Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Robertus Grosseteste
De libero arbitrio

IntraText CT - Text

  • DE LIBERO ARBITRIO
      • -18-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-18-

 

His habitis de divisione ipsius perscrutandum.

Cum igitur libertas consistat in commensuratione essendi ad velle, per divisionem essendi poterit et libertas dividi. «Esse» voco quicquid verbaliter per verbum infinitum signatur.

Esse autem rationalis naturae est duplex, scilicet velle et apprehendere. Et illud dividi potest in agere et pati.

Primum igitur esse est velle et maximum esse. In velle enim primo et per se proprie consistit beatitudo, in «aspicere» autem non. Hoc autem esse, scilicet velle, immo quoque commensuratum est ei quod est velle, et indifferenter in Deo et angelo et homine bono et malo. Indifferenter enim unusquisque vult, ut vult, nec potest non velle ut vult. Omnis ergo natura rationalis paritatem habet in hoc cum alia, quod vult ut vult, et ita secundum hoc esse, quod est velle, aequaliter est, ut vult. Ergo quoad haec nulla est liberior alia; adeo enim est commensuratum velle malum ad velle, sicut velle bonum ad suum velle. Et secundum hoc ita est, ut dicit Anselmus, quod liberum arbitrium non recipit magis et minus, sed aequaliter est in omnibus. Et in ista commensuratione consistit tota essentia libertatis, quia plene est in potestate voluntatis ut velit et moveat se. Et in hac libertate continetur praedieta vertibilitas, quam diximus essentialem libero arbitrio.

Non est inconveniens, cum plura sint posita in unius rei definitione, quod aliquam participent rem illam aequaliter secundum unam conditionem ibi positam, inaequaliter secundum aliam et secundum magis et minus; immo ita multociens est. Et sic est in libero arbitrio, scilicet quod secundum illud esse, quod est aequaliter participatur ab omnibus secundum autem alia esse non. Unde, cum omnis voluntas scire velit, et non errare vel decipi in iudicio vel consilio rationis suae, quae plus in actibus viget, haec esse habet maius et suae voluntati commensuratius. Unde et in hoc liberior, in velle autem, quod vult, aequaliter libera.

Item : si posuerimus haec tria esse meliora et illa tria peiora, et unum volentem esse secundum haec et alterum secundum illa, et qui vult esse secundum peiora, est secundum illa, qui autem secundum meliora, nondum est secundum illa, sed secundum aliquid eorum, quod tamen maius esse et melius est omnibus vel peioribus, secundum quae alter est hic. Itaque qui secundum peiora est, erit quoad quid liberior reliquo, quia magis est ut vult, id est quia habet esse commsuratius suae voluntati, et sic mali homines potentes dominantur iustis liberiores. Alter tamen alio respectu liberior est, quia magis est ut vult, habet maius deesse commensuratum suae voluntati. Et sic boni semper malis liberiores.

Haec itaque libertas, qua est rationalis creatura libera in oo quod vult ut vult, et sic, quod ad hoc est, ut vult, et habet esse commensuratum suae voluntati, est libertas a necessitate, quia nulla vi, nulla necessitate cogitur non velle quod vult. Mutari quidem potest voluntas, sed voluntarie et in aliam voluntatem semperque voluntarie et non coacte vult quod vult, et non potest non velle quod vult. Haee est itaque libertas a necessitate, libertas condicionis et naturae, secundum quam in prima condicione ceteris animantibus praelati sumus.

Potest et alio modo dividi libertas secundum divisionem eius, quod est esse, alio modo factam. Dico ergo, quod illud, super quod per se cadit velle, est bonum; et sicut est duplex malum, scilicet quod agimus -- et hoc est malum culpae -- et quod patimur -- et hoc est malum poenae --, sic duplex est bonum, scilicet quod agimus, et, hoc est bonum expediens per se, aut quod patimur, et hoc delectabile. lgitur, cum tantum his duobus modis dicatur bonum, omne velle ant cadit super expediens, aut super delectabile. Et istud dicere forte non multum differt secundum rem ab eo, quod prius diximus aspectum dividi in agere et pati. Cum igitur recta ratio recte diiudicaverit, quid expediens, hoc est, quid eligendum, quid fugiendum, consilii et prudentiae est approbare et sequi et apprehendere eligendum et fugere fugiendum, et qui sic facit, prudenter ut vir consilii

facit; qui vero aliter, stulte. Voluntas igitur, cum sine omni obstaculo habet in potestate prompta et apprehendere eligendum et fugere fugiendum, libertatem habet prudentiae et consilii. Et quantum hoc non habet in promptitudine suae potestatis, caret libertate consilii et prudentiae.

Hanc autem libertatem habere est peccato carere, et gratia cooperante salvari. Unde haec libertas appellatur libertas consilii, ut dicit Bernardus et dicitur in Sententiis; et appellatur etiam libertas a peccato et libertas gratiae. Cum enim homo voluntarie se inclinavit deorsum ad eligendum, quod esset fugiendum, iam non habet in potestate per se sursum assurgere ad approbandum et apprehendendum eligendum, ut patebit infra, sed captivus tenetur sub iugo peccati, donec per gratiam restituatur dictae libertati :

Et si quis haberet cum hoc in promptitudine potestatis, ut posset comprehendere delectabile et nihil delectaret, quod non liceret, haberet libertatem complaciti et beatitudinis et gloriae. Quod enim placet vel in quo gloriatur quis per se delectabile est. Et haec esset libertas etiam a miseria et sic etiam appellatur. Nihil enim miserum facit, nisi quod est tristabile.

Potest ergo sic recolligi divisio libertatis per hunc modum, quod voluntas primo supra se redit et in se habet vertibilitatem, et ibi consistit libertas a necessitate sive conditionis sive naturae. -- Quod autem praeter se vult voluntas aut est bonum verum aut apparens; simpliciter igitur quod vult bonum est. Sed sicut malum duplex, culpae scilicet et poenae, malum scilicet quod agimus et quod patimur, sic bonum duplex, scilicet bonum quod facimus, et bonum quod patimur, expediens scilicet et delectabile. Bonum enim quod facimus et malum quod facimus proprie expediens et inexpediens dicitur. Bonum vero quod patimur et malum quod patimur delectabile et tristabile dicitur. Voluntas itaque libera ad expediens est habens libertatem consilii, libera vero ad delectabile libertatem complaciti. -- Nec sunt plura, secundum quae potest libertas circa aliam voluntatem condiderari. Aggregatio igitur ominium istarum libertatum veram et consummatam libertatem, de qua supradictum est, constituit.

De libertate autem consilii, quae est libertas a peccato, dicit Apostolus II ad Cor. 3 : «Ubi Christus ibi libertasItem ad Rom. 6 : «Cum enim servi essetis peccato, liberi fuistis iustitiae ...nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo etc

De libertate complaciti sive a miseria idem ad Rom. 8 : «Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei

De utraque istarum in loh. 8 : «Si filius vos libetaverit, vere liberi eritis.»




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License