Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Robertus Grosseteste
De libero arbitrio

IntraText CT - Text

  • DE LIBERO ARBITRIO
      • -11-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-11-

 

Item: fatum si est, destruit libertatem arbitrii. Verumtamen sciendum, quod fatum dicitur dupliciter: uno modo secundum, quod dicit Boetius in libro Consolationis philosopliae IV: fatum esse idem cum providentia. - Tamen secundum diversas considerationes dicitur fatum et providentia, quia providentia est divina ratio in summo omnium principe constituto, quae cuncta disponit. Fatum vero est inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus. - Providentia namque cuncta pariter quamvis infinita, quamvis diversa complectitur. Fatum singula digerit in motu locis, formis ac temporibus distributa, ut haec temporalis ordinis explicatio in divinae mentis adunata prospectu providentia sit, eadem vero adunatio digesta atque explicata temporibus fatum vocetur. Quae licet, diversa sint, alterutrum tamen pendet ex reliquo. Ordo namque fatalis ex providentiae simplicitate procedit

Et paulo post dicit Boetius : «Manifestum est immutabilem simplicemque gerendarum formam rerum esse providentiam, fatum vero eorum, quae divina simplicitas gerenda disposuit mobilem nexum atque temporalem. »

Cicero vero de divinat. libro I ait : «Fatum appello, quod Graeci Imarmenen id est ordinem seriemque causarum, cum causa causam ex se gignat. Ea est ex Dei parte fluens veritas sempiterna. Ex quo intelligitur, quo fatum sit non id, quod superstitiose, sed id, quod physice dicitur causa aeterna rerum

Secundum itaque iam dictam fati acceptionem manifestum est fatum esse, et illud sicut divinam providentiam libero arbitrio non repugnare. Verba enim fati dicunt exitum rerum in esse a divina voluntate. Et sicut divina providentia scit multa contingenter et non necessario, sed ex libertate voluntatis futura, et ideo providentia non destruit libertatern arbitrii vel futurorum contingentiam: ita divina voluntas et ordinatio ordinat et vult multa contingenter et non necessario, sed ex voluntatis libertate futura. Et ideo fatum hoc modo dictum non solum non destruit, sed magis ponit multorum esse contingens et esse liberi arbitrii.

Intelligunt autem quidam aliter fatum, scilicet «quod flecti nequit», sicut Cicero testatur de divinat. libro ; et in eodem dicit: «Anile sane et plenum supersitionis fati nomen ipsum.» -- Secundum hoc namque, quod communiter intelligitur nomen fati, fatum est necessitas omnium inferiorum ex ordine et conversione siderurn. Nec solum secundum communem fati intellectum est necessitas eorum, quae praeter liberum arbitrium fiunt, sed etiam omnium, quae ex libero nostro geruntur arbitrio. lpsa quoque omnia opera nostra ex libero arbitrio facta vel facienda astrologi ex constellationibus nituntur praedicere. -- Si itaque fatum secundum hunc intellectum aliquid esset, manifestum est, quod omnia ex necessitate contingerent et nil ex arbitrii libertate. -- Quod etiam insinuat Augustinus super Psalm. XXXI dicens: «Describunt de stellis mores humanos. Cum libero arbitrio me creavit Dens. Si peccavi, ego peccavi, ut ita pronuntiem iniquitatem meam Domino, sed adversus me, non adversus eum.» - Hoc idem insinuat et versus ille poetae : «Desine fata Deum flecti sperare precando.» Quem versum cum quodam loco introduxisset Seneca, subiungit : «rata et fixa sunt fata et magna atque aeterna necessitate ducuntur» .

Hoc itaque rnodo dictum fatum si est, destruit liberum arbitrium. Quapropter hic esset locus ostendere, fatum hoc modo dictum nihil esse. Sed quia hoc plene ostendit Augustinus in libro V de Civitate Dei, huic ostensioni hic supersedemus, hoc breve verbum addentes, quod anima rationalis sublimior est stellis, cuius sublimitas est immediate iungi Deo et ab eius aeterna ratione regulas recte vivendi addiscere et secundum eas regulas, quas in aeterna veritate prospexerit, inferiorem rationem et motus corporis voluntaries dirigere, ut proveniant motus voluntarii et opera rationalia et voluntaria in corpore non per cursus et motus siderum medios, sed a summa ratione per mediam ipsius hominis rationem et vires animae proprias usque in suum corpus.

Est itaque corpus hominis duplici motivo subiectum; cum enim pars sit huius mundi sensibilis, multas recipit mutationes et alterationes a motibus caelestibus, suscipit quoque similiter multas ab anima. Quod si ad oppositos actus impellant haec duo motiva, sine dubio potentior est potestas et impulsus rationabilis maxime ad omnes actus voluntarios.

Propterea nulla mens cogi potest , maxime si bona est, quia a mente mala cogi non potest, cum sit mene mala infirmior; similiter nec a corpore cogi potest, cum omne corpus omni rnente sit infirmius. Nec a bona mente cogitur, quia, si par est, nec potest nec vult cogere, si superior est, cogere inferiorem non vult, quia si vellet cogere ad malum, eo ipso et ipsa mala esset; si ad bonum, hoc adhuc esset iniustum, quia ex eo, quod iam per coactionem faceret, nullum consequeretur praemium. Sic igitut patet, quod voluntas a nullo cogi potest.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License