-8-
Et eodem modo sequitur de Dei
velle, scilicet quod potest velle quod non vult, et non velle quod vult; quia
si antichristus crit, Deus eum ab aeterno voluit esse; ergo, cum antecedens
possibile est, tunc et consequens. - Item: in Deo est summe arbitrii libertas. Ergo et eius actus sunt omnes summe
voluntarii; ergo non necessarii. Quod-enim voluntarium non est necessarium.
Ergo cum eius actus necessarius sit, potest ad actum oppositum. Et istud
dicit Anselmus expresse in libro de concordia praedestinationis, liberi
arbitrii et gratiae.
Item differunt rationabiles
potestates ab irrationalibus in hoc, quod rationabiles potestates valent ad
opposita. Sed Deus est summe
rationabilis, immo «tota
ratio», ut dicit Seneca. Ergo
potest ad opposita.
Item secundum propositionem
Augustini et opinionem omnia opera, quae dicuntur opera sex dierum,
indivisibili eodemque momento facta erant et quod sit distinctio sex dierum,
hoc solum est secundum prioritatem et posterioritatem cognitionum angelicarum.
Et hoc dicit Super Gen. ad litt. - Dicit etiam, quo creatio et renovatio
angelicae naturae ad ipsum Verbum fuit simul in eodem indivisibili, et non
prius fuit angelus et postea voluit, sed simul fuit et voluit bene vel male. -
Et hoc dicit Augustinus super illud verbum: «In veritate non stetit», hoc est cum haberet posse, ut staret, in
veritate non stetit, non quod aliquando staret in veritate, immo malus angelus
statim in creatione sua male voluit et bonus bene. - Si igitur ita est, numquid
laudandus esset bonus angelus de bene velle, nisi etiam tunc in sua potestate
esset etiam velle male, si voluisset? Constat, quod non. Nec etiam culpandus
malus angelus de malo velle, nisi in potentia etiam esset bene velle; - Patet
igitur, quod in angelis est posse ad opposite.
Item: Verbum «sciendi» addit supra substantiam relationem ad
illud quod scitur, et illa relatio variabilis est. Substantia autem Dei, supra
quam cadit ista relatio, est sinipliciter invariabilis. Et istae relationes
fuerunt in Deo ab aeterno et tamen variabiles. Quicquid enim praeter primum
ipsum in se consideratur, habet posse ad esse vel non esse. Et constat, quod
talis relatio in Deo respectu illius quod scitur non est Deus, quia variabilis.
Si. ergo hoc verbum «scire» cadat supra substantiam divinam non
absolute, sed sicut est sub relationibus ad scita, manifestum est, quod plura
potest scire, quae nescit et nescire, quae scit. Si autem cadat supra ipsam
substantiam non habentem huiusmodi comparationes, quia ipsa substantia est omnium
invariabilis, sic quidem non est possibile, ut sciat quae nescit, et nesciat
quae scit. Nec est inconveniens dicere, relationes esse aeternas et ipsas non
esse idem cum Deo, sed est necessarium. - Et hoc idem vult beatus Augustinus
expresse. Dicit enim et verum est, quod hoc sine initio fuit verum scilicet:
duo et tria esse quinque; si non fuit ab aeterno verum, de necessitate eius
oppositum fuit verum. Et tunc sequitur idem quod prius, scilicet quod veritas
huius enuntiabilis et aliorum plurium infinitorum fuit ab aeterno, nec tamen
sequitur, quod plura sint entia ab aeterno. Istae enim veritates in primo, si
bene considerentur, nihil aliud sunt, quam relationes creatoris ad creaturas. Relatio autem essentiam non habet aliam ab
essentia suarum extremitatum. Et hoc patet cognoscenti naturam relativorum. Et
quamvis ita esset, quod nunquam fuisset creatura aliqua, tamen nihilominus
essent relationes in Deo et infinitae etiam essent. Sic ergo patet, quamvis
talia plura fuerint ab aeterno, non tamen sequitur, quod plura aeterna. - Ex
iam dictis ergo patet, quod suppositiones nostrae, quas supposuimus, verae
sunt, sed revera rationes, quibus dictis suppositionibus contradicitur, valde
difficiles sunt, et huius signum manifestum est, quod omnes tam pie philosophantes,
quam alii de his dubitaverunt et diversi diversisque opinati sunt.
Nos autem de hac materia id, quod
Deus dederit, dicamus, primo quaedam praemittentes, quae ad propositum nostrum
sunt utilia. Dicamus igitur, quod in aeternis revera est prioritas et posterioritas,
sed non temporalis, immo causalis et hoc modo naturalis, sicut a quo non
convertitur consequentia. -- Et huius tale sit exemplum: si ita esset, quod lux
ab aeterno fuisset, tunc de necessitate et splendor fuisset ab aeterno. Lux
tamen splendoris causa est et prius non tempore, sed causalitate. Eodem modo,
si pes ab aeterno fuisset in pulvere, eius vestigium ab aeterno fuisset, esset
necessitate verumtamen alterius causa.
Et dicit Chrysostomus, quod Pater
et Filius se habent, ut lux et splendor, inter quos nulla prioritas tempore,
nulla etiam prioritas natura, quia penitus eadem et indivisibilis natura sunt
Pater et Filius, quomodo lux et splendor. Est tamen inter eos quaedam
prioritas. Unde Chrysostomus super illud «In principio erat Verbum»: «Praecedit Pater Verbum non natura, sed
causa; praecedit Filius naturaliter omnia alia. Ergo cum individua essentia, quae omni simplici
est simplicior, omni indivisibili indivisibilior, sit prius et post,
praediximus, quod in aeternis est prius et post.
Item: Licet ipsa divina substantia sit una et simplicissima, tamen in ipsa
sunt infinitae relationes, sui scilicet ad creata et etiam sui ad se. Et ita
est, quod ipsa divina natura in se considerata absolute plures recipit
praedicationes, quas non recipit, cum fuerit dictis relationibus superfusa; et
e contrario sicut est hic, quod de homine plura praedicantur, quae non de
homine albo et e contrario. -- Et quod istud sit verum patet. Dicit enim Augustinus quod Deus potuit aliter
liberasse genus humanum, quam liberavit et huius oppositum dicit Anselmus. Quae
contrarietas solvi nequit nisi dicatur, quod si ipsa divina substantia in se
absolute fuerit considerata potuit quidem; si autem consideretur secundum istam
habitudinem ad creata, quod omnia optime et ordinatissime facit, non potuit.
Et similiter est de illa quaestione, qua quaeritur, utrum prius potuisset
mundum fecisse, quam fecit: potuit quidem in se consideratus absolute; non
autem potuit, si consideretur unicuique aptissimum esse distribuens; aptum enim
prius non fuit, ut fieret.
Item: ut dicit Anselmus, homo antequam velit potest non velle. Sed cum
aliquando actu vult, non potest amplius non voluisse, sed fit volens
necessario. Et eodem modo si
voluerit hoc, non potest non voluisse hoc; prius tamen potuit et voluisse et
non voluisse. Et ista potentia qua potest et velle et non velle, praecedit
ipsum velle et non velle et natura et tempore. In Deo autem posse velle
vel posse scire non praecedit ipsum velle vel scire tempore, sed tantum
causalitate. Sicut Pater Filium
praecedit causalitate et tamen penitus sunt idem in substantia, sic posse et
velle et posse et scire. Licet enim in ipso sit idem posse et velle, posse
tamen causaliter praecedit velle. Unde si consideretur ipsa divina substantia
in se absolute, potest sine dubio opposita et velle et scire. Si autem
consideretur non absolute, sed in ratione, qua vult vel scit unum aliquod, non
potest eius oppositum scire et velle.
Propter hoc haec est
distinguenda: «Deus
potest scire, quae nescit, vel nescire quae scit», scilicet quod hoc, quod est, potest
cadere super ipsum non absolute, sed in relatione alicuius rei, respectu cuius
est scientia et tunc est falsa. Impossibile est enim, quod Deus sciens hoc
sciat eius oppositum, aut nesciat hoc. Si enim ex sciente hoc fieret nesciens
hoc, esset transmutabilis.
Eodem modo est de hac: «Deus potest velle, quod non vult.» Si enim consideretur absolute, potest; si
autem, in quantum vult aliquid unum determinare, sic non. Sed semper dicet
quis: «si potest scire, quod nescit,
cassa erit ista potentia, quae in actum reduci non potest.» -- Dicendum, quod non est cassa: in hoc
enim differt potentia rationalis ab irrationali, quod potentia rationalis una
et eadem est respectu oppositorum, et quodcumque illorum oppositorum acciderit
est ipsa potentia in suo actu. Et sic est in Deo, quia elus posse est summe
rationale.
In potentiis autem irrationalibus
non est ita, sed diversae sunt potentiae respectu diversorum oppositorum
actuum. Et propter iam dicta apparet, quod in Deo non est potentia sine suo
actu, sed semper cum suo actu, quia actus illius potentiae est indifferenter
vel iste actus, vel oppositus huic; et semper unus istorum est, quia
oppositorum semper unum est.
Sic ergo patet, quomodo
respondendum est primae rationi et aliis etiam omnibus, quibus videbatur
ostendi, quod Deus non posset opposita.
Ad illud autem, quod oppositum
fuit, hoc scilicet, «antichristum
esse futurum potest esse falsum, tamen modo sit verum», dicendum, quod hoc verum est eadem
potentia, qua verum est, Deum posse scire et nescire aliquid, scilicet de
potentia aeterna. Et scias, quod veritas talium enuntiabilium non est veritas
temporalis, sed aeterna. Et est sensus: «antichristum esse»
potuit ab aeterno fuisse verum vel
falsum, hoc est habet potentiam, qua potuit esse verum ante omnia vera
praeterita et falsum ante omnia falsa praeterita. -- Eodem modo exponendum est
si dicam «poterit».
Sic ergo per iam dicta, si quis intellexerit, solvi possunt omnia, quae
videbantur suppositiones nostras praedictas impedire.
Et nota, quod cum dicitur «Angelus
habuit potestatem ad velle bonum et velle malum in eodem indivisibili», licet potestas sit una, velle
tamen bonum aliud est in ipso ab eo, quod est velle malum, id est diversae sunt
voluntates. Ita autem non est in Deo, sed idem penitus sunt in eo absolute
considerato scientia, qua scit antichristum esse si erit, et scientia, qua scit
ipsum non esse si non erit. Et eodem modo velle et non velle in ipso sunt idem,
licet in creaturis sit inchoata ipsorum diversitas. Si enim in ipso Deo essent
ista diversa, non esset substantia summe simplex, sed composita et
permutabilis. -- Et huius exemplum, quale ad praesens reperire possumus:
proponamus itaque, quod radius idem secundum substantiam illuminat aliquid in
ipso radio positum et eius vacuitatem, ut ita dicam, cum illud a radio
aufertur. Unde idem illuminat
manus praesentiam et eiusdem absentiam. Sic est in Dei scientia, quod
uuica et indivisa scientia scit antichristum esse si erit, et qua scit ipsum
non esse antequam erit, et qua scit ipsum non esse postquam non erit. Nec dico,
quod eodem modo scit antichristum esse si erit et non erit, quia hoc est
impossibile. Sed si erit, eodem modo scit ipsum esse antequam sit et cum sit et
postquam fuerit. - Sic ergo idem radius illuminat manus praesentiam et eius
absentiam. Et si radius esset visio, eadem visione videret eius praesentiam et
absentiam: sic est in Deo. Et si radius haberet in se potestatem, ut posset
manum reducere sub sua illuminatione, et amovere cum vellet, diceremus vere,
quod tota ista virtus illuminandi et non illuminandi esset in radio. Et sic est penitus in Deo.
Sic ergo per iam dicta patet, quod in ipso Deo nulla diversitas, et
inchoatio diversitatis est in ipsis rebus. Sic igitur possunt relationes, quae
sunt ipsius ad creaturas, diversificari nulla facta in ipso transmutatione, et
potest fieri dominus et non dominus, et ut dicit Augustinus, creator et non
creator eodem penitus modo sese habens. Sed numquid sic potest sciens non sciens fieri sine sui alteratione, ut
dominus et non dominus?
Dicendum, quod non, quia verbum
sciendi eodem rnodo se habet in ipso, cum res est et cum non est, verbum autem
dominandi, creandi et gubernandi et huiusmodi non, sed modis diversis.
De verbis itaque, ut dictum est,
minus dilucide intellectis hoc fuit unum, quod res eadem ens et non-ens non est
indifferens ad relationem, quae est creatio. Sed eadem res cum est et cum non
est, indifferens est ad relationem in verbo sciendi conotatam; non est
indifferens cum est et cum non est ad dominari et creare, sed est indifferens
cum est et cum non est ad Dei scire. - Ideo non sequitur, quod si fit de non
creante creans vel e contrario et de non domino dominus, quod alteratur Deus,
et tamen sequitur, quod si fieret de sciente non sciens vel e contrario, quod
alteraretur Deus.
Istud itaque verbum non sic intelligendum, quod res si nunquam fuerit
futura, uno eodem modo se habet ad scire Dei, quomodo se habet eadem res ad scire
Dei si esset futura, vel e contrario res, quae fuit futura, quomodo se habet ad
scire Dei, eodem modo se haberet, etsi nunquam fuisset futura. Sed sic est
intelligendum, quod res, quae aliquando habitura fuit esse, tunc, cum habet
esse et priusquam habuerit esse et si desivit, postquam desierit esse, uno modo
penitus se habet ad Dei scire.
Quem intellectum esse
verissimum ex auctoribus sanctorum alias vobis enumeralis ut irrefragabiliter
constat. Potestis quoque hoc ex prius dictis adiicere, quod res, quae
aliquando habitura fuit esse cum est et cum non est, eodem modo semper se habet
ad verba providentiae, utpote scire, intelligere, sapere, non autem eodem modo
se habet, cum non est ad verba dispositionis rebus mobilibus inhaerentis, per
quam dispositionem providentia «suis
quaeque nectit ordinibus» et
nisi nomen fati esset suspectum et superstitiosum, posset competenter dici,
quod res cum est et cum non est, eodem modo, ut dictum est, se habet ad verba
providentiae, sed non ad verba fati, quia, ut dicit Boetius providentia cuncta
pariter, quamvis diversa complectitur; fatum singula digerit in motum locis,
formis ac temporibus distributa ut haec temporalis ordinis explicatio in
divinae mentis adunata prospectu providentia sit, eadem vero adunatio digesta atque
explicata temporibus fatum vocetur.»
Huius itaque verbi obseuritas mihi videtur dilucidata differentiam fati et
providentiae intelligentibus.
Item: in determinando assumptum fuit hoc verbum Chrysostomi super «in principio erat verbum»: «praecedit
Pater Verbum non natura, sed causa»,
«praecedit Pater Verbum
causaliter», «praecedit Filius omnia, quae per
ipsum facta sunt naturaliter.»
Hoc verbum, iterum videtur habere obscuritatem, quia nulla est, ut videtur,
in Trinitate processio, nulla causalitas nisi ad creaturas. -- Et sine dubio
vir ille sanctus catholicus, inter scriptores catholicos eminenter commendatus
et approbatus, philosophia mundana et divina excellentissime imbutus, multo
perspicatius et limpidius quam nos novit in Trinitate nullum esse gradum, nihil
prius aut posterius, nihil maius aut minus, sed totas tres personas coaeternas
sibi esse et coaequales, nihil ibi velut causalitate aliqua creatum aut factum,
sed solum procedens et genitum. Quapropter si intelligimus in suis verbis aut
eis imponimus aliquid falsum et veritati contrarium, haec nostra praesumptio et
nostrum vitium, et non est, quod ipse in suis verbis aliquid intellexerit
impium. Non igitur in verbis tam pii, tam scii, tam sanctissimi viri est a
nobis perperam aliquid interpretandum, sed ut accipiamus, quod ipse intelligat
devote petendum, et ut inveniamus sollicite quaerendum, et ut aperiatur nobis
instanter est pulsandum.
Credimus itaque hunc esse dictorum verborum eius pium intellectum: novit
ipse bene hanc definitionem causae esse: «causa
est, per quam aliquid habet esse, quod dicitur causatum.» - Cum utique Pater sit, per quem Filius esse habet,
quia «quicquid Filius habet,
a Patre habet», -- ipseque
Filius alius est a Patre licet non aliud, patenter est ratio causae inter Patrem
et Filium, quia Pater est, per quem aliquis alius scilicet Filius habet esse et
quidquid habet a Patre habet. Nihil
igitur aliud est causalitas et processio, quam Patris ad Filium insinuat
Chrysostomus verae vitae, quam habet Pater in semetipso, datio Filio, ut eandem
vitam habeat Filius in semetipso hoc est Patrem causaliter praecedere Filium.
Quod ipsa veritas dicit: «sicut
Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso» hoc est, quod Hilarius dicit, Patrem esse
maiorem Filio non solum secundum quod Filius est homo, sed secundum quod est
Verbum, et tamen Filium Verbum non esse minorem Patre, sed aequalem. - Haec
praecessio causalitas est, quam significat Augustinus per nomen «principii», cum dicit de Trinitate V: «Pater ad Filium principium est», quia genuit eum. Et idem in IV De
Trinitate: «Quod
ait Dominus «quem
ego mittam vobis a Patre»
ostendit spiritum et Patris et Filii. Quia etiam cum dixisset «quem mittet Pater addidit «n nomine meo»; non tamen dixit «quem mittet Pater a me», quemadmodum dixit: «quem ego mittam Vobis a Patre» videlicet ostendens, quod totius
trinitatis, vel si melius dicitur deitatis principium Pater est.» - Haec igitur, quam intelligit Augustinus
«principiatio» et haec, quam intelligit Hilarius «maioritas» et haec, quam intelligit «verae vitae a Patre datio» est illa et nihil aliud, quam intelligit
Chrysostomus, causalitas et processio». - Et sine dubio si nunc prius esset auditum et non esset usu attritum hoc
Augustini verbum scilicet, quod Pater est Filii principum, aeque propinguum
esset, ut ex hoc Augustini verbo intelligeretur impium, scilicet Filium a Patre
creatum vel factum, quam propinguum est, ut idem intelligatur in hoc
Chrysostomi verbo: «causaliter
praecedit Verbum Pater», immo
sine dubio multum propinguius, quia ab Augustini verbo hunc impium intellectum
non amovit aliquid in eodem sermone adiunctum. At hunc intellectum tollit a
verbo Chrysostomi haec adiecta particula, quod Pater praecedit filium causa,
sed non natura. Omne enim causatum factum vel creatum praeceditur a sua causa
non solum causa, sed natura.
Verbum vero Hilarii si nunc prius esset auditum, quanto amplius videretur
astruere in Trinitate gradum! Sed tunc ille, quemadmodum Chrysostomus per
adiectam detetminationem omnis pravae intelligentiae tollit impietatem,
postquam dixit «maiorem
filio» addit tamen: Filium
non Patre esse minorem.
Tertium quoque verbum videtur obscurum, scilicet quo dicebatur, relationes
innumeras esse aeternas creatoris ad creaturas et e contrario, quia ex hoc
videtur aliquibus plura esse aeterna, et aliud quam Deum esse aeternum - licet
nos frequenter addiderimus et conculcaverimus unicum solum, scilicet Deum
trinitarem, esse aeternum, et tales relationes nullas penitus facere aeternarum
essentiarum multitudinem. Firmiter igitur et fideliter supponimus unum solum
aeternum, scilicet Deum, nec essentiam aliquam ab ipso aliam vel divisam esse
aeternam.
Ad declarationem itaque obscuritatis huius tertii verbi sic imprimis
opponimus: Ad verum sequitur ens, quia verum sub ente aut quia idem veritas et
entitas, dicente Augustino: «Veritas
est id quod est.» -- Sed si
Deus est, Deum esse est verum. Ergo Deum esse est, quia ad verum sequitur esse.
Et si Deum esse est, Deum esse esse est verum. Ergo Deum esse esse est.
--Similiter in «Deum esse
est verum», «esse verum» est verum et ens et sic infinitum. Igitur si Deus est, talia dicta sunt infinita. Sed
Deus aeternaliter est. Ergo talia infinita aeternaliter sunt. -- Numquid ergo
Deus est quodlibet istorum dictorum, ut vere dici possit «Deus est: Deum esse, et: Deum esse esse,
et: Deum esse verum, et: Deum esse esse esse verum» et sic in infinitum? Si enim Deus non est
haec, est dicta: «Infinita
sunt aeternaliter, quorum nullum est aliud».
Iterum: numquid concedendum, quod
Deum esse sit verum esse esse et Deum esse esse esse et sic deinceps et sic de
aliis
dictis, ubi quodlibet esse idem
cum alio? Sequitur plura aeternaliter esse, quorum nullum est idem, quod aliud.
Item: si Deus est, Trinitas est
et Pater est et Pater gignit Filium et Spiritus sanctus procedit ab utroque et
sunt haec dicta vera: numquid igitur Deus est haec dicta, ut vere dicatur: «Deus est Patrem gignere Filium» et «Deus est scilicet Spiritum sanctum procedere a Patre et Filio» aut quod unum istorum dictorum
relinquitur? Quis hoc concedet, quod Patrem gignere Filium sit Spiritum
scilicet sanctum procedere a Patre et Filio? Si vero haec sunt idem, tunc plura
aeternaliter sunt, quorum nullum est aliud. Quod videtur inconveniens.
Item: si prioritas est, tunc
posterioritas est ei correlativa. Sed prioritas Dei ad creaturam ab aeterno
est. Ergo posterioritas creaturae ad creatorem ab aeterno est. Numquid itaque
posterioritas creaturae ad ipsum, aut prioritas Dei ad creaturam est
posterioritas creaturae ad ipsum? aut posterioritas unius creaturae ad ipsum
est posterioritas alterius ad ipsum? - Similiter sine initio fuerunt creaturae
futurae. Ergo futuritio rerum sine initio fuit antequam Deus fuit rerum
futuritio.
Item talia dicta «Petrum fuisse futurum» et «Paulum fuisse futurum» et
sic de omni creatura «illam
fuisse futuram», ab
aeterno fuerunt vera. Ergo ab aeterno fuerunt. Numquid itaque Deus est «Paulum fuisse futurum» et quodlibet talium dictorum, aut ista
dicta eadem ad invicem? Si enim non eadem, tunc plura ab aeterno sunt.
Item: numquid Deus est hoc verum:
«diametrum esse costae
asymmetram et iterum diametrum ductam per medium circuli esse maximam omnium
linearum non per medium circuli ductarum, cum secundum Augustinum hoc verum et
talia vera sint aeterna? Unde in libro de immortalitate animae ait: «Quid enim tam aeternum, quam
circuli ratio, vel si quid aliud huiusmodi in artibus quidem nec non fuisse
aliquando, nec non fore comprehenditur?»
Idem in libro de lib. arbitrio: «Septem
et tria sunt decem et non solum nunc, sed etiam semper; nec ullo modo aliquando
septem et tria non fuerunt decem, aut aliquando septem et tria non erunt decem.»
Idem in libro «Unde
malum?»: ut breviter
aeternae legis notionem, quae impressa nobis est, verbis explicem: ea est, qua
iustum est, ut omnia sint ordinatissima.»
Item idem in eodem dicit: «Legem
aeternam esse bonac voluntati bonam vitam et malae voluntati vitam miseram esse
tributam.» - Numquid itaque
Deus est istae leges et ista dicta? aut aliqua illarum legum est altera, cum
tamen illae leges sint aeternae? Quod si diceret aliquis, disciplinales
propositiones non esse veras antequam res essent creatae, saltem concederet,
tales habuisse veritatem sine initio: «diameter
ducenda per medium circuli erit omnium maxima»;
item si dicatur, quod diameter ducta etc. coepit esse verum: ergo eius
oppositum ante fuit verum et numquid illud verum Deus?
Item: quod verum est, veritate
verum est et veritate, quae est, et quae aliud est. Sed quod pure nihil
est veritate, quae est, non potest informari. Igitur si informatur veritate,
non est pure nihil, sed ante creaturam omnem verum fuit, nullam creaturam esse.
Cum informabatur veritate non fuit pure nihil, nec fuit creatura, quia nondum
fuit creatura nec fuit Deus. Non enim fuit haec vera «Deus est nullam creaturam esse.» Fuit igitur, ut videtur, quod nec fuit creator
nec creatura.
Item: Omnium conditionalium
veritas aeterna est et dicta aeterna.
Ad respondendum autem ad
haec obiecta pono exemplum tale: Ponatur, quod ab aeterno fuisset laudans
Caesarem et similiter laudans Socratem. Secundum hanc positionem ab aeterno verum est, quod Caesar laudatus est et
Socrates laudatus est, quia si est laudans Caesarem, Caesar laudatus est. Sit
igitur hoc
nomen A, cuius definitio sit «Caesar laudatus», et hoc nomen B, cuius definitio sit «Socrates laudatus.» Igitur verum erit A esse aeternum et B
esse aeternum, ut sit praedicatio per se et non per accidens, sicut per se
verum est «album non potest esse
nigrum». Nec tamen sequitur Caesarem
aut Socratem esse aeternos, aut aliquid esse aeternum praeter laudantem, quia
non redditur aeternitas, cum dicitur A esse aeternum, nisi propter laudationem
quae in laudante est aeterna, propter cuius aeternitatem suscepit aeternitatis
praedicationem eius correlata laudatio. Tales autem correlationes, ut est
laudatio, passio, non exigunt subiectum aeternum aut ens aut aliquam alicuius
existentiam extra laudantem praeter positionem ante factam.
Exemplum bonum est ad hoc,
quod Deus scit omnia ab aeterno. Quapropter si scit A, cuius definitio
sit «Socrates scitus a Deo» et B, cuius definitio sit «Plato scitus a Deo», per se loquendo verum erit,
quod A aeternaliter est et B aeternaliter est, et A non est B, nec e contrario,
et neutrum eorum Deus est. Et tamen
solus Deus aeternaliter est; quia, cum dicitur «A non est B et B non est A et neutrum
horum est Deus»
redditur praedicatio pro subiectis corruptibilibus. Cum vero dicitur «A vel B, aeternaliter sunt» redditur praedicatio per se gratia
formae, a qua nomnina haec imponuntur, quae scilicet aeterna dicitur propter
scientiam Dei aeternam; nec exigit veritas talis sermonis alicuius extra Deum
existentiam aut coaeternitatem. Similiter igitur, cum dicitur «hoc verum aeternum aut enuntiabile
aeternum est»,
suscipitur praedicatio haec propter formam correlativam dictioni in Verbo
aeterno, propter quam tamen relationem nihil exigitur extra Deum esse.
Hoc, itaque modo respondebitur ad
supradictas oppositiones, aut cogemur fateri enuntiabilia nihil aliud esse,
quam rationes aeternas rerum in mente divina, - - Pono itaque A Deum, B et C
duo dicta Dei disciplinabilia vel duas res suppositas sub aeternis
relationibus. Dico itaque A esse aeternum et B esse aeternum et C esse
aeternum, et nullum eorum esse alterum, et tamen unicum solum, scilicet A, esse
aeternum, nec aliquam essentiam nec aliquid aeternum praeter A unicum et solum.
Dicuntur haec tria esse altera ab invicem propter res alteras suppositas. Sed
res suppositae per B et C non sunt, posito, quod sit sermo noster secundum
statum ante creationem; propter autem ipsas relationes attribuitur esse et B et
C, quae relationes nullam habent essentiam vel existentiam extra suas
extremitates et quarum multiplicitas nullam facit multiplicitatem vel
numerositatem essentiae. Propter talem igitur alterationem non sequitur, quod
multa sunt, quia dicuntur altera propter res alteras, quae nihil sunt. Propter
relationum autem numerositatem non sequitur, quod multa sint, quia earum
numerositas non exigit numerositatem aliquam existentiarum vel essentiarum. Si
autem B et C dicerentur alia vel altera ab A vel ab invicem propter alietatem
existentium stibiectorum ab invicem, vel propter alietatem formarum, quae
essent in se essentiae et multiplicarent essentias, ut faciunt qualitates et quantitates,
bene sequeretur, plura esse aeterna. Nunc autem ex neutra parte sequitur
pluralitas essentiarum neque ex parte subiectorum cum non sint, neque ex parte
formarum, cum sint relationes essentiam non multiplicantes.
Quod autem tales relationes essentiam
non multiplicant, patet. Ponatur enim nunc unicum solum aliquid subito creatum
ceteris omnibus manentibus: manifestum est, quod illius ad singula ceterorum
multae connascentur relationes et singulorum ad ipsum multae relationes. Ergo
si relationes istae haberent essentias praeter essentias extremitatum, unico
nato et unico addito numero rerum duplabitur et triplabitur vel forte
multiplicabitur numerus rerum, immo et in infinitum augmentabitur numerus
earum, quia cuiuslibet relationis essentia connata ad singulas rerum habebit
multas relationes, et e contrario et similiter relationes illarum relationum,
et sic in infinitum. Sed hoc est inconveniens, essentias scilicet infinitas
esse, si unum quid solum generetur, vel si musca nascatur.
Item loquamur pro statu, quo Deus
creavit caelum et terram, et intelligamus nondum egressa in esse opera sex
dierum: numquid tunc erant plura quam tria, scilicet Deus, caelum et terra? Et
tamen non erat necessario creatio, dominatio, suppositio Dei ad has duas
creaturas, et utriusque harum duarum erant correlationes his correspondentes.
Illae relationes correspondentes nec erant Deus, nec erant hae creaturae, quia
subiectio caeli et terrae ad Deum nec est Deus nec caelum nec terra. Haec
itaque suppositio est, et non nihil sed aliquid est; et tamen nec est caelum,
nec terra, nec Deus. Et tamen non sunt nisi haec tria, scilicet Deus, caelum et
terra, quia suppositio haec essentiam nullam habet nec multiplicat extra has
extremitates. -- Dico ergo, quod cum res non aeterna denominatur a relatione
correlativa relationi aeternae in Deo ad rem non aeternam, utpote cum dicatur
intellectum, scitum futurum conforme rationi in aeterno verbo, attribuiturque a
denominatis esse et aeternum esse et aeternum, sic praedicatum nullam dicit
essentiam et aeternitatem aliquam vel alicuius essentiae vel entem vel
existentem praeter essentiam et aeternitatem, quae Deus est, sed hanc essentiam
et hanc aeternitatem praedicat ad rem non aeternam, sive rem non aeternam ad
illam, et non hanc esse illam vel semper coesse cum illa; et propter hoc non
sequitur, quod, licet talia dicantur aeterna, aliquid sit aeternum praeter
solum Deum.
De his autem dictis, quae de Deo
solummodo sunt, in quorum terminis nihil creaturae significatur, patet, quod
penitus nullam habent essentiam extra divinam essentiam. Unde aut concedendum
de quolibet illorum, quod ipsum est Deus, scilicet ut quod dicendum «Deum esse est Deus» et «Patrem gignere Filium est Deus»; aut
dicendum de quolibet tali, quod nec Deus est nec aliud est a Deo, sicut dicimus
de Patre et Filio, quod Pater non est Filius nec aliud a Filio; et sic non
sequitur Pater vel paternitas est et Filius, et Filius vel filiatio est et
Pater; et Pater non est Filius, nec paternitas filiatio: ergo plura sunt -
sicut non sequitur: «Deus
est; et Patrem gignere Filium est; et Patrem Filium gignere non est Deus: ergo
plura sunt», -- quia non valet haec
argumentatio, nisi quando inter ea, quorum unum abnegatur a reliquo, est
essentiarum divisio et alietas et multitudo, quod non est in his. -- Ad hoc
enim, quod talis argumentatio esset necessaria oporteret sic addere: A non est
B et A est et B est et utrumque est aliud a reliquo et utrumque secundum idem,
quod ipsum est, aliud a reliquo praesentialiter est. Tunc enim bene
sequeretur plura esse. In dictis autem illis, quorum termini nihil significant
extra divinitatem vel personas aeternas, non est essentia divisa ab essentia
divina.
In dictis vero disciplinabilibus ut: «diametrum
esse costae asymmetram» est
aliud ab essentia divina secundum istud, secundum quod est aliud ab essentia
divina, non est ante creationem coexistens cum essentia divina, nec attribuitur
ei esse ante rerum creationem propter aliquid, quod est aliud, sed propter
relationem aliquam, unde denominatur illud aliud antequam sit. Quae relatio
nullam habet ante creationem essentiam subsistentem praeter essentiam divinam.
Ideo neque hinc, neque illinc ex tali pluralitate aeternorum sic sequitur, quod
sit vere subsistenter aliquod aeternum praeter unum solum.
Similiter de relationibus aeternis Dei ad creatures dicendum, quod ipsae
Deus sunt, aut quod nec idem, nec aliud a Deo. - Potest enim relatio uno modo
dici illa essentia, supra quam fundatur praecise ipsa relatio et a cuius
essentiae esse suscipit ipsa relatio denominationem essendi, qua praedicatur de
relatione, quod ipsa est. Si itaque per nomen relationis subiciatur essentia, a
cuius esseritiae esse ipsa est relatio et denominatur quod est, est vere dicere
quod haec relatio est haec essentia. Si autem per nomen relationis subiciatur
ipsa ordinatio unius ad aliud, tunc ipsa relatio non est ipsa essentia nec
aliud ab ipsa. Et propter hoc nulla sequitur ex talium relationum multitudine
essentiarum multitudo.
De ipsis autem relationibus creaturarum ad Deum non videtur concedendum,
quod ipsae sunt Deus vel quod sunt ipsae creaturae, et tamen sunt, sicut supra
dictum est. Et ex parte extremitatis quae est creatura, super cuius essentiam
fundatur relatio illa, est illa relatio aliud a Deo. Sed secundum illud aliud
non est aeternaliter cum Deo. Nec ab ipsius creaturae esse, quae nondum est
ante creationem, denominatur ipsa relatio quod est, sed, ut dictum est, ab esse
aeterno. Et ideo non sequitur ex his
aliqua pluralitas essentiarum aeternarum, cum tamen de qualibet tali relatione
dicatur, quod sit aeterna et de rebus, secundum quod a talibus relationibus
denominantur. Quod si aliquis cavillando dicat non esse alietatem, nisi inter
simul existentia, tunc concedet, quod tales relationes non sunt idem cum Deo
nec aliud ab ipso. Et semper erit verum, quod non valet supradicta
argumentatio, quae pluralitatem existentiarum plurium aeternorum videtur
inferre. Tamen videtur magis concessibile, Deum esse aliud a creatura quae
nondum est, et esse aliud ab antichristo qui nondum est, quam nec idem nec
aliud, quia si Deus, qui est in aeternitate, est aliud a re, quae videtur esse
in tempore, quod est alia mensura, durationis, quam sit aeternitas, quomodo non
magis erit hoc in parte una temporis aliud ab illo, quod erit in parte alia
temporis, cum magis sint differentes mensurae aeternitas vel tempus, quam una
pars temporis et alia?
Non habent igitur relationes
essentiam aliam et divisam ab essentiis extremitatum relatarum et comparatarum,
sicut habent qualitates et quantitates essentias alias, quam sint essentiae
subiectorum, sed ab essentia alterius extremitatis semper denominatur relatio
ens vel esse. Propter hoc in talibus non multiplicat essentiam multiplicatio
praedicationum essendi, et etiam ipsa relatio tum denominatur ens ab
extremitate, quam ipsa relatio denominat, tum vero ab ipsa essentia
extremitatis, non quam determinat, sed ad quam refertur, utpote posterioritas
antichristi ad me et similia. Item cum dicitur pluralitas aeterna esse, sicut
dicit Augustinus leges aeternas, res aeternas, disciplinabilia aeterna, ant
rerum est initiandarum non coaeternarum Deo, sed comparatarum ad eius
aeternitatem et denominatarum a relationibus non initiatis, nullam habentibus
essentiam extra essentiam divinam. Et ideo non ponetur ex vi talis sermonis
aliqua pluralitas entium, aut est pluralitas relationum vel rationum aeternarum
in Deo, ubi non est nisi unica et indivisa essentia. Et ideo haec pluralitas
nullo modo infert essentiarum aeternaliter existentium pluralitatem, ut cum
dicitur: «tres personae aeternae
sunt», vel «notiones aeternae sunt», «rationes rerum in mente divina innumerabiles et aeternae sunt.» In qua tamen pluralitate non
ponitur nisi simplex et indivisa essentia, et tamen nulla persona est alia,
nulla notio est alia, nulla forte similiter ratio est alia, et tamen haec omnia
non sunt nisi una essentia.
Redeamus igitur ad
propositum.
|