-15-
Positis rationibus, quae
liberum arbitrum destruere videbantur, et earum solutionibus, consequens est
ostendere ipsum esse. -- Quod patet: alioquin esset omne praeceptum cassum. Quod
enim utiliter praecipitur, potest fieri et potest non fleri. Si enim necesse
est fieri, in cassum praecipitur, et similiter si necesse est non fieri, in
cassum praecipitur. Ergo si non in cassum praecipitur, neque necesse est fieri,
neque necesse est non fieri. Sed si non necesse est fieri, potest non fieri; et
si non necesse est non fieri, potest fieri. Ergo si non in cassum praecipitur,
potest fieri et non fieri.
Eodem modo, si non in cassum prohibetur, et si non in cassum consulitur ut
fiat vel non fiat.
Itetm: si ex necessitate aliquid agitur, ex illo actu non est agens
laudabile, nisi forte et ipsa necessitas esset voluntaric assumpta et posset ex
voluntatis libertate non fuisse assumpta. At per hoc, quod sic ageretur, non
esset necessarium, sed a principio voluntarium, liberum, non necessarium. -- Si
igitur laudabile est agens ex actu, non est ille actus necessarius, sed potuit
agens non egisse illum. Unde enim aliter laudabilis, nisi quia egit bonum, eum
potuit illud non egisse, vel unde vituperabilis,. nisi quia egit malum, cum potuit
illud non egisse? Unde Seneca : «Non
turpiter his rebus superabuntur quae non sunt in nostra potestate.»
Item: si necessario aliquis agit hoc et nunquam fuit in eius potestate illud
non agere, non iuste potest puniri pro illo. Ergo si iuste punitur pro aliquo
actu, potuit illum non egisse; similiter si iuste praemiatur.
Item: cur erubescimus de
aliquo, nisi possemus idem factum cavisse? Nam et motus pudendos
genitalium membrorum potuimus cavisse in primo parente, ut dicit Augustinus.
Item: cur conscium et testem mali facti fugimus, nisi quia iure inde
redargui possurnus, cum in nostra sit potestate, idem malum non fecisse? Si
enim necessarium esset fieri, iniusta esset redargutio et cassa omnis
correptio. Ergo si iusta est redargutio et correptio, liberum fuit hoc non
fecisse.
Item: unde remordet et accusat conscientia super aliquo, nisi quia habuit in
potestate idem non egisse?
Item: unde in bonis actibus laeta est mens constans et intrepida, nisi quia,
cum in potestate sua habuit eadem bona non fecisse, sine coactione tamen eadem
fecit.
Arguunt itaque liberum arbitrium esse praeceptum , prohibitio, consilium,
laus et vituperium, poena et praemium, redargutio, correptio, rubor de malo et
confusio, conscii fuga, appetitus occultationis, timor et odium propalationis,
in malo rernordens et coarctans conscientia, in bono niens laeta constans, et
intrepida manifestari quodam impulsu naturali desiderans. Omnis itaque
scripturae auctoritas, quae praecipit vel prohibet, consulit, laudat, vituperat,
minatur poenam, promittit praemium, redarguit, corripit, probat liberum
arbitrium esse.
Item ex libro Augustini «Unde
malum» sequitur liberum
arbitrium esse, quod homo facit rnalum, ad quod non cogitur a Deo, quia Deus
summe bonus nec a scientia, nec ab alia mente bona, nec potest cogi a mente
mala vel corpore, cum sint in feriora. Unde sequitur, quod malum non facit nisi
a voluntate propria.
Licet itaque tota scriptura, ut ex praedictis patet, repleta sit
auctoritatibus liberum esse probantibus, ne tamen haec copia magis inopes
faciat probare volentes ipsum esse, quasdam hic interserimus, quibus ex parte
eius esse probatur.
Scribitur namque in Ecclesiastico : «Deus ab initio fecit hominem et
reliquit eum in manu consilii sui. Adiecit mandata et praecepta; si volueris
mandata servare, conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere. Apposuit tibi aquam et ignem: ad
quod volueris porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi.»
Item eodem : «Dedit ei potestatem eorum, quae sunt super
terram. Posuit timorem ilius
super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volucrum. Creavit ex ipso
adiutorium simile ipsi consilium et linguam et oculos et aures et cor dedit
illis excogitandi et disciplitia intellectus replevit illos.»
Item Deuteron. : «Testes invoco hodie caelum et terram, quod proposuerim vobis vitam et
mortem, bonum et malum, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam.»
Item Genes. litterae , quam ponit Hieronymus, «Simeon et Levi fratres consummaverunt iniquitatem suam ex voluntate sua.»
Item Isaia : «si volueritis et audieritis me, bona
terrae comedetis. Si autem non volueritis neque audieritis me, gladius
devorabit vos.»
Item idem : «Omnes vos occisione decidetis, quia vocavi
vos et non exaudistis; locutus sum et neglexistis; fecistis malum ante
conspectum meum et quae nolebam elegistis.»
lpse quoque Dominus in Evangelio
: «Jerusalem, Jerusalem,
quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare
filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos sub alas et noluisti.»
Ex his auctoritatibus sic infert
Hieronymus in epistola quadam ad Demetriadem virginem : «Ubi velle videmus et nolle et eligere et
refutare, ibi non est vis naturae, sed libertas voluntatis. Plena sunt
utriusque testamenti volumina, quibus tam bonum omne, quam malum voluntarium
semper ascribitur.» -- Et
post pauca : neque nos ita defendimus naturae bonum, ut eam dicamus malum non
posse facere, quam utique boni ac mali capacem etiam profitemur. Sed ab hac
tantummodo iniuria vindicamus, ne eius vitio ad malum videamur impelli, qui nec
bonum sine voluntate facimus nec malum, et quibus liberum est, unum semper de
duobus facere, cum semper utrumque possumus. Unde enim alii iudicant et sunt
alii iudicandi, nisi quia in eadem natura dispar voluntas est, et quia, cum
omnes idem possimus, diversa facimus?
Itaque ut clarius lucere possit,
aliqua exempla sunt proferenda : Adam de paradiso eicitur; Enoch e mundo
rapitur. In utroque dominus libertatem arbitrii ostendit. Ut enim placere
potuit ille, qui deliquit, ita potuit peccare iste, qui placuit. Non enim a
iusto Deo aut ille puniri meruisset aut hic eligi, nisi uterque utrumque
potuisset. Hoc et de Cain et Abel fratribus, hoc etiam de Jacob et Esau geminis
intelligendum est ac sciendum solam voluntatis causam esse, quod in eadem
natura merita diversa sunt.
Item Augustinus in libro de definitionibus rectae fidei : Libertati arbitrii
sui commissus est homo statim in prima mundi conditione. Postquam vero cecidit,
vere bonum perdidit pariter et vigorem arbitrii, non tarnen electionem. Manet itaque ad quaerendam salutem
arbitrii libertas, id est rationalis voluntas.
Item Johannes Chrysostomus
: «A nullo
aufertur possibilitas credendi in Dei filium et efficiendi Dei filium; hoc enim
arbitrio hominis et cooperatione gratiae constitutum est.
Item Augustinus super Joh.
homil. 3 : «De voluntate quisque sua aut antichristus,
aut in Christo est.»
Item idem eodem hom. 4 : «Et omnis, qui habet spem in ipso,
castificat semetipsum, sicut et ipse castus est. Videte quemadmodum non
abstulit liberum arbitrium ut diceret «castificat semetipsum». Quis nos castificat, nisi Deus? Sed Deus
te nolentem non castificat. Ergo quod adiungis voluntatem tuam Deo, castificas
temetipsum non de te, sed de illo, qui habitat in te.»
Item Augustinus : «Quomodo secundum opera sua unicuique
redderetur in die iudicii, nisi liberum arbitrium esset»
Bernardus quoque dicit «sola
voluntas, quoniam pro sui ingenita libertate aut dissentire sibi, aut praeter
se in aliquo consentire nulla vi nulla cogitur necessitate, non immerito iustam
vel iniustam beatitudine sine miseria dignam ac capacem creaturam constituit,
prout scilicet iustitiae iniustitiaeve consenserit».
Huiusmodi testimonia seriptorum sanctorum copiosissima suppetunt. Sed ne
prolixitas pariat fastidium plurium testificationi supersedemus.
|