-20-
Habito igitur quid sit
liberum arbitrium et sic consequenter habitis tanquam causa eius materiali et
formali, consequens est quaerere de eius causa efficiente, scilicet a quo est.
Et dicet quis statim et bene, quoniam a Deo. Contra quod sic opponi posset :
a quocunque liberum arbitrium est, ab eo est et id quod ad libertatem arbitrii
consequitur. Sed malum culpae a libero arbitrio est. Ergo et ipsum a Deo esset,
si ab eo esset liberum arbitrium. At hoc falsum, ergo et primum. Et haec ratiocinatio cogit Manichaeos ad
ponendum duo principia : unum principium boni et aliud mali. -- Ista autem ratio
solvenda est dicendo, quod non sequitur, liect libertas arbitrii sit a Deo et
propterea hoc malum consequens sit etiam a Deo; Iicet enim artificium aliquod
bene constructum de natura suae materiae, scilicet ponderis, et huiusmodi
corruptionem patiatur, hoc ipsi artifici non est imputandum, qui illud bene
construxit. Ipse enim molem et pondus, ad quae sequitur corruptio, non fecit.
Sic est ex ista parte, quia in se defectum voluntarium habet, quia ex nihilo
factus est, et illum defectum non fecit Deus, sed solum fecit erectionem et hoc
esse hominis et nihil, quod ad eius ruinam faciat, nec fecit ut rueret, sed ut
staret, et etiam, quod plus est, dedit potestatem non ruendi. -- Sic ergo non
impedit haec ratio, quin a Deo sit liberum arbitrium.
Quod autem ipsum a Deo sit,
probat Augustinus, sic: Totus homo fit a Deo. Ergo quicquid est de essentia hominis, fit a Deo.
Sed libertas arbitrii est de eius essentia. Ergo est a Deo.
Item: nullum praerniat vel punit
nisi sit de regno suo, sed praemiat vel punit libertatem arbitrii. Ergo de
regno eius est et factura eius est.
Item: omne bonum a Deo, sicut
probat Augustinus et valde prolixe probat hoc. Sed liberum arbitrium est bonum.
Ergo a Deo est.
Assumptionem probat hoc modo :
melius est sine quo non potest quis recte, vivere, quam illud, sine quo potest.
Sed sine pede vel manu potest quis recte vivere, sine libero arbitrio
non. Ergo liberum arbitrium
melius est pede vel manu. Sed illa sunt bona. Ergo et liberum arbitrium bonum. lgitur ipsum a
Deo est.
|