Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Robertus Grosseteste
De libero arbitrio

IntraText CT - Text

  • DE LIBERO ARBITRIO
      • -21-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-21-

 

Hoc habito quaeri potest : utrum etiam sua motio et sua actio sit a Deo. Et cum sua motio sit ad velle bonum gratiae et velle bonum naturae, scilicet bonum indifferens, et velle malum, quaeri potest, utrum omnia ista possint ex se, an nullum, an aliquid sic et aliquid non.

Primo ergo quaeratur, utrum sua motio ad bonum indifferens sit a Deo, an hoc possit liberum arbitrium per se. -- Quod a Deo, videtur, quia talis motio in velle honum indifferens aliquid est in essentia et «omnia per ipsum facta sunt .»

Item: si est aliquid, Deus aeternaliter illud dixit; et suum dicere est suum agere. Ergo cum a Deo dictum, a Deo actum est.

Contrarium tamen huius videtur dicere Augustinus in Hypognostico. Dicit enim ibi, quod bonum meritorium potest ex gratia, malum autem ex proprio defectu, medium vero, scilicet bonum inditterens, ex se. -- Et hoc idem videtur dicere Bernardus.

Quod etiam ita sit videtur per liberi arbitrii definitionem: Est enim liberum arbitrium instrumentum se ipsum rnovens. Si enim ab alio moveretur, non esset verum dicere, quoniam est se ipsum movens.

Item: ponatur per impossibile, quod Deus dixisset ab aeterno: «Sicut ego in eo solo verbo nullo adiuvante omnia facio quae volo, sic flat liberum arbitrium faciens suo verbo suam motionem in bonum naturae nullo neque me, neque alio adiuvante.» -- Si ita dixisset, constat, quod ex se se moveret; et licet ita dixisset, tamen suum movere esset a Deo causaliter, licet non in quolibet motu particulari adiuvaret motum eius; et sic quamvis hoc ita esset, sequeretur bene adhuc, quod omnia ab ipso Deo. -- Quod autem ita dixit, videtur. Est enim liberum arbitrium Dei similitudo et imago. Ergo cum Deus sit suo verbo omnia faciens , huius similitudinem erit in libero arbitrio, quod est eius imago, reperire, scilicet quod universum quoddam faciat suo verbo. Et hoc videtur facere.

Est enim anima quodammodo omnia , et hoc tam apprehensione quam appetitu. De apprehensione patet. Patet etiam de appetitu, quia non est aliquis appetitus in aliqua creatura, cuius appetitum proportionalem non contingit reperiri in homine. Et ista duo, scilicet appetitus et apprehensio sunt in radice unum, ut in pradictis dictum est.

Item: cum ita sit Deus summe bonus, patet, quod nihil est in eo, cuius aliquod vestigium non reperiatur in aliqua creatura. Ergo et huius vestigium, quod est omnia suo verbo facere, est in aliqua creatura reperire. -- Sed constat, quod in nulla, nisi haec sit in libero arbitrio. Est ergo hoc ibi reperire.

Utrum autem ita sit, quod suus motus sit a se, an non, non determino, sed perspicue videntibus investigandum derelinquo.

Quaeramus igitur, utrum etiam motio arbitrii liberi, qua movetur ad malum, sit a Deo? Et hoc non videtur, quia Dei cogere est Dei velle. Ergo cum non velit aliquem facere malum non cogit ad malum agendum.

Sed dicet aliquis forte, quod ipsa motio, qua libertas arbitrii rnovetur ad malum, scilicet ipsum velle a Deo est. Coniunctionem tamen voluntatis cum malo non vult Deus.

Sed contra hoc sic potest opponi: antequam revera sit coniunctio velle cum malo, est ipsa voluntatis defomiatio, ex qua deformatione sequitur hoc velle. Ergo non est a Deo.

Item: principium malitiae est in voluntate ipsa hanc coniunctionem sui cum actu malo appetente. lpsa igitur voluntas non est a Deo. -- Istud iterum non determino. Si tamen dicere velis, quod ipsa motio liberi arbitrii, qua ad bonum indifferens movetitr, a Deo est, sic et hic dicere potes, quod quicquid est in voluntate volente malum, quod esse dicit, a Deo est. Unde ipsum totum velle in se a Deo est; deformitas autem voluntatis et illa, qua primo vult malum et illa etiam, quae consequuntur ad eius coniunctionem cum malo, ab ipsa sola voluntate est et nullo modo a Deo.

His duobus quaesitis quaeritur de tertio, utrum scilicet liberum arbitrium ex se solum possit velle bonum meritorium.

Quod non possit, cogit fides nostra dicere. -- sic patere potest: omnis causa melior est suo effectu, et loquamur per se. Ergo efficiens bonum de non bono maior est eo, qui efficitur. Igitur si aliquis malus se bonum efficeret, esset ipse malus se bono melior. Hoc autem impossibile. Ergo impossibile est, quod quis se bonurm efficiat. Sed bonus efficitur quis volendo bonum meritorium, scilicet bonum gratiae. Ergo nullus de se hoc potest velle.

Item: maius esse est bonum esse, quam esse simpliciter. Ergo maius est facere bonum esse, quam esse solum. Ergo et faciens bonum esse in eo est maior eo, qui tacit esse. Causae enim proportionantur ut causata. Ergo si tu faceres te bonum esse et Deus fecit te esse, sequeretur, te maiorem esse Deo. Hoc autem impossibile est. Et ista sunt argument Augustini et Bernardi.

Item: virtus finita non movet aliquid per infinitum. Sed cum vis bonum gratuitum, unus spiritus efficeris cum Deo. Ergo cum Deus in infinitum excedat omnem creaturam, non potes a te transferri ad ipsum, nisi virtute infinita, scilicet virtute increata.

Sed sic eadem ratione forte videretur alicui, quod cum fuit quis bonus, non posset ex se malus fieri, quia sic ex se transiret ,spatium infinitum, scilicet a Deo sive uniformitate cum Deo ad se, inter quos infinita est distantia. -- Sed aliquem fieri ex bono malum nihil aliud est, nisi ipsum derelinqui a gratia, quae est virtus infinita. Unde cum in ipso sit peccare, ad quod sequitur derelictio a virtute infinita, in ipso est, quod possit malus fieri. Non autem est sic de Deo. Quod autem aliquod bonum fieri ex malo et est optimum exemplum de atomo etiam, quae cum flat ex nihilo, necesse est ex virtute infinita fieri: inter nihil enim et aliquid infinita est distantia. lpsa tamen ex se per derelictionem a virtute infinita in nihilum redit.

Hoc viso quaeri posset, cum ita sit, quod velle bonum gratuitum non potest quis nisi a gratia, et gratia nihil aliud est, quam Dei velle, ut scilicet velis rectum, cum prius noluisti : aut ergo hoc vult simpliciter, aut cum conditione. Si simpliciter vult, tunc necesse est fieri : quia «omnia, quaecumque voluit fecit et facta sunt». Ergo si imponit necessitatem, non est illud velle meritorium. -- Sed patet hoc esse falsum. Ergo non vult hoc simpliciter, sed sub condicione. Quae est illa condicio? -- Sit ista : Deus vult te velle A, si velis : aut ergo vult te velle A, quod est malum, et patet, quod hoc non vult; aut vult te velle A, quod est indifferens et patet, quod nec hoc vult; aut vult te velle A, quod est bonum gratuitum, si velis. Si hoc vult (scilicet te velle bonum gratuitum), si vis bonum gratuitum, hoc velle non potest nisi ab eius voluntate. Aut ergo hoc vult simpliciter aut sub conditione. Si simpliciter, tunc ut prius non esset illud meri -torium; si sub conditione, ut prius erit processus in infinitum.

Quid ad istud dicendum, ad plenum non determino. Ad istud tamen quoquomodo intelligendum, imaginemur lineam aliquam infinitam erectam et punctum aliquem motum super ipsam, qui tamen de se vel stare vel descendere possit, nunquam tamen ascendere. Si tamen aliquid apposuerit ei digitum vel aliquid tale, possit statim cum digito ascendere si velit, vel etiam derelinquere digitum et descendere sicut prius, si velit. -- Et hoc dico: in prima appositione digiti habeat istam potestatem vel ascendendi cum digito, vel descendendi per se. Sic dici potest de libero arbitrio, quod de se descendere potest, ascendere autem ad bonum gratuitum non nisi per appositionem gratiae, quae appositio ei necessitatem ascendendi non imponit; sicut nec digitus puncto moto in linea. Si tamen ad primam gratiae appositionem ascendere velle, potest hoc. Ergo forte est conditio, qua vult aliquem velle bonum gratuitum, scilicet si ipsa libertas arbitrii eius primam gratiae appositionem non refutet. Utrum tamen ita sit vel non, non dico.

His habitis, nec in taedium volumus vertatur prolixitas, tractatui de libero arbitrio finem imponendo istas tamen posterius quaestiones de ipso relinquimus determinandas, scilicet propter quem finem est creata arbitrii libertas? Et in hac quaestione, si quis subtiliter investigaverit, inveniet, quod ipsius usus est virtus.

Hoc habito quaeri posset, utrum esset in genere praedicamentorum an extra? si in genere, in quo? scilicet utrum in substantia an alio? si in substantia, utrum stibstantia prima, an secunda? si secunda, cuiusmodi secunda?

Item: utrum ipsum esset simplex an compositum? utrum unum an multa?

Item: utrum supra tempus, an sub tempore? an in confinio aeternitatis et temporis?

Item: utrum naturalis potentia, an secundum hoc in alia specie qualitatis collocandum?

Item: utrum gignens, an genitum, an procedens?

Item: quomodo ipsum est se ipsum movens, et an secundum idem movens et motum et secundum quid movens et secundum quid motum?

Et alia plura adhuc circa liberum arbitrium quaeri possent, ad quae solvenda vel pauci vel nulli sufficerent.

Istas tamen quaestiones ideo numeravimus, ne credat quis nos cuncta dixisse, quae circa liberum arbitrium essent dicenda et hoc ideo, quia diu de hac materia disputayinius.

Expliciunt quaestiones magistri Roberti Grossetet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License