-19-
His igitur habitis quaeri
potest, -- cum certum sit, quod istas tres libertates plene habebimus in
patria, scilicet libertatem naturae, consilii et complaciti -- utrum ipsas
plene habuerit primus homo in paradiso in sui creatione.
Et forte rationabiliter crederet
quis, quod sic, quia primus homo in optimo statu creatus fuit. -- Et constat,
quod primam habuit. Et videtur etiam, quod secundam, quia per se potuit in
bonum attingere. -- Sed numquid habuit libertatem a miseria? -- Videtur quod
non, quia huius libertatis pars est securitas perpetuitatis beatitudinis. Sed
hanc non habuit in paradiso, ut videtur, quia aut credidit se non lapsurum, et
deceptus , fuit et ita miser; aut dubitavit et timuit lapsum et ita iterum
miser; aut praescivit lapsum et ita miser; aut non commonebant cogitando de
suae beatitudinis perpetuitate, quod non videtur.
Item si speravit non labi,
cum spes sit apprehensio futuri boni cum opinione quod erit, opinabatur hoc
futurum et deceptus erat et ita miser.
Dicendum, quod neutrum
oppositorum opinabatur et tamen forte utrumque cogitabat et sperabat se non
casurum, non tamen cum assertione quod non caderet, neque cum assertione quod
caderet, et ita neque affligebat eum timor, nec decipiebatur. Non enim semper
coniunctum est spei,quod firmiter asserat illud quod sperat; sicut forte quis
sperat se comesturum, nec tamen hoc asserit nec eius oppositum asserit.
Et ista solutio planius et plenius haberi potest ab Augustino Super Genesim
ad litteram.
Distingui tamen potest, quod homo in paradiso habuit inferiores gradus
consilii et complaciti, scilicet posse non peccare et non posse turbari. In
patria autem habebit non posse peccare et non posse turbari. Et iuste, cum
peccaverit per voluntatem, quae habuit posse ad oppositum, amisit tam posse non
peccare, quam posse non turbari.
Unde Bernardus : «Sola
remansit ad poenam libertas arbitrii, per quam utique ceteras amisit; ipsam
tamen amittere non potuit. Per propriam namque voluntatem servus factus
peccati, merito perdidit libertatem consilii, porro per peccatum factus debitor
mortis, quomodo iam retinere valebat libertatem complaciti? -- De tribus ergo
libertatibus, quas acceperat, abutendo illa, quae dicitur arbitrii, reliquis
sese privavit. In eo autem abusus est, quod, cum illam accepisset ad gloriam,
convertit sibi in contumeliam.»
Item Augustinus in Hypognostico : «Non
per aliud contraxit offensam protoplastus, nisi per quod potuit ne delingueret
resistere suadenti. Per velle ergo malum recte perdidit posse bonum, qui per
posse bonum potuit vincere velle malum. Quem iuste Deus iam delicto captivum
voluntati depravatae dimisit, ut haec eidem esset poena non faciendo quod
vellet, insuper si Deo fuisset oboediens, sufficere potuisset ad omne bonum,
quod voluisset.»
Ex iam dictis ergo patet, quod libertas triplex est sciIicet naturae,
consilii et complaciti, et quod unaquaeque earum, et quod libertas consilii et
complaciti naturaliter consequitur libertatem arbitrii sive naturae ad
complementum eius et bene esse. -- Et iam dictis satis consonat verbum Anselmi,
qui dicit, quod ille liber est, qui in agendi impediri non potest et sumit ab
agendis tam agenda, quam patienda in bono.
|