per viam igitur syllogisticam ex necessariis sequitur necessarium eo modo necessitatis, quem modum necessitatis habent antecedentia, quia conclusio sicut antecedentia habet veritatem, quae non potest desinere in futuro, et a qua non potest alterari. Tamen ipsa res conclusionis nullam propter hoc habet necessitatem ad essendum, immo propter posse antecedentium ad utrumque, scilicet ad verum et falsum sine initio, habet ipsa res conclusionis necessario contingentiam ad utrumque, scilicet ad essendum et non essendum, et verum est, quod ex necessario sequitur res contingens. Numquam tamen ex propositionibus necessariis sequitur conclusio, quae non habeat necessitatem correspondentem cum praemissis, quemadmodum supra dictum est, ex «deum scire antichristum fore», vel ex hoc «antichristum fuisse futurum», vel «Isaiam hoc praedixisse vel praescivisse» sequitur, antichristum fore, quod habet cum praemissis consimilem necessitatem, quia veritatem, quae non potest desinere. Quod tamen antichristus habet posse ad esse et ad non-esse in futuro, non ideo, quia poterunt haec praemissa desinere esse, sed ut dictum est, quia est posse ad hoc, ut semper sine initio non fuissent vera.

Totum igitur quod in his generat caliginem est, quod contingentia rerum in ipsis videtur repugnare necessitati earundem in mente et scientia divina; similiter necessitati illi, quae est immutabilitas praesentialis veritatis in his de praeterito et de futuro; et quod non distinguitur, quomodo in eadem propositione ex parte aliqua est necessitas propter hoc, quod non finibilis est eius veritas, et ex parte alia contingentia quia quae est vera potuit sine initio non fuisse vera, ex qua potentia sequitur rerum contingentia; et quia non distinguitur multiplicitas talium «antichristus necessario est futurus» et «contingenter est futurus».

Notandum quoque, quod haec est concedenda: «Deus potest nescire A» et similiter talis «antichristum fuisse futurum potest esse falsum» et «antichristum fore potest esse falsum et potest in futuro esse falsum» et similiter: «Deus potest in futuro nescire A, quia si sine initio et ab aeterno nescivit A, in futuro nesciet A.» Sed est posse ad hoc, ut sine initio et ab aeterno nesciat A ut dictum est. Ergo est posse ad hoc, ut in futuro nesciat A. -- Et similiter est de hoc: «antichristum fuisse futurum» et sic de similibus.

Verumtamen haec est duplex: «antichristum fuisse futurum potest esse falsum in futuro.» Nam potest esse falsum, vel quia potest vocari, quod sit posse ad falsitatem initiabilem post veritatem, quam habet, et sic est sermo impossibilis sicut cum dicitur «Socrates est albus et potest esse niger», intelligitur, quod sit posse ad nigredinem initiabilem in futuro post albedinem, quae modo inest Socrati - vel quia potest significari, quod sit posse ad falsitatam simpliciter in futuro non initiabilem post veritatem, sed continuatam cum falsitate, quae sine initio est, potuit fuisse. -- Et similiter est haec duplex: «Deus potest nescire A», quia potest intelligi, quod habet posse ad nescire post scire, et sic est falsa; vel quod habet posse ad nescire simpliciter in futuro, -- nescire dico continuatum cum nescientia aeterna - et secundum hunc modum sequitur «antichristus potest non fore». Ergo Deus sciens antichristum fore potest nescire in futuro ipsum fore, et e contrario.

Unde manifestum est, quod simul stant «Deum nescire A esse necessarium» id est verum veritate, quae non potest desinere esse, et tamen «hoc idem posse esse falsum», nec tamen potest fieri nesciens A nec alterai a sciente in non scientem. Et licet modo locuti simus de scientia Dei per modum protensionis temporalis, notissimum est tamen, nihil in aeternitate esse secundum talem modum protensionis temporis. Sed non est facile de simplici statu aeternitatis aliter loqui intellectui infirmo et adhuc versanti in phantasmatibus temporalibus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License