-9-
Sicut ex praemissis patet, praescientia Dei liberum arbitrium non destruit.
Videndum igitur nunc est, utrum praedestinationis ordinatio simul cum libero
arbitrio possit consistere?
Haec enim addit praedestinatio supra praescientiam, quod est penitus causa
sufficiens praedestinatori, quae etiam ab effectu suo nequeat frustrari, sed
eius effectum esse necessarium. Erit ergo effectus huius causae necessarius.
Potest ergo sic syllogizari: Omnis causae necessariae necessarius est effectus.
Causa eius, quod est A, est causa necessaria. Ergo A necessarium; ergo non ex
libero arbitrio. Et sit A aliquis
effectus praedestinatus fieri a rationali creatura. Sic ergo, ut videtur,
praedestinationis necessitas arbitrii destruit libertatem.
Possunt autem ad hoc aliae induci
rationes. Sed hac iam posita soluta de facili omnes aliae solvi possunt. Ideoque
dicendum, quod revere praedestinatio causa est necessaria et eius effectus
necessarius. Est autem necessaria causa non simpliciter, sed condicionaliter,
et habet necessitatem non praecedentem subjectum, sed subsequentem, quia non
est praedestinatum. Socratem salvari necessario, sed ipsum salvari
contingenter. Unde cum causatum proportionaliter debeat sumi eum causa, et
causa non habet necessitatem simplicem, sed condicionalem, necesse est, si
recte et totaliter et proportionaliter debet sumi causatum, quod sumatur hoc
modo: «ergo A esse
contingenter est necessarium».
Unde cum infert: «ergo A
esse est necessarium»,
partem causati assumit et non totum; et sic non valet illatio. Sic ergo patet,
quomodo huiusmodi rationibus respondendum est.
|