Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Robertus Grosseteste De libero arbitrio IntraText CT - Text |
|
|
-16-
Cum itaque tam rationibus fixis, quam auctoritatibus firmis constet liberum arbitrium esse, restat, ut consequenter quaeratur «quid sit»? Hanc tamen investigationem praecedit altera, scilicet an liberum arbitrium dicatur univoce de homine et de angelo bono et malo et Deo? Si enim aequivoce, ipsius non est possibile unam rationem assignare. Quod autem univoce dicatur, videtur per Anselmum, qui unam et communem assignat liberi arbitrii definitionem, secundum quod de his omnibus dicitur. lgitur cum unum sit ipsius nomen et secundum nomen ratio substantiae est eadem, est univoce dictum. Item: solum univocum comparabile est; sed de his liberum arbitrium recipit comparationem secundum magis et minus, quod patebit ex auctoritatibus inferius dicendis : igitur univocum est. Item: si ratio et voluntas in his dicitur univoce tunc similiter liberum arbitrium, quia liberum arbitrium nihil aliud est quam rationalis voluntas. Quod vero liberum arbitrium non dicatur univoce de creatura et creatore, patet sic: arbitrii libertas in creatore substantia est et divinitas est; in creatura qualitas est et divinitas non est. Ergo non univoce dicitur de his. Item: in nullo comrnunicant creator et creatura. Univoca autem in aliquo communicant. Ergo creator et creatura in nullo univocantur. Item: si univocaretur Deus cum aliquo in aliquo dicto non secundum relationem, oporteret Deum esse compositum et non simplicem, vel ipsum esse partem alterius substantiae vel qualitatem vel quantitatem alterius. Item: liberum arbitrium dictum de creatura continetur sub genere aliquo praedicamentati; dictum vero de Deo sub nullo genere praedicainentali continetur. Ergo non univoce de illis dicitur. Quomodo igitur Anselmus eius assgnavit rationem unam? Concedimus revera, quod nihil univoce dicitur de creatura et creatore; sed tamen creatura rationalis ita propinquum est vestigium et similitudo et imago sui creatoris, quod in his, secundum quod est propinquum et assimilatum vestigium, meretur etiam comrnunicare et nomen, non quidem univoce sed propinqua, imitatoria similitudine. Sic et nominis definitionem habet unam, non univoce, sed propinqua, imitatoria similitudine. Et est quoque similitudo tam vicine imitatoria, quod intellectus unico aspectu contueri potest exemplar in exemplato et e contrario, sicut imaginem sigilli in cera ab illo sigillo impressa est et e contrario. Et intellectui sic contemplanti et sic quasi unum ista duo facienti assignandum est unum nomen et una definitio liberi arbitrii in creatore et creatura, quia unico et non diviso aspectu contuetur hoc in creatura et creatore propter vicinae imitationis similitudinem. Quae tamen in se divisa sunt secundum essentiarum diversitatem, quam essentiarum diversitatem cum contuetur intellectus, differentes dabit definitiones. Anselmus igitur priorem modum sequens unam investigavit et invenit definitionem supradicto modo communem in creatore et creatura. -- Alii vero secundum modum sequentes differenter delinierunt liberum arbitrium in creatura et creatore, vel etiam liberum arbitrium abnegare videntur a creatore. Unde Hieronymus : «Cetera cum sint liberi arbitrii, in utramque partem flecti possunt.» Quae autem comparantur in aliquo signato nominis per parilitatem, univoca sunt. Sed non oportet, ut sint univoca, quae comparari possunt, in aliquo signato per consequens sive secundum prius et posterius, ut comparantur decem praedicamenta respectu eius, quod est ens, quia substantia magis est ens, quam quantitas. Nec tamen ista propter talem comparationem ad invicem sub hoc homine «ens» univocantur, nec etiam penitus aequivocantur. Sic dicitur libertas arbitrii in Deo liberior quam in angelo, et in angelo quam in homine, non quia sunt univoca, sed quia, cum hic sit libertas et in angelo libertas, illa alicui uni propinquior et haec remotior. Sic igitur patet, quomodo una potest ei assignari ratio et quomodo non. -- Sed antequam ulterius progrediamur. et rationem aliquam communem assignemus libero arbitrio, scilicet quod in Deo et in creature, videamus an in Deo sit arbitrii libertas? Quod patet per Boetium libro V consolationis dicentem : «Neque enim fuerit ulla rationalis natura, quin eidem libertas sit attributa.» Et hoc ibidem probat, ut patet inspicienti, potestque sic breviter contexi eius ratiocinatio: ubi est ratio, est boni malique discretio. Sed cassa esset diseretio, nisi esset potestas libera eligendi bonum vitandique malum. Sed haec libera potestas liberum est arbitrium. Ergo omnis rationalis natura habet liberum arbitrium. Discretionis enim boni a malo finis non posset esse alterius tantum necessatia assumptio, sed posset intelligi esse finis cognitionis solum illius, quod assumitur, non discretionis oppositi ab opposito. Huius enim solius necessaria assumptio posset intelligi esse finis cognitionis eiusdem solius, sed non discretionis huius ab eiusdem opposito. Habet itaque omnis rationalis natura liberum arbitrium. Est etiam in Deo libertas arbitrii liberior, quam in homine, et etiam in angelo confirniato liberior, quam in homine, quia omne habens bonum voluntarium, quod non potest amittere -- maxime, cum ipsum non posse amittere voluntarium sit --liberius est, quam habens illud cum possibilitate amittendi. Et ideo liberius est a servitute remotius. -- Bona autem voluntaria habent Deus, angelus, homo, sed hi non potentes amittere, iste vero potens amittere quod habet, et utrumque voluntarium, scilicet posse amittere et non posse amittere. Habent ergo Deus et angelus liberius arbitrium, quam homo.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |