Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Robertus Grosseteste
De libero arbitrio

IntraText CT - Text

  • DE LIBERO ARBITRIO
      • -12-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-12-

 

Alterius modi quoque rationibus videtur posse argui liberum arbitrium nihil esse. Supponatur enim Deum fecisse universum creaturae suae bonum valde, hoc est quam bonum esse et fieri potuit ipsum universum. Hoc enim congruit potentiae, sapientiae et bonitati eius.

Insuper quoque ponatur tria bona esse A, B, C; quartum et quintum sint D et E. Sed sit D melius quam E, et sit idem D non deteriorans, sed tantum vel plus meliorans praedicta tria, scilicet A, B, C, ex sui ad haec adiectione, quantum eadem tria meliorat E, si eisdem tribus adiciatur. lgitur aggregatum ex his quattuor, scilicet A, B, C, D, melius erit aggregato ex A, B, C, E. -- Sit igitur D «non posse peccare» ; et E sit «posse peccare». Cum igitur non posse peccare sive natura, ut Deus, sive confirmatione, ut angelus, sit melius, quam posse peccare, si universitati creatae adiectum esset a principio non posse peccare in homine et angelo, loco eius, quod est posse peccare, melior fuisset

universitas. Sed facta est, quam bona fieri potuit. Ergo facta est cum non posse peccare in homine et angelo: ergo sine arbitrio ad utrumque flexibili. Nec potest dici, quod non posse peccare non sit melius, quam posse peccare, quia hoc in patria commutabitur in illud, nec erit ibidem commutatio nisi in melius. -- Nec potest dici, quod non posse peccare auferret naturam hominis, quia in patria erit homo et simul non potens peccare.

Item: in patria erimus ex confirmatione non potentes peccare. Sed bonum, quod diuturnius est, melius est. Diuturnius autem fuisset hoc bonum si ab initio fuisset. Ergo melius esset universum, si sic esset conditum.

Item: si dicatur, quod potentia peccandi sit impotentia, melius sequitur propositum, quia ablata impotentia per positionem potentiae fit ipsa res melior. Ergo ablata peccandi potentia, quae vere impotentia est, et potentia peccandi impotentia, quae vere potentia est, erit res melior. Ergo si sic fuisset in universo ab initio, fuisset universum melius.

Item: quis sapiens pater familias si domum sibi aedificat, non aedificat illam quantum scit et potest pulchram et stabilem et nulla ex parte ruinae patentem? Sed rationalis creatura domus Dei est et hanc sibi in domum creavit. Igitur si scivit et potuit, nulla ex parte eam patentem ruinae fecit, sed stabilem et inflexibilem ad ruinam per peccatum. Sed per liberum arbitrium est homo flexibilis ad peccatum. Ergo etc.

Nec potest responderi, quod si Deus eam talem fecisset, nec esset tunc ipsa homo vel angelus, quia nunc sunt angeli tales et nos in patria simul tales erimus et homines.

Ad haec dici potest, quod verum est, ipsum universum optimo modo esse creatum. Sed ipsum universum non solum est creatura, quae nunc est, vel quae fuit, vel quae erit, sed omnis, quae fuit, est, vel erit in duratione a principio usque in finem. Et secundum hoc non arguit pimum argumentum, quia ipsum non arguit, nisi universum esse melius secundum unum statum et non simpliciter. Et bene sequitur: si tunc esset aliquis talis status eum non posse peccare, esset melior statu cum posse peccare, nec tamen totum universum rnelius. Nec est inconveniens unum statum universi esse meliorem alio. Status enim post resurrectionem melior erit statu isto nunc. Nec tamen sequitur propter hoc, totum universum melius si tale esset in primo statu, quia licet oculus in homine sit pars quaedam dignior digito, non tamen totus homo melior, si totus esset oculus, sed multo peior et turpior. Similiter nec sequitur licet non posse peccare melius sit, quam posse peccare, quod universum melius sit cum non posse peccare solum, quam cum utroque simul. Sed deperiret quiddam universi, si ablatum esset posse peccare: hoc enim creatura quaedam est. -- Et iterum: si esset rationalis creatura sine naturali potentia ad posse peccare, non esset voluntaria. --Et scias, quod etiam angelus hoc posse naturaliter habet ad hoc; sed per confirmationem impeditur haec potentia, ne possit in actum prodire.

Sed semper quaeri potest, utrum melius esset hominem confirmatum fuisse ab initio in non posse peccare. -- Et scias, quod non; quia, si esset confirmatus antequam temptatus restitisset temptanti, nec esset vel praemium perseverantis in bono.

Itaque si non fuisset naturale posse ad peccandum, non fuissent multa bona, quae sunt, et esset defectus integritatis et pulchritudinis universi, nisi ut dictum est, esset posse peccare non confirmatum in non posse peccare ante tentationem sive illectum. Et cum posse illectum peccat, nihil deperit integritati et pulchritudini universi. Id enim, quod deturpatur per culpam, ordinatur, per iustam poenam. Stat enim sic pulchiritudo iustitiae retributionis, quantum staret, si esset solum bene agens, cui esset sola retributio praemii.

Sed forte alicui videbitur inconveniens, quod dicitur esse naturale posse ad peceandum, cum posse peccare magis videatur impotentia, quia dicit Augustinus «potentia peccandi vespera est rationalis creaturae», quae ideo potentia non est, quod ex solo defectu rationalis creaturae est.

E contrario vero Hieronymus insinuat hanc esse potentiam a Deo creatam et datam sic inquiens epistola : Volens Deus, rationabilem creaturam voluntarii boni munere et liberi arbitrii potestate donare vel ditare utriusque partis possibilitatem homini inserendo, proprium eius fecit esse, quod velit, ut boni aut man capax naturaliter utrumque posset et ad alterutrum voluntatem deflecteret. Neque enim aliter spontaneum poterat habere bonum, nisi ea, quae etiam malum habere potuisset. Utrumque nos posse voluit optimus creator, sed unum facere, bonum scilicet quod imperavit; malique facultatem ad hoc tantum dedit, ut voluntatem eius ex nostra voluntate faceremus. Quod cum ita sit, hoc quoque ipsum, quod etiam mala facere possumus, bonum est: bonum inquam, quia boni partem meliorem facit. Facit enim ipsam voluntariam sui iuris non necessitate ligatam, sed iudicio liberam

Item Bernardus dicit: Soli inter animantia datum est homini potuisse peccare ob praerogativam liberi arbitrii. Datum est autem non ut perinde peccaret, sed ut gloriosior appareret si non peccaret, cum peccare potuisset.» -- Et post pauca: «Non aliunde liberum, nisi ex libertate arbitrii, de qua utique inerat ei possibilitas peccandi.» -- Et iterum idem: «Nam etsi peccavit ex posse, quod accepit, non tarnen quia potuit, sed quia voluit.» Ad haec faciunt illa plilosophi: «potestates rationales valent ad oppo sita» et iterum: «peccant qui ponunt potentiam in genere malorum

Contra haec autem videtur esse, quod peccare defluere et deficere est. Unde potestas peccandi defectus et fluxibilitas est et corruptibilitas est. Quae videntur poni sub genere malorum, quia horum opposita ponuntur sub genere bonorum.

Ista fortassis plenius infra patebunt. Dici tamen potest et distingui duplex potentia: scilicet remotior et propinquior. Ipsa namque voluntas creata libera est potestas ad utrumque; ipsa inquam in se considerata sine inclinatione ad bonum et ad malum, considerata scilicet haec, quod ipsa est ex sola creatione. Et haec est potentia prima remota. Et de hac loquuntur Hieronymus et Bernardus. -- Dicitur vero potentia peccandi propinquior ipsa voluntas sua sponte iam inclinata actu vel habitu deorsum et ad malum. Et haec potentia, quia est ad inferius declinatio, ex solo defectu rationalis creaturae est, ut dicit Augustinus; et haec non est vere potentia, sed magis impotentia, sicut dictum est iam, male informata et ad non-esse declinata. lpsa tamen potentia, quae naturaliter potest ad utrumque in se considerata, creata est et bona est. Et hanc fecit Deus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License