-16-
Cum itaque tam rationibus
fixis, quam auctoritatibus firmis constet liberum arbitrium esse, restat, ut
consequenter quaeratur «quid sit»?
Hanc tamen investigationem
praecedit altera, scilicet an liberum arbitrium dicatur univoce de homine et de
angelo bono et malo et Deo? Si enim aequivoce, ipsius non est possibile unam
rationem assignare.
Quod autem univoce dicatur,
videtur per Anselmum, qui unam et communem assignat liberi arbitrii
definitionem, secundum quod de his omnibus dicitur. lgitur cum unum sit ipsius
nomen et secundum nomen ratio substantiae est eadem, est univoce dictum.
Item: solum univocum comparabile
est; sed de his liberum arbitrium recipit comparationem secundum magis et
minus, quod patebit ex auctoritatibus inferius dicendis : igitur univocum est.
Item: si ratio et voluntas in his
dicitur univoce tunc similiter liberum arbitrium, quia liberum arbitrium nihil
aliud est quam rationalis voluntas.
Quod vero liberum arbitrium non
dicatur univoce de creatura et creatore, patet sic: arbitrii libertas in
creatore substantia est et divinitas est; in creatura qualitas est et divinitas
non est. Ergo non univoce dicitur de his.
Item: in nullo comrnunicant creator et creatura. Univoca autem in aliquo
communicant. Ergo creator et creatura in nullo univocantur.
Item: si univocaretur Deus cum aliquo in aliquo dicto non secundum relationem,
oporteret Deum esse compositum et non simplicem, vel ipsum esse partem alterius
substantiae vel qualitatem vel quantitatem alterius.
Item: liberum arbitrium dictum de creatura continetur sub genere aliquo
praedicamentati; dictum vero de Deo sub nullo genere praedicainentali
continetur. Ergo non univoce de illis dicitur.
Quomodo igitur Anselmus
eius assgnavit rationem unam? Concedimus revera, quod nihil univoce
dicitur de creatura et creatore; sed tamen creatura rationalis ita propinquum
est vestigium et similitudo et imago sui creatoris, quod in his, secundum quod
est propinquum et assimilatum vestigium, meretur etiam comrnunicare et nomen,
non quidem univoce sed propinqua, imitatoria similitudine. Sic et nominis
definitionem habet unam, non univoce, sed propinqua, imitatoria similitudine.
Et est quoque similitudo tam vicine imitatoria, quod intellectus unico aspectu
contueri potest exemplar in exemplato et e contrario, sicut imaginem sigilli in
cera ab illo sigillo impressa est et e contrario. Et intellectui sic
contemplanti et sic quasi unum ista duo facienti assignandum est unum nomen et
una definitio liberi arbitrii in creatore et creatura, quia unico et non diviso
aspectu contuetur hoc in creatura et creatore propter vicinae imitationis
similitudinem. Quae tamen in se divisa sunt secundum essentiarum diversitatem,
quam essentiarum diversitatem cum contuetur intellectus, differentes dabit
definitiones.
Anselmus igitur priorem modum sequens unam investigavit et invenit
definitionem supradicto modo communem in creatore et creatura. -- Alii vero
secundum modum sequentes differenter delinierunt liberum arbitrium in creatura
et creatore, vel etiam liberum arbitrium abnegare videntur a creatore. Unde
Hieronymus : «Cetera cum
sint liberi arbitrii, in utramque partem flecti possunt.» Quae autem comparantur in aliquo signato nominis
per parilitatem, univoca sunt. Sed non oportet, ut sint univoca, quae comparari
possunt, in aliquo signato per consequens sive secundum prius et posterius, ut
comparantur decem praedicamenta respectu eius, quod est ens, quia substantia
magis est ens, quam quantitas. Nec tamen ista propter talem comparationem ad
invicem sub hoc homine «ens» univocantur, nec etiam penitus
aequivocantur. Sic dicitur libertas arbitrii in Deo liberior quam in angelo, et
in angelo quam in homine, non quia sunt univoca, sed quia, cum hic sit libertas
et in angelo libertas, illa alicui uni propinquior et haec remotior. Sic igitur
patet, quomodo una potest ei assignari ratio et quomodo non. -- Sed antequam ulterius
progrediamur. et rationem aliquam communem assignemus libero arbitrio, scilicet
quod in Deo et in creature, videamus an in Deo sit arbitrii libertas?
Quod patet per Boetium libro V consolationis dicentem : «Neque enim fuerit ulla rationalis
natura, quin eidem libertas sit attributa.»
Et hoc ibidem probat, ut patet
inspicienti, potestque sic breviter contexi eius ratiocinatio: ubi est ratio,
est boni malique discretio. Sed cassa esset diseretio, nisi esset
potestas libera eligendi bonum vitandique malum. Sed haec libera potestas liberum est arbitrium.
Ergo omnis rationalis natura habet liberum arbitrium. Discretionis enim boni a malo
finis non posset esse alterius tantum necessatia assumptio, sed posset
intelligi esse finis cognitionis solum illius, quod assumitur, non discretionis
oppositi ab opposito. Huius enim solius necessaria assumptio posset intelligi
esse finis cognitionis eiusdem solius, sed non discretionis huius ab eiusdem
opposito. Habet itaque omnis rationalis natura liberum arbitrium.
Est etiam in Deo libertas arbitrii liberior, quam in homine, et etiam in
angelo confirniato liberior, quam in homine, quia omne habens bonum
voluntarium, quod non potest amittere -- maxime, cum ipsum non posse amittere
voluntarium sit --liberius est, quam habens illud cum possibilitate amittendi.
Et ideo liberius est a servitute remotius. -- Bona autem voluntaria habent
Deus, angelus, homo, sed hi non potentes amittere, iste vero potens amittere
quod habet, et utrumque voluntarium, scilicet posse amittere et non posse
amittere. Habent ergo Deus et
angelus liberius arbitrium, quam homo.
|