-10-
His habitis videndum,
quomodo simul sese compatiatur gratia et arbitrii libertas.
Gratia igitur commune habet
cum praescientia et praedestinatione. Cum igitur ex dictis patens sit, quod
praescientia vel praedestinatio liberum arbitrium non tollunt, patet ex eisdem,
quomodo nec gratia ipsum liberum arbitrium destruit secundum illud, quod cum
ipsis communiter habet.
Praeter autem illud commune
habet gratia quiddam speciale, quo maxime videatur libertas arbitrii elidi.
Quod est, quod gratia totum opus meritorium facit. Sic ergo argui potest: Si A
faciat totum B, tunc nihil aliud ad B est cooperativum. Sed gratia facit totum
quod in nobis est meritorium. Ergo liberum arbitrium nihil illius facit.
Et sumatur maior propositio
non ubi sunt causae ordinatae secundum prius et posterius, quia ibi bene est
possibile, quod diversae causae totum aliquid faciunt, ut patet intelligenti;
sed quod duae causae proximae hoc faciant, est impossibile. Sed Deus, ut
dicit Augustinus est causa omnium non tantum primaria, sed etiam proxima. Ergo
impossibile est, quod alia causa proxima cum eo agat.
Sed dicet forte aliquis, quod gratia non efficit totum ut causa propinqua. -
Sed hoc dici non potest quia impossibile est, quod aliquid tam vicine tangat
aliquid, quam vicine tangit aeternum Verbum, quod nihil latet. Ergo cum suum
dicere sit suum facere et nihil est, quod non dicat; ergo nibil est, quod non
faciat.
Unde Augustinus in libro «Unde
malum»: «Si materia esset increata et
praeiacens, sicut dicit Aristoteles, sequeretur hoc inconveniens, quod Deus
haberet adiutorem. Sed hoc falsum, quia sibi sufficiens est. Eodem ergo modo
dico hoc: si sibi sufficiens est in faciendo bonum, nullum habet adiutorem.
Quomodo ergo dicit apostolus: «Coadiutores
Dei sumus?»
Item Anselmus: ipsum velle a libero arbitrio est, sed velle bonum est a
gratia et velle bonum est erectio a gratia et istius erectionis nibil est, quod
non est a gratia, quia si aliquid non est a gratia, illud non esset meritorium.
Item: ipsum velle per se consideratum hoc efficere non potest, quia velle
bonum nobilius est, quam velle simpliciter. Ergo ipsum velle simpliciter illud
non efficit, quia sic esset causatum melius quam causa, quod est impossibile.
Ergo ipsius nihil est, quod non est a gratia. Et huic videtur illud consonare: «Sine me nihil potestis facere» ; - et Apostolus: «non est volentis neque currentis,
sed Dei miserentis. -- Item: «Qui
operatur in vobis velle et perficere in bona voluntate.» -- Item: «Quid
habes, quod non accepisti?»
Non est enim essentia et creatura vel aliud, quod per Verbum non est factum
: Omnia enim per ipsum facta sunt. Quod autem per Verbum non fit, essentia non
est, sed sola defectio et nihil. Totum ergo hominis bonum gratuitum, cum nihil
eius consistat in defectione, factum est per Verbum. lgitur Verbum in
efficiendo illud non habet coefficiens vel coadiuvans. Non igitur -sumus Dei
coadiutores per liberum arbitrium, quod est contra Apostolum. Sic ergo videtur,
quod pereat esse liberi arbitrii, vel si per liberum arbitrium Dei coadiutores
sumus, non omnia fiunt per Verbum.
Item: ut dictum est, immediatissima causa omnis conditae essentiae est
Verbum Dei aeternum. Nihil enim potest esse tam proximum alicui essentiae
conditae secundum aliquam actionem, nec tam propinque et intime illud attingere
secundum suam actionem, quam propinque et intime aeterna sapientia secundum
suum scire attingit omnem essentiam, quod idem ipsum scire est eiusdem
essentiae efficere immediatius. Ergo cum aliquo agente et efficiente efficit
aeterna sapientia omnem conditam essentiam. Sed agens immediatissimum sibi
omnino sufficiens nulloque penitus egens quomodo habebit coadiutorem? - Probat
autem Augustinus in libro Unde malum «Deum
fecisse mundum ex nihilo eo quod sibi sufficiens est, et ideo non sit ab aliqua
creatura adiutus, sic dicens: «Nec
quisquam de Deo optime existimat, qui non eum omnipotentem credit, rectorem
quoque iustissimum omnium, quae creavit, nec ulla adiutum esse natura in
creando, quasi qui sibi non sufficeret. Ex quo fit, ut de nihilo creaverit
omnia.» Eadem itaque ratione
solus facit ominia, nulla adiutus natura.
Horum autem obiectorum solutio haberi potest ut videtur ex verbis beati
Bernardi sic dicentis: «Ipsa
gratia Liberum arbitrium excitat, cum seminat cogitatum. Sanat, cum mutat affectum; roborat, ut perducat
ad actum; servat, ne sentiat defectum.» Sic autem ista cum libero arbitrio
operatur, ut tantutm in primo illud praeveniat in ceterisque comitetur: ad hoc
utique praeveniens, ut iam sibi in ceteris cooperetur, ita tamen, quod a sola
gratia coeptum sit pariter ab utroque perficitur, ut mixtim, non singillatim,
simul, non vicissim per singulos profectus operentur, non partim gratia partim
liberum arbitrium, sed totum singula opere individuo peragunt: totum quidem hoe
et totum illa, sed ut totum in illo, sic totum ex illa.»
Ex his inquam verbis Bernardi sic solvuntur obiecta, ut idem dicatur totum
effici a libero arbitrio et totum a gratia. Nec sequitur: si A efficit totum C,
quod B non efficiat C vel aliquid ipsius, quia scilicet A et B operantur C opere
individuo. Duo autem individuo opere operantia necessario agent idem et unum,
cum indivisa sit illorum actio. Si autem agerent divisis actionibus, oporterent
operata esse divisa, sicut e contrario actio indivisa non potest facere divisa
opera.
Hae quoque ratione non tenent superius obiecta, quia proceditur velut si
gratiae et liberi arbitrii essent opera dividua, nec agerent idem opere
individuo singula. Cum autem agunt duo aliquid unum opere individuo, non habet
unum reliquum secum coagens eo quod ipsum sit insufficiens vel aliquo ad
agendum egens, quia quicquid facit Pater, eadem facit et Filius una cum Patre.
Nec tamen Pater est insufficiens vel aliquo ad agendum egens, sed cum aliquid
exigit secum coagens opere dividuo, ipsum est ad agendum insufficiens vel
aliquo ad agendum egens.
Exemplum autem indivisae actionis
gratiae et liberi arbitrii est lux et color. Cum enim radius solis transit per
vitrum coloratum, efficitur in obiecto radiositas colorata et color radiosus,
quem totum efficit color vitri et totum efficit solis radius, non divisim, sed
mixtim opere individuo, non vicissim, sed simul. Nihil enim est in colore
radioso, quod non efficiat color vel quod non efficiat lux. Similiter est in
speciebus colorum omnium ad visum venientium et per aerem transeuntium. Species
enim coloris in oculo meo vel in aere medio tota efficitur a colore rei visae
et tota a luce superfusa et redeunte ad oculum per aerem a solis luce. - Aliud
exemplum in libro «Hypognostico» est de sessore et equo, quorum uterque
totum peragit iter et quamlibet itineris partem.
Sed si dicatur de actione Dei et
liberii arbitrii, scilicet quod mixtim, non singillatim, simul, non vicissim,
per singula operentur et quod totum singula peragant opere individuo, numquid
consimiliter potest dici, quod in omni effectu cuiuslibet creaturae Deus et
proxima per se causa eiusdem creaturae operentur illam mixtim, non singillatim,
simul, non vicissim, non partim haec, partim illa, sed totum singula opere
individuo? An quia ipse est causa primaria totam penetrans causam
secundariam et proximam, et non solum ipsam, sed et eius causationem, nilque
efficiat causa secundaria proxima, quod ipsa causa prima non efficiat etiam
propinquius? Numquid si causa secundaria faceret aliquid opere dividuo ab ipsius
opere, oporteret necessario eandem aliquid facere, quod ipsa non faceret? Et si
ipsa ageret opere dividuo, ipse non esset efficiens intime eiusdem causae
secundariae operationem.
Si autem similiter currit res in aliis causis et libero arbitrio collatis ad
causam primam, cur non simliter currit sermo, ut, sicut dicitur «Deus adiutor noster» et nos adiutores, vel
coadiutores Dei», sic
dicatur adiutor aliarum causarum et aliae causae eius coadiutrices? An forte,
quia adiutorium non dicitur, nisi ubi est liberum arbitium, quod sponte potest
praestare consensum adiuvanti vel obsequium agenti, libereque et sponte
relinquere adiutorium praestitum vel non praestare, ut in nomine adiutorii
importetur haec libertas faciendi et non faciendi?
Quod autem dicit Augustinus «si
est adiutus, sibi insufficiens est»,
verum est, si dicatur»
adiutus «adiutore divisim
operante, vel quod ipse non fecerit, sicut esset, si materia ab ipso creata non
esset, sed ab aeterno extitisset, sicut ponit Aristoteles , et esset ei
subiectum solum, in quo et quo operaretur, sicut est ferrum fabro et lignum
carpentario.
|