-14-
Item: nurnquid liberum est, quod
cogi potest? Constat, quod non. Ut, si quis timore mortis compellitur ad
mentiendum ne occidatur,cum vis compellentis et timor mortis eum cogat, nonne
invitus et coactus mentitur? Quomodo ergo voluntarie et libere? Vult namque non
mentiri. Et ponamus, quod non vult mentiri. Facit itaque quod non vult. Ergo
facit hoc non ex voluntate; ergo non ex libero arbitrio.
Item: qui mentitur ob timorem mortis, duas habet voluntates, unam vivendi et
alteram non mentiendi. Sed voluntas vivendi maior est reliqua et superat
reliquam et, ut videtur, mentiri cogit; et ita semper voluntas cogitur, et ita
non est libera.
Dicendum, quod remanet integra voluntas non mentiendi, licet voluntas
vivendi sit maior et fortior et educat actum oppositum voluntati non mentiendi.
Et mentitur non ex voluntate mentiendi, neque ex voluntate non mentiendi
coacta, sed mentitur ex voluntate vivendi. Actus itaque mentiendi in hoc casu
ex voluntate vivendi educitur, et hoc est voluntatem non mentiendi cogi,
scilicet a suo actu impediri, per hoc, quod voluntas fortior educit in esse
actum oppositum.
Non potest igitur aliqua voluntas cogi, ut non velit quod vult, sed potest
cogi, ut non agat quod vult; et hoc vel per fortiorem voluntatem agentem
oppositum, ut in praedicto casu, vel aliis impedientibus instrumenta motiva,
quominus oboediant voluntati imperanti. Mentitur itaque ex voluntate vivendi,
sive ex voluntate mentiendi, ut vivat, non tamen simplciter ex voluntate
mentiendi. Et secundum hoc non
est verum, quod omnis actus voluntarius egreditur a voluntate eiusdem actus,
quia in hoc casu actus mentiendi non egreditur ab eiusdem actus voluntate, sed
a voluntate alterius actus.
|