Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Robertus Grosseteste
De libero arbitrio

IntraText CT - Text

  • DE LIBERO ARBITRIO
      • -7-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-7-

 

His praedictis bene inspectis soluta sunt omnia, quae prius videbantur ad solvendum difficilia; et re vera sunt difficillima.

Ut inspicienti patet iam supposuimus, quod in Deo est posse ad non scivisse multa, quae scit, quia est posse ad non fore quae - dam, quae erunt; et si non erunt, nunquam scivit illa. Similiter supposuimus quod «antichristum esse futurum» et similia posse habent ad nunquam fuisse vera et semper fuisse falsa.

Sed, istae suppositiones videntur inconvenientes; et ideo loquentes de ipsis, quod sint, falsae videmus, quia esse aliquid dum est, est necessarium, et maxime si loquamur de esse instanti, ut: «si Socrates est albus in hoc instanti, non est posse ad hoc, ut non sit albus in hoc instanti; quia si potest illud posse vel, potest reduci in actum, vel non. Si potest, reducatur! Tunc sequitur, quod sit albus et non sit albus simul et in eodem indivisibili, quod est impossibile. -- Si non potest reduci in actum, tunc est posse frustra. Sed nulla est possibilitas frustra.

Nec est instantia de possibilitate divisionis magnitudinis in infinitum, quia illa non potest deduci ad actum, quia semper potest esse illa possibilitas in deductione ad suum actum et nunquam tamen perfecte deducitur, quia est ad infinitatem in deductione.

Cum ergo in eodem instanti non sit posse respectu oppositorum in illo eodem, et omni instanti indivisibili sit aeternitas simplicior et indivisibilior, non erit in aeternis posse respectu oppositorum. Ergo si Deus in aeternitate scit aliquid, non potest ad eius oppositum. In eo enim non est «potuit» vel «poterit», sed solum «potest», nec «scivit» nec «sciet», sed solum «scit». -- Quod tamen dicitur «Deum scivisse, hoc est: nulli praeterito scientiam eius defuisse, vel «Deum sciturum» hoc: nulli futuro eius scientiam defecturam. Et sic exponit Magister in Sententiis. -- Patet ergo, quod in eo, ut videtur, non sit posse ad opposita.

Item: Omne posse, quod est sine actu suo, est respectu actus sui ad hoc futuri. Sed in Deo nihil futurum. Ergo nec aliqua possibilitas respectu actus futuri.

Item: In Deo idem est posse et agere. Sea non agit nisi unum oppositorum. Ergo non potest nisi unum oppositorum.

Item: Quicquid est potentia sine actu, est etiam in illo actu perfectibile. Ergo si in Deo est posse sine actu, est ipso actu perfectibilis. At hoc est impossibile, cum sit perfectissimus.

Item: In aeternis nihil praecedit aliud natura tempore vel spatio. Sed posse oppositorum naturaliter praecedit utrumque illorum. Ergo in aeternis non est posse respectu oppositorum.

Item: Si modo est verum antichristum fuisse vel esse futurum, in eo non potest initiari falsitas in futuro, ut prius patuit; nec etiam in praesenti potest ei falsitas inesse, cum modo ei insit veritas, nec in praeterito; potentia enim non est respectu praeteriti. Ergo nulla possibilitas respectu falsitatis poterit ei inesse. Ergo non est verum, quod suppositum est, quod ab aeterno, licet modo sit verum, habuit posse ad esse falsum.

Item: Si potuit fuisse falsum sine initio, ergo reducibile fuit in falsitatem sine initio, vel aliqua possibilitas cassa. Sed actus huius possibilitatis est falsitas sine initio. Ergo initiari potuit in esse iste actus, scilicet falsitas sine initio. At hoc patentissimum impossibile: quod est enim sine initio, mutabile non est; ergo primum, scilicet quod in eo est tale posse ad falsitatem sine initio.

His igitur rationibus patet, ut videtur, quod praedictae suppositiones falsae sint.

Sed quod sint verae ostendi potest necessario, quia si aliquid sequitur ad aliud et antecedens fuerit possibile, tunc et consequens erit possibile. Sed sequitur «antichristus non erit»: Deus aeternaliter nescivit antichristum fore. Ergo cum antecedens sit contingens, se habens ad esse et non-esse, tunc et consequens, scilicet scire possibiliter scire et possibiliter nescire.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License