Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Robertus Grosseteste
De libero arbitrio

IntraText CT - Text

  • DE LIBERO ARBITRIO
      • -13-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-13-

 

Item: videretur forte alicui arbitrium non esse liberum, quia potest ei dominari peccatum. Liberum enim arbitrium peccare potest, et si peccat, servus est peccati; et sic ei dominatur peccatum. Ergo liberum non est.

Sed hoc non sequitur: immo si peccatum posset ei invito dominari et esset haec potestas ex parte peccati dominantis, non haberet revera veram libertatem. - Nunc vero liberum arbitrium sui iuris est, nec nisi voluntarie subicitur peccato, estque in eius potestate se non subicere peccato, velut si esset homo potens liber, in quem alius impotens nullam haberet potestatem vel dominium, posset tamen ille potens sponte et nulla coactione se subdere dorninio impotentis. Et si ex hac potentis potestate posset impotens solum eidem dominari, nihilominus propter hoc esset ille potens liber.

Sed ponatur, quod iam se sponte subdidisset potentioris doniinio et de iugo servitutis iam initae nullo modo per se posset evadere: nunquam esset adhuc liber, immo patet, quod servus. Similiter videtur, quod voluntas, cum iam se subdidit peccato, amisit libertatem. Cui consonat illud Joh. 8 : «Qui facit peccatum servus est peccati» et illud Apostoli ad Rom.: «Cui exhibetis vos servos ad oboediendum, servi estis eius , cui oboedistis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis, ad iustiam

Sed huius solutio evidentius patere poterit, cum patuerit quid sit liberum arbitrium et quot sint modi libertatis illius.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License