-17-
His habitis antequam
quaeramus, quid sit liberum arbitrium, videamus quid non sit et quod posse
peccare non est vere de essentia liberi arbitrii, quia potestas peccandi neque
est in angelis confirmatis, neque in Deo, quibus est summa libertas arbitrii. Ergo
potestas peccandi non est de essentia libertatis arbitrii: licet enim non vere
dicatur univoce liberum arbitrium de his, sed propinqua et imitatoria
similitudine, sequitur tamen, quod quicquid est de quiditate liberi arbitrii in
uno, sit et in alio proportionaliter dictum, quia in his, quae habent
propinquissimam, imitatoriam similitudinem, necesse est, quod quicquid est in
uno, propinqua similitudine imitatoria sit in reliquo, ex qua similitudine
mereatur eandem nominationem.
Item: posse peccare
adveniens minuit libertatem arbitrii, absens auget. Ergo non est
essential libero arbitrio, quia nullius essentialis absentia auget illud, cui
est essentialis, aut minuit praesentia. Libertas autem arbitrii non est libera
generaliter ad consequendum quod vult, sed ad volendum quod debet velle
generaliter. «Generaliter» dico propter libertatem
voluntatis Dei, ut patet inferius. Si enim conditum est arbitrium liberum non
posse velle quod debet, non est ei imputandum, si non velit quod debet.. Sed
hoc ei recte imputatur. Ergo non est conditum non potens velle quod debet. Ergo
est conditum potens velle quod debet.
Item: si conditum esset non potens velle quod debet, idem deberet et non
deberet: ponatur enim, debere A et non posse A. Sed quicquid non potest, nisi
illud non possit suo vitio, non debet. Quod autem non potest ex sua prima
conditione, non est suum vitium, quod illud non potest. Ergo, quod in sua prima
condicione non potest, non debet. Non ergo debet A et debet A, quod est
impossibile.
«In sua autem condicione prima» dixi propter nos, qui, cum
nascimur, non possumus quod debemus. Sed illud «non
posse» non est nobis a
nostra prima conditione, immo ab eo quod tota natura humana peccavit et
corrupta est in Adam peccante.
Item : «generaliter» dixi propter libertatem
voluntatis Dei, quae libera est et ad volendum quod debet, et ad consequendum
quod vult.
Esse autem unumquodque sicut
debet est recte esse. lgitur velle quod debet est recte velle. Ergo si est
liberum et potens ad velle quod debet, est liberum et potens ad recte velle et
ad rectitudinem voluntatis. Sed non est potens et liberum aliquid ad per se
consequendum voluntatis rectitudinem, antequam habuerit illam, nec etiam ad
recipiendum ab extrinseco datore antequam receperit. Ergo haec libertas et
potestas solum est servandi rectitudinem voluntatis acceptam vel existentem.
Quod autem non debito fine agitur, non usquam rectum est, nec sicut esse
debet. Ergo potens et liberum ad
volendum utique quod debet, non solum potens est servare rectum in voluntate
propter aliquid, sed propter ipsam rectitudinem. Ergo «Liberum arbitrium est potestas servandi
rectitudinem voluntatis propter ipsam rectitudinem».
Haec autem potestas servandi
voluntatis rectitudinem est et in angelo malo, qui nunquam rectitudinem
voluntatis habuit, et in homine, qui aliquando habitam amisit. Non enim
intelligendum est, quod haec potestas sit solum servandi illam rectitudinem,
quam actu habet, sed servandi rectitudinem simul cum eam habet. Et haec ratio conimunis liberi
arbitrii, quam dat Anselmus.
Secundum igitur hunc modum Anselmi non videtur ipsa flexibilitas vel vertibilitas
voluntatis ad utrumque esse de quiditate liberi arbitrii, sed solum ipsa
potestas standi in voritate sive rectitudine, et non decidendi vel deserendi
eam, si habita est. -- Et hoc videtur cogere eius ratiocinatio : si enim
vertibilitas ad utrumque est potestas benefaciendi et peccandi, in Deo autem et
in angelis confirmatis, non est potestas peccandi, in Deo et in angelis non est
ad utrumque vertibilitas, et tamen in ipsis est libertas arbitrii.
Item: sicut posse mori vel necesse mori non est de hominis quiditate, quia
aliquando liabebit necessitatem non moriendi, idem necessario non mori non est
de eius quiditate, quia nunc habet posse et necesse mori, sic vertibilitas vel
flexibilitas ad bonum et malum in homine non erit de liberi arbitrii eius
quiditate, quia quandoque erit sine hac vertibilitate.
E contra autem videtur per definitiones Liberi arbitrii ab aliis auctoribus
positas, quod talis vertibilitas sit de eius essentia. Sic enim a quibusdam
definitur : «Liberum
arbitrium est facultas voluntatis et rationis, qua bonum eligitur gratia
assistente, vel malum eadem desistente»;
et subiungit magister in Sententiis : Liberum et dicitur» Libertim»
quantum ad voluntatern, quae ad utrumlibet flecti potest, «arbitrium» vero quantum ad rationem». Et paulo
post ait : «Illa
ergo animae rationalis potentia, qua velle bonum et malum potest utrumque
discernens, liberum arbitrium vocatur.»
Ad idem quoque faciunt
auctoritates Hieronymus et Bernardus suprapositae ad probandum, quod posse
peccare bonum sit et a Deo creaturn.
Item: minime de quiditate voluntatis rationalis est ad utrumque
vertibilitas; cassa enim est diseretio, ubi non est potestas libera ad utrumque
diseretorum eligendi. Atqui
voluntas rationalis ipsa est liberum arbitrium.
Item : omnes rationes, quae
suprapositae arguunt liberum arbitrium esse, quid aliud arguunt, quam
voluntatis rationalis liberam vertibilitatem?
Item: si Deus potuit
nunquam voluisse multa quae vult, quia potuit multa non fecisse quae fecit, et
fecisse quae non fecit, in ipso est voluntatis vertibilitas, non ut, cum velit
aliquid, possit mutari eius voluntas in oppositum, cum ipse sit omnino
immutabilis, sed ut sit in eo potestas volendi utrumque duorum oppositorum,
posse scilicet volendi absque initio et ab aeterno quod non vult, et non
volendi absque initio et ab aeterno quod vult. Est igitur in Deo voluntatis utriusque oppositorum
potestas. Et constat, quod haec creata fuit in angelo et homine. Alioquin, cum
una fuerit et par angelorum condita natura, non fuisset in eis dispar voluntas
hinc laudabilis, inde vituperabilis. Est igitur tam in Deo, quam in angelo,
quam in homine potestas volendi utrumlibet oppositorum. Et si haec potestas
vocetur voluntatis vertibilitas, est in eis et haec. Et cum haec sit in
Deo, haec non potest esse ex parte aliqua defectio. Ergo eadem potestas in
creatura defectio non est, sed bonum est a Deo creatum. Et ex his patet, quod haec potestas oppositorum,
quam vocamus voluntatis vertibilitatem, non est idem simpliciter. Nec est haec
potestas, qua potest velle libere utrumlibet oppositorum, quam etiam vocavimus
voluntatis vertibilitatem, idem simpliciter, quod potestas peccandi et non
peccandi, cum haec vertibilitas sit in Deo, qui peccare non potest. Cum enim
sit per se rectitude et ideo res rectae, quia ipse vult eas, nec potest velle
non rectum, quia, si vult aliquid, eo ipso est rectum. Est igitur praedicta
vertibilitas, ubi non est peccandi potestas. Ergo haec non est illa.
Praeterea sunt plurima duo opposita,
quorum utrumque indifferens est et utrumque bene agi et bene et laudabiliter
potest homo utrumlibet velle. Haec ergo potestas utrimque est potestas
benefaciendi. Sed potestas bene faciendi non est simpliciter idem cum potestate
peccandi.
Posito quoque, quod omnia duo opposita essent indifferentia et nullum
oppositorum esset contra Dei voluntatem, posset intelligi esse dicta voluntatis
vertibilitas absque potestate peccandi. Non est igitur potestas peccandi idem
simpliciter, quod haec vertibilitas.
Item: peccare est velle quod iniquum est. Non est autem iniquum, nisi quia
verae aequitati et verae rectitudini, hoc est divinae voluntati, est
contrarium. Hoc est ergo peccare: velle contrarium ei quod Deus vult, velle
inquam hoc, secundum quod est ei contrarium. - Contrarium autem peccandi,
scilicet bene agere, consistit in volendo illud, quod Deus vult secundum quod
Deo beneplacitum est.
Sed vertibilitas voluntatis est in volendo utrumlibet oppositorum in se
consideratorum in seipsis, non relatorum ad Dei placentiam vel displicentiam. Et haec voluntas ei naturalis est,
scilicet qtiod per se velit id, quod in se est indifferens et non habens
relationem ad Dei placentiam vel displicentiam. Velle autem hoc aliquid,
secundum quod beneplacitum est Deo, non potest nisi adiuta per gratiam. Velle
autem hoc, inquantum est contrarium voluntati Dei hoc defectio est a bono
naturali, quod est velle hoc nudum, et ipsam naturalem libertatem voluntatis
diminuit. Minus enim est velle aliquod Deo displicens, quam velle indifferens.
Potestas itaque peccandi potestas defectionis est, nec est illud bonum
naturale, quod est vertibilitas voluntatis ad utrumque oppositorum, sed est
quaedam illius boni defectio vel corruptio seu depravatio.
Quod autem homo habet ex se potestatem bonorum naturalium, id est
indifferentium et solum ex gratia gratuitorum et ex defectione malorum, patebit
postea.
Est itaque arbitrii libertas ipsa naturalis et spontanea voluntatis
vertibilitas ad volendum utrumque oppositorum in se consideratorum. In Deo autem idem est velle aliquid et
velle consonum suae voluntati et ita rectitudini et aequitati. Et ita idem est
illi velle aliquid et velle bonum.
In creature autem non sic, cum creaturae voluntas non sit ipsa rectitudo,
nec sit illi essentiale conformem esse voluntati divinae. Sed praedicta
vertibilitas ad volendum utrumque oppositorum in se consideratorum, in creatura
iuvat per gratiam ad volendum unum oppositorum, inquantum beneplacet Deo. Et
per se deficit ad reliquum volendum, secundum quod displicet Deo.
Est itaque in creatura liberum arbitrium praedicta vertibilitas, quae est
voluntatis rationalis facultas ad eligendum bonum iuvante gratia et malum eadem
desistente.
In creatore autem huic facultati essentiale est eligere bonum, quia ex ipsa
electione est bonum et aequum quod eligitur.
Praedicta autem vertibilitas voluntatis ad utrumque oppositorum in se
consideratorum potest dici potestas peccandi et non , peccandi per accidens
Ioquendo, quia est potestas, eligendi illud oppositum, cui accidit esse divinae
voluntati contrarium et illud oppositum, cui accidit esse divinae voluntati
beneplacitum.
Auctores itaque, qui dicunt potestatem peccandi et non peccandi esse
quiditatem et essentiam liberi arbitrii per accidens loquuntur. Qui vero hoc
abnegant per se loquuntur.
Supradictam voluntatis vertibilitatem intelligunt, qui sic definiunt liberum
arbitrium, quod ipsa sit libertas voluntatis inclinatio. -- Hanc credo quod
Bernardus intelligit, cum dicit: «consensus
voluntarius ob voluntatis inamissibilem libertatem, et rationis, quod secum
trahit semper et ubique indeclinabie iudicium, non incongrue dicitur, ut
arbitror, liberum arbitrium, «ipse
Iiber sui» propter
voluntatem, «ipse index sui» propter rationem. Et merito
libertatem comitatur iudicium, quoniam quidem. quod liberum sui est, perfecto
ubi peccat, ipse se iudicat; est autem iudicium, quia iuste profecto, si
peccat, patitur quod nolit, qui non peccat, nisi velit.».
Secundum istum itaque auctorem arbitrium dicitur a iudicio rationis sequente
actum voluntatis,, quo scilicet iudicio condemnatur, si libere male egerit, aut
absolvitur si iuste egerit.
Non minus tamen congrue dicitur arbitrium a iudicio rationis naturaliter
praecedente actum voluntatis. lpsius enim rationis prius est apprehendere et
inter apprehensum eiusque oppositum iudicare, utrum verum falsumve sit, utrum
bonum an malum, et utrum melius an peius, et quod invenerit eligendum vel
fugiendum voluntati proponere. Nec tamen ipsa ratio aliquam necessitatem
inducit voluntati ad eligendum vel fugiendum, quia ipsa ratio sic iudicavit,
sed relinquitur voluntati librum sententiam iudicii rationis sequi aut abnu- re
. Ideo rationis est
arbitrtium, voluntatis liberum.
Dicitur etiam arbitrium rationis liberum non ut subiecti, sed eius, qui
libertatem dimittit ei, cui iudicat utpote voluntati. Arbiter enim est, qui iudicat de actis vel agendis
alterius, qui sponte se subdidit iudicio iudicantis, ut eius sententiam
imitetur. Sed qui se subdidit alterius arbitrio, aut cogitur subire sententiam
iudicantis, aut liber est a coactione arbitrantis. Arbitrium itaque, sub quo
qui se subdidit habet libertatem subeundi sententiam iudicantis vel non
subeundi, liberum arbitrium dicitur. Hoc modo est de voluntate et ratione. Voluntas
enim naturaliter se debet sponte subdere iudicio rationis, ut eius pareat
iudicio; non subit tamen necessitatem parendi, immo in sui relinquitur
potestate, ut pareat vel non. Arbitrium
igitur illud liberum est, quia non cogit eum, qui se subdit arbitrio
iudicantis, explere sententiam.
Secundum Bernardi auctoritatem
praedictam videtur dici «Liberum» eo quod diiudicat libertatem voluntatis
agentis, aut actionem, quae fuit in libera voluntatis potestate. «Arbitrium» itaque ad rationem, «liberum» ad voluntatem proprie pertinet. -- Unde Augustinus
in Hypognostico : «Cur
liberum arbitrium dicatur paululum disserendum est. Arbitrium scilicet ab
arbitrando rationali consideratione vel discernendo, quid eligat quidve
recuset, puto, quod nomen accipit : ideo liberum dictum, quod in sui sit positum
potestate, habens agendi quod velit possibilitatem, quod est vitalis et
rationalis animae motus.»
Cum igitur ratio et voluntas
virtutes sint diversae, arbitrium vero in ratione, liberum quoque in voluntate
sit, non irrationabiliter dubitari potest, quomodo liberum arbitrium unum sit
et non duo. Vel si est aliquid unum, magis est ratio, quam voluntas?
Forte verius dici potest, quod
ipsa radix una voluntatis et rationis est substantia et quiditas liberi
arbitrii, quia in ratione est arbitrans et in voluntate liberum. Quod consonat
verbo Augustini : «Haec
enim radix est motus vel motivum animae rationalis et vitalis. Una enim radix
est, quae movet se hine ad rationis, hinc ad actum voluntatis.» -- Hoc etiam satis consonum est
supradictis verbis Bernardi, quibus dicit liberum arbitrium esse consensum
voluntarium, ipsum «liberum
sui» propter voluntatem,
eundem «iudicem sui» propter rationem. -- Necesse est enim
idem esse in essentia et in radice apprehensivum et appetitivurn. Non enim
appetitur, nisi quod comprehenditur. Sed nunquam propter alicuius
apprehensionem aliud appeteret illud idem apprehensum,sicut numquam appeteret
unus homo aliquid, quja alius apprehendit idem. Nec unquam appeteret gustus
aliquid, quia visus apprehendit illud, nisi gustus et visus essent idem in
radice sensus communis. -- Sicut itaque splendor radii solis non et calor neque
calor est splendor, et tamen calor et splendor non sunt aliud, quam una
essentia radii et ambo sunt unum in unius radii essentia, sic aspectus et
affectus, ratio scilicet et voluntas, licet simpliciter loquendo haec non sit
illa, sunt tamen unum in radicis una essentia. . Et haec radicis unica essentia
aspiciens et appetens sese protendens, in rationem iudicantem et voluntatem
vertibilem et liberam, in quantum haec radix est sic sese protendens «iudex sui» propter rationem et «Libera sui» propter voluntatem, liberum est, et
secundum hunc modum, haec dictio «Liberum» non tam adicitur arbitrio, quam huic
radici, cuius essentia est et libera et arbitratus; nihilominus tamen potest
supradicto modo haec dictio «Liberum» denominare arbitrium. His visis dubitari
forte posset, quare potius dicatur arbitritim, quam iudicii? -- Et forte ideo
magis dicitur arbitrium, quia iudicium inevitabile est, id est non est potestas
ad declinandam sententiam iudicii. Dat enim iudicium necessitatem. -- Arbitrium
vero est iudicium, quod sponte subicitur; et non incumbit necessitas implendi
arbitratum, sed relinquitur libertati voluntatis eius,cui arbitratum est.
Arbitrium enim proprie dictum relinquit libertatem tam ei, cui arbitratur, quam
arbitro. -- Unde Seneca de benefieiis sic dicit de libertate arbitrii ex parte
arbitri : «Et melior videtur
condicio causae bonae, si ad iudicem, quam si ad arbitrum mittitur, quia illum
formula includit, et certos quos non excedat terminos ponit, huius libera ex
nullis adstricta vinculis religio
et detrahere aliquid potest et adicere et sententiam suam non prout lex aut
iustitia suadet, sed prout humanitas ant misericordia irnpulit regere.»
Et sic est de arbitrio rationis,
maxime de arbitrio subsequente actum voluntatis, quod potest libere aliquid
addere vel detrahere, sententiam quandoque moderari, prout impellit
misericordia. Et sic est istud arbitrium liberum ex parte arbitrantis. -- Est
etianm liberum ex parte eius, cui arbitratur. Voluntas enim cui arbitratur,
libertatem habet rationis ludicium sequi vel abnuere. Et ita propter hanc ex
parte arbitrantis et eius, cui arbitratur libertatem, verius dicitur arbitrium,
quam indicium. ludieium autem rationis, quod praecedit actum voluntatis, licet
ipsum nullam additat necessitatem voluntati, tamen forte in se Iimitatum est et
iudicat semper prout iustitia suadet. -- Nec dici potest, quod licet dicta est,
non sit differentia inter arbittrium et iudicium, scilicet quod iudicium
necessitatem importat. A iudicio enim appellari potest. Ergo
necessitatem non habet. -- Sed scias, quod a iudicio per se non appdllatur, sed
ab alicuius forte iudicio appellatur, ut superioris iudicis sententia habeatur.
Et sic alicubi in iudicio est status et necessitas.
His habitis, ut planius sit
liberum arbitrium et libertas arbitrii, aliquid de vera libertate dicendum.
Sciendum ergo, quod vera et summa libertas est esse bene secundum quod vult,
et habere totum esse suum bene commensuratum ordinate voluntati suae in sua
propria potestate omni alio circumscripto. -- Commensuratio itaque eius, quod
est bene esse ad potestatem et voluntatem propriam ordinatam vera libertas est.
Ex hoc autem sequitur, Deum esse summe liberum. Est enim omnino ut vult, et
totum suum esse commensuratum est suae voluntati, et cum sit ei idem esse et
velle et bene esse et ordinate velle, necessarioque vult omnino ut vult,
necessario est, et bene esse omnino ut ordinate vult, et velle ut vult omnino
habet in propria potestate. lgitur suum bene esse, cum hoc sit suum velle,
omnino habet in sua potestate propria et voluntate ordinata.
Item : cum idem sit Deo esse et essentia, et esse suum ei sit in sua
libertate, et ita totum quod est in libertate consistit.
In patria autem erit totum esse nostrum bene esse et totum commensuratum
nostrae voluntati ordinatae et totum esse bene, quod ibi habebimus, habemus in
nostra potestate. -- Possumus enim aliquid adquirere si volumus et abicere si
volumus. Ergo in patria totum esse nostrum, quod erit bene esse, commensuratum
erit nostrae voluntati ordinatae, quod totum est nostrae potestatis.
Verumtamen esse nostrum, secundum quod erit ibi, non est nostrae potestatis
omnino, omni alio circumscripto, nec erit nobis idem esse et velle et bene
esse, sicut est Deo. Quapropter remotiores erimus quam Deus a summa libertate
in his duobus, scilicet quod licet lene esse nostrum sit in nostra potestate,
non tamen omni alio circumscripto, et iterum in hoc, quod bene esse non est
nostrum velle, sicut est Dei. Unde cum nil sit tam propinquum in velle, ut
ipsum velle, nostrum bene esse non erit nobis ita propinquum in velle, ut est
ipsi Deo.
Item: forte ex hac parte, quod non est idem nobis esse et essentia, unde
licet totum esse nostrum futurum sit ut volemus, non tamen totum quod sumus,
sic erit nobis liberum et voluntarium ut Deo. Velle enim propinquissime cadit
super esse.
Item: cum omnis voluntas velit boni et beatitudinis suae perpetuitatem et
eiusdem perpetuitatis securitatem infaillibilem, de plenitudine libertatis est
infallibilis securitas verae et perpetuae beatitudinis, quia nisi hanc habeat,
non habet esse commensuratum suae voluntati. Sed hanc securitatem habere est in
bono confirmari et in non posse peccare; quia, dum est posse ad peccandum, non
est infallibilis securitas summi boni. Ergo confirmatio in bono et non posse
peccare pars est consummatae libertatis. -- Ergo posse peccare, quod tollitur
per confirmationem, non est de veritate et quiditate verae libertatis.
Verumtamen «posse peccare», quod per confirmationem
tollitur, non est ipsa vertibilitas voluntatis creata vel pars essentialis
eiusdem vertibilitatis, de qua supra locuti sumus. lpsa enim vertibilitas
naturalis manebit, quando tamen erit firmitas, quae nunquam flectetur et
securitas, quae nunquam vertetur.
Ex his iam patet, quod quanto aliquid beatius et melius, tanto liberius,
quia esse suum habet suae voluntati commensu-
ratius et, ut insinuat
Boetius, iudicium habet pervicacius et voluntatem incorruptibiliorem et
optatorum potestatem magis praesto et efficaciorem.
|